Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

821쪽

DE COLLOQUIOR. UTI L. 7ss

et am honestis matronis. Hoc qui serre non potest, pro mea mentula, scribat mea voluptas , aut v quid aliud mavult. In Convivio Poetico doceo, cuiusmodi debeat esse

convivium inter studiosos , parcum, sed festivum dc hilare , conditum literatis fabulis, sine rixis, sine obtrectatione, sine turpiloquio. In Inquisitione doceo inmmam Catholicae professionis . raque aliquanto vividius ac liquidius quam docent Theologi quidam magni nominis, inter quos pono & Gersonem, quem interina honoris causa n*- mino. Ideo porro fingo personam Lutherani, quo facilius redeant in concordiam , inter quos de praecipuis articulis Orthodoxae professionis convenit; etiamsi reliquam Inquisitionis partem non addidi, propter haec exulceratissima tempora In Senili colloquio quam, multa , velut in speculo, exhibentur, quae, vel fugienda sunt in vita, vel illam reddunt tranquillam l Haec praestat adolescentes ex festivis colloquiis, quam experimentis, discere. Socrates Philosophiam Ecceto deduxit in terras et ego philosophiam etiam in hisiis , confabulationes αcompotationes , deduxi. Opori t enim & ludicra Christianorum sapere Philosophiam. In Puchylusta quam multa sunt, ad quae pastores rusticani , rudes & indocti , nihilque minus quam pastores, possint suam vitam corrigereὶ Praetereaque ad tollentini stultam gloriam vestium ; rursus ad . Ercendam illorum insaniam , qui monachorun cultum exsecrantur , quasi per se mala sit vestis. Et obiter describitur Arma, quales debeant esse Mon chi , qui per vicos obambulant. Neque enim H- modum multi tales sunt. quales heic describo.

In Erudita Puella . Eustochil

822쪽

Marcellae, vetus exemplum renovo , quae cum ni . gritate morum conjunxerunt studium literarum , Ocmonachos Abbatesque sacrorum studiorum os res, luxui,otio, venationibus, aleaeque, deditos, puellae conjugatae exemplo exstimulo ad aliud studiorvin senus ipsis magis congruens. In Siectro detego technas impostorum , qui cre ' dulis simplietum animis solent illudere , fingentes apparitiones daemonum & animarum , vocesque diu vinas. ntam vero pestem hae praestigiae invexerunt pietati Christianae ' Quoniam autem rudis ac fimplex aetas hujusmodi fraudibus potissimum , est obnoxia, visum est exemplo non inamoeno deping re modum imposturae. Sic impositum fuit 1 Coel Uno Pont. Romano. Sic Bernae delusus juvenis et a monachias. Sic commentitiis oraculis Ic hodie pluri- , mi deluduntur. N ec minima sars humanarum calamitatum est AL umi car: quae doctis etiam &. eordatis viris imponit. adeo morbus hic adlubescit, si quem co ripuerit. Huic affinis est Magia , eodem nomiane , sed cognomine blandiens, naturalis. Simiales imposturas taxo in , & Plochologia

rursus in Conυivio fabuloso Eae his si nihil aliud

discerent pueri , quam Latine loqui , quanto plus laudis mea mereretur industria , quis per i sum ac voluptatem id facio ; quam illorum , qui miserae juventuti Mammetrectos , Brachylogos, Catholiconias , & significandi modos , obtrudebant

In Puerpera, praeter naturalium rerum cog - ,

at cui sino J De hoc vide Platinam. Ma Praedicationibus, qui D. Francisci se ues quinque vulnerum stigmatis conabantur.

823쪽

tronem , quam multa sunt moralia de cura matrum

erga liberos, primum infantes, mox grandiores. In Peregrinatione religionis ergo, taxo istos, qui per tumultum eiecerunt omnes imagines e templis: xurses eos qui insaniunt in peregrinationes,quς sus cipiuntur praetextu religionis; unde iam & sod ilitates Hnventae .sunt. Qui Hierosolymae fuerunt, . Equites aurati vocantur, seque Fratres vocant'. in die Palmarum serio rem agunt ridiculam , fune trahentes asmum , ipsi non multum disserentes ab asino ligneo quem trahcnt Id imitati sunt qui Com- postellam adierunt. Dentur haec sane, dentur asse- ctibus hominum: at non ferendum , quod hinc sibi vendicant pietatem. Notantur oc ii,qui reliq'ias i certas pro certis ostendunt, qui his plus tribuunt . quam oportet, qui quaestum ex his sordide faciunt. In Ichth ephoria tracto quaestionem de constutqtionibus humanis, quas quidam prorsus rejiciunt, , multum aberrantes a xecha ratione : quidam propemodum anteponunt divinis legibus : rursus alii . abutuntur & divinis & humanis cΘnstitutionibus ad quaestum ac tyrannidem. Conor itaque partem utramque ad moderationem temperare ἱ inqvires unde natae sint, di quibus gradibus buc usque pro- , g ssae constitutiones humanae. ; quos & quatenus obliviat, ad quiJ conducant, quantum distent a di-s. vinis , obiter indicans praepostera mortalium iudi-esa, quibus jam olim mundus plenus est, M unde totus hic orbis tumultus natus eae: Haec ideo quoquo tractavi copiosius , quo Oistis suppeditarei υ occasionem accuratius- hisce de rebus scribendi. a Nam quae adhuc prodierunt, non satisfaciunt curiosis Traducere scortationem, temulentiam, adulterium, non perinde ad. rem pertinebat , quan '

M 1 doquidem.

824쪽

haec mala nullum fallunt : sed ex his est periculum verae pietatis, quae vel non sentiuntur, verianctim viae fallaci specie blandiuntur. Quod si quis calumnietur, personis sordidis assingi The logicam disputationem, ab his talia nunc in omniabus conviviis disputantur V Sc hujusmodi sonis opus erati lamiliarius crassiusque rem

turo.

In quoniam mors arguere selet Chria manam fiduciam, in duo s idiotis defiixi dive

sum mortis genus , velut imagine viva ponens ob oculos dissimilem excessiana eorum qui fidunt re aras commentitiis, &qui sp em salutis fixerunt in misericordia Domini : obiter taxans divitum. stubtissimam ambitionem,qui luxum ac superbiam suam Ei ultra mortem proserunt, quam mors saltem' de bebat auferre: simul eorum perstringens vitium,qci

sui compendii gratia stultitia locupletum abutu tur, quam ipsi potissimum debebant corrigere. Quis enim audebit libere monere potentes ac divites, si monachi, qui se profitentur mundo mortuos, palpantur illorum vixiis Z Si nulli tales sunt , quales d scripsi, tamen ostensum est exemplum quod opo tet vitari: sin vulgo reseruntur longe his quae proposuimus execrabiliora ; qui sunt aequi , meam agnoicant c*vilitatem , suumque vitium corrigant: si vitio vaeant ipsi, alios peccantes 'es emendenti vel coerceant. Nulluim ordinem perstrinximus; nisiiserte totum Christianismuiri infamat,qui quidquana: monendi gratia dixerit in corrWpos Christianorum

mores. Quo tantopete movev nonos ordinis, eos

inprimis compescere debebant qui palam factis sitio dehonestant ordinem. Nunc cum illos ut gelman sod es agnoscam , Dueant ac tueam , qua stoni causintur

825쪽

causantur a bene monente laedi existimationem or dinis 3 inianquam quae ratio dictat, sic habendani hujus aut illius humanae indalitatis rationem, ut publicam Christianorum utilitatem negligas 3

stera quorundam judicia. In Convivio vario , commonstro rena civilitati

congruam.

In Charonte detestor bellum inter Christianos. In S nodo Grammaticorum rideo studium cujusdam carthusiani, suo judicio doctissimi, qui cum 1h Graeeas literas soleat stolidissime debacchari, nunc libro suo indiderit Graecum titulum, sed ridi , Anticomaritas dicens, quos appellare poterat

Aut marianos, vel Antidicomarianos.

In Cyclope taxo quosdam, qui Evangelium semper hasent in ore , cum in vita nihil sit Evangelia

cum.

In Conjugio impari, pono ob oculos vulgi stultitiam, qui in sponsalibus supputant dotis modum, nec ad rationem vocant sponsi scabiem lepra deistiorem. Atque id hodie fit tam passim , ut nemo mi- retur, cum nihil sit in liberos crudelius. In Ementita nobilitate depingo genus hominum, qui sub umbra nobilitatis existimant sibi nihil non licere. quae pi aecipua pestis est Germaniae. In traducturus eram vitia quaedam mulierum , sed civiliter, ne quis exspectet tale quippiam quale habet ' Iuvenalis : verum hoc agenti obortus est quidam i--ς ι σπις. lupus, ut aiunt In via. liqua sere comparata sunt ad volupta' uomalis a Quj dum apertius vitia insectitur . eoestuti inde iurpiora ob oculos PQnere. - LI O tem,

826쪽

si .

tem, sed non illiberalem. Non hoc est dehonestare ordines, sed erudire. Quapropter omnibus ordinis bris, & privatim, & publice , rectius consultum lae rit , si deposita quidvis calumniandi rabie , candidis animis amplectamur omnes quidquid pio studio in

publicam utilitatem adfertur. Aliis aliae sunt d tes , & alios alia capiunt, milleque modis homines trahuntur ad pietatem. Laudatum est Iuvenci stodium, qui sacram Evansesiorum historiam carmine 'prodidit. Nec sua laude fraudatus est Arator , qui idem fecit in Acta Apostolorum. Adversus Haeretiacos tubam intendit Hilarius , argutatur Augustinus, Hieronymus dialogis pugnat, Prudentius vario metri genere dimicat, Thomas & Scotus dialectices ac dosophiae praesidiis pugnant. Simile studium os nium ; led dissimilis singulorum ratio. Non reprehenditur diversitas, quae scopum eundem petit. Praelegitur pueris Petrus Hispanus, quo dociliores ve- suant ad Aristotclem. Multum enim promovit, qui gustum dedit. Atqui hic libet Ius, si tenerae pubi prae legatur, tradet illos ad multas disciplinas in agis ha- . Mes, ad poeticen, ad rhetoricen, ad physicen ad 'ethicen, demum ad ea quae sunt pietati Christianae Stulti personam suscepi, factus ipse mearum rerum' encomiastes: sed me compulit partim quorundam. 'improbitas nihil non calumniantium, partim Chri- manae iuventutis utilitas , in quam oportet omnes omnibus studiis incumbere. Haec ita cum habeant , omnibusque qui literas

didi cerunt per icua sint, est tamen 'oddam h minum genus mire 'blueon. Deput O pppellani .' Laudator. vulgi est proverbium.

Eς accum, vilia sariem, in noti, Galli;

827쪽

DE COLTOQUIOR. UTI L. Me

Galli ; opinor quod male putati sint , aut certe plus satis putati, qui sic pronunciant de meis Colloquiis opus esse fugiendum, praesertim monachis, quos illi Religiosos appellant , dc adolescentibus ; eo quod leteiunia & abstinentiae ecclesiae parvi penderentur: leatae Virginis & Sanctorum pro Iudibrio haberentur suffragia ; virginitas si conjugio conseratur, nullius esse aut parvi momenti, religionis etiam dissita-deretur omnibus ingressus : quodque in eo ardum

dissicilesque Theologiae quaestiones Grammaticulis

proponantur, contra statuta per Magistros in artubus jurata. Agnoscis, mi lector , Atticam eloquentiam hVt ad postremum primo loco respondeam,

quid artium Magistri proponant Grammaticuli S, ne-Wio ; quae tractantur in Colloquiis, de symbolo, de. missa, de jejuniis, de votis, de confessione , nihil habent Theologicae difficultatis. sed ejus generis sunt, .ut non oporteat ea quenquam nescire. Et si pueris

praeleguntur epistolae Pauli, quid periculi est, si gustus quidam illis praebeatur Theologicae disputati

nis 3 Ad haec cum non ignorent, pueris Sophistices candidatis perplexas de personis divinis statim quaestiones summae difficultatis proponi , ne dicam otio sae subtilitatis , cur nolunt pueros hoc discere, quoa ad communeni vitam pertinet ὶ Jam, si putant nihil reserre . quid sub qua persona dicatur; intelligunt, . opinor, quam multa conmeriantur in Evangelicis εο Apostolicis literis, quae, secundum hanc legem , m nitestam habeat blasphemiam. Multis locis appro, bo jejunium, nusquam damno. Qui secus asseverat, eum declarabo impudentissime mentiri. Sed in pi iste puerili, inquiunt, leguntur haec verba : Cum

iri nio mihi nihil est negoti L Finge haee verba diei 2ersona nulliis a temulenta, num protinus

rasinus

828쪽

rasinus damnat jejunia Z Non opinor. Nunc dicuntur ab adoIescente nondum adultor: quam aetatemhlex non obstringit ad jejunandum : & tamen is ad lescens praeparat se ad justa jejunia. Sic enim subjucit, Sed tamen si sensero opus , prandeo cernoque Parcius, quo me praebeatnalacriorem studiis feta-xis per diem festum. 'Abstinentias vero quam damnem , declaranuhaec verba, quae sent in Convivio profam : In pleriique non res, sed animus discernit nos a Iudaeis.

Illi manum abstinebant a certis cibis , velut ab immundis & animum inquinaturis , Nos cum intelligamus, omnia munda esse mandis ; tamen earni l Livienti, velut equo ferocienti, Oabulum subduciamus, quo magis sit audiens dicto spiritui. Nonnun a quam immoderatum suavium rerum usum abstinen tiae molestia castigamus. Paullo post reddit rationem quare Ecclesia interdixerit esum quorundana ciborum. Omnibus, inquit, conducet Nam tenuibus, cochleis aut ranis licebit vesci, aut cepas , porrum 6 arrodere; mediocres detrahent nonnihil quotidianis opsoniis; quod si quid divites deliciantur hac

occasione , suae gulae imputent, non incusent Eccle-sae constitutionem. Mox loquor his similia. Ru sus aliquanto post; Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est. Inibi protinus doceo heic vitaindum etiam ostendia:

lum infirmiorum.

ssique falsum est, in colloquiis Irrideri beatae virginis , M aliorumSanctorum, sed illos it

rideo qui petunt a sanctis quae Mon auderent a bono , viro petere, aut hoc animo petunt a certis divis.

829쪽

Praestare quam alius, aut quam ipse Christus. Imo in puerili pietate sic loquitur puer : Salutem dixi nonnullis. Quibus 3 Christo ac divis aliquot.Et aliquanto post: Rursus tribus verbis saluto Jesum, ac divos divasque omnes; sed nominatim Virginem matrem, xum eos quos habeo mihi peculiares. Et infra coimmemorat nominatim quos divos salutet quotidie. Mirum vero si procus amans laudat nuptias, ducitque, castum conjugium non multum abesse a laude virginitatis,cum Augustinus patriarcharum ' polygamiam anteponat nostro caelibatui.

Queiod objiciunt de ingressu religionis, quam sit.

manifestae vanitatis, declarant mea verba in virgine mi ganio. Sic enim loquitur virόo : Damnas igitur hoc totum vitae institutum Z Retpondet juvenis i Nequaquam : verum quemadmodum nemini

suaderi velim, ut quae se in hoc vitae genKs conjecerit, luctetur emergere ; ita non dubitem hortari puellas omneis, praesertim indolis generosae, ne se temere eb praecipitent, unde post lese non possinz explicare. Haec est illius colloquii conclusio, utcumque certatum est argumentis. Obsecro, an hoc est omnibus dissisadere ingressum religionisὶNon damnatur ingressus, sed praeceps temeritas damnatur. Haec igitur malitiose detorquent ad calumniam. Aznon perpendunt quam multa illic discunt gramma ticuli, quae pugnant cum decretis Lutheranorum. In Puerili pietate traditur ratio bene M utiliter audiendi missam. Docetur ratio bene & vicaciter

confitendi. Admonetur puer,ut antequam sumat e

charistiam, consessione purget animum. Ibidem do is: Polligamiam a Polygamus, qui multas duxit uxores aut oui multas habet. Potnamiam Rusustinus nuritastiplices interpretatur. centur

830쪽

centur grammaticuli, quae recepta sunt usu populi Christiani, cum tamen in sacris literis non habeam tur,hactenus esse servanda, ne cui simus ossendicules

In Profano conυivio docentur , magis obtemperandum pontissi lini constitutionibus, quam med corum consiliis: tantum admonentur, in necessitate cessare vigorem constitutionis humanae , & mentem

legistatoris. Ibidem proiat quispiam benignitatem

in monachorum collegia, modo detur ad usum, non

ad luxum, ερ potissimum detur religioni, discipli

nam observantibus.

De constitutionibus humanis haec tromimiantiarin colloquio Pugnent qui volent, ego censeo,leges majorum reverenter suscipiendas & ob servandas religiose, velut a Deo prosectas ue nec est e tutum , nec esse pium, de potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et, si quid est tyrannidis,quod tamen no cogat ad impietatem, satius est serre, quam seditiose reluctari. Huiusmodi per 'multa grammaticuli discunt ex meis colloquiis,qui bus sic murmurant isti Sed indecorum est,Theo logum iocari saltem hoc mihi concedant apud pueros, quod ipsi permittunt sibi viri apud viros in vesperiis, ut vocant rem insulsam insulio vocabulo. Insulsas calumnias , quas in Hispaniis obiecere quidam, ostendi,mera esse somnia hominum, nec λ- briorum,nec Latine scientium. Nec minus indoctum est, quod quidam pronuntiavit haeretice dictum, quod in Symbblo Pater dicitur simpliciter auctor omnium. verum is deceptus inscitia Latini iserin asis existimat, auctorean nihil aliud quam creatorem aut Abricatorem siphificare. Atqui si consulat eos vi callent elegantiam Romani sermonis. si evolvata idarimn , a Me vetustos auctines, compertex,

SEARCH

MENU NAVIGATION