장음표시 사용
801쪽
innoxios, sed seror est Diaboli. Semel collaudatus est Iudaicus telus Phinees, sed ita ut exemplum non transeat ad Christianos. Et tamen ille palam impias occidit. Isti, quidquid odit, Lutheranum est & Haereticum. Sic opinor tenue Zythum,vapidum vinum,& jus insipidum, isti Lutheranum vocabitur: & lingua Graeca,quam unice odit,opinor ob id quod hanc Apostoli tanto honore dignati sint, ut non alia scri-
plerint, Lutherana vocabitur. Poetica, nam & hanc odit, magis amans potaticam, erit Lutherica. Clamat, per nos minui suam auctoritatem, seque
meis scriptis ludicrum fieri. imo ipse sese propinat do 'is & cordatis omnibus deridendum : nec ullum facit finem. Ego calumniam a me depello. Quod si docti bonique male sentiunt de eo qui immerenti calumniam intendit, utri par est imputare, juxe depellenti,quod annoscere non debet ; an per injuriam intendenti Z Si quis affirmans asinis esse alas in Brabantia, rideretur: nonne ipse faciat rifliculum Clamat, T O Tu M LuT H. E RuM ESSE IN L I, B R I S MEIs , omnia undique scatere haereticis
erroribus. Ceterum ubi qui mea legunt, nihil tale reperiunt, etiamsi Dialecticen nesciant, tamen facste colligunt quod consequitur. Habet auctoritatem 1 Caesare. rem igitur gerat ex animo Caesaris , qui nocentes sanari mavult quam puniri r ςerte innoxios Iaedi non vult, Concredit hoc muneris ignoto. ubi rescierit 'qualis si homo, dubium non est quinquod credidit, sit repetiturus. Nec Caesaris mitissimi, nec Pontificis integerrimi mens est, ut qui suis vigiliis Mornare student & iuvare Rempublicam, dedantur odiis talium; etiamsi quid humani lapsus esset: Tantum abest, ut bonos & integros velint alienari, & in diversam partem protrudi .
802쪽
Haec magis ad Vos pertinent, quam ad me. μα hujus mores multum dedecoris conciliant ordini vestro, dum vulgus ex hoc uno vos omnes aestimat. injuria quidem, fateor ; sed sic sunt hominum m res. neque paucos a Theologiae studio alienat istius asperitas. Scio, totum hominem vobis displicere, praeter duos aut tres combibones , & unum Veteratorem , qui stultitia hominis ad suas cupiditates abutitur. Sed ita demum intelligerent omnes, eun vobis non probari, si, posteaquairi coerceri non potest, ejeceritis e vestro conrubernio. Difficillimum quidem istud erit, sat scio. Nam aegre tales avelluntur nidore conviviorum solennium, opipatorum, di gratuitorum. Sed tamen hoc pertinet ad hon rem ordinis vestri: cui merito faveo. Bene valete. Scripta anna ivinarὶ M I a x x x I. A X aD sTOLA ER AS M
Hodie mihi narravit Hieronymus Frobentus, esse, qui nescio quid sinistri suspicentur de anu. mo in te meo, quasi te scriptis meis perstrinxerim , deinde, quasi nuper deflexerim ab itinere, ne te sal itarem. Scito, utrumque esse vanissimum somnium. Nullam literam scripti qua te perstrictum vulta, aut quam scribens de te cogitavi. Quum excuderetur Colloquium Q clam, quidam ex operis Frobenianisnspicati sunt, quod dicitur de ove in capite, vulpe
803쪽
in pectore , deque longo naso , ad te pertinere ; quum constet, hoc lusum lan Nicolaum Cannium famulum meum , qui ambiebat in Colloquiis celebrari. is ta-dem gestat pileum, & nasum habet longum, & colore est fasto, capillitio nigro. Te simili uti pileo, nun quam audieram , nisi hac occasione. Non sum tam ineptus, ut talibus nugis utar in viros eruditos. Ambiebat &-celebrari , qui circumferebat Codicem Evangelicum belle ornatum , quum ipsius vita nihil esset inquinatius. Sic res habet de scriptis. Jam ea via soleo sere semper adire hortum Frobenti, quum coelum est commodius. quod altera sit angu- stior , & foeteat. Itaque si nullus adlauset, illac tamen eram iturus. Nec te tum novi adversum , sed famulus admonuit. Itaque reflexissem iter ad te, nisi plures adfuissent mihi ignoti, quorum coetum turba re nolui. Idque tum dixi famulo. Sic habet de suisticione , &c. Addu eiusdem Episeolam Bilibaldo tuo inscriptam eodem tempore Editionis Scriverianae
Praepositum Curiensem. Aun. II32, JOcrobr.
LAmbertus Campester , qui olim Lutetiae edidit
Colloquia mea velut a me emendata , persuasis typographo rem esse vendibilem, & sub nomine meo praefatus, & admixtis per totum opus miris . emblematibus, quibus me ipsum accusabam, omnia
plena scurrilis cuiusdam stoliditatis : quo peracto fugit
804쪽
sagit Lugdunum di, &, simulans se summum Erasmi amicum, reperit patronum, cui mox sulfuratus trecentos coronatos fugit , & in fuga deprehensus est inter aliquot puellas, suffigendus in crucem, nisi sacra cuculla Dominici servasset eum : Is, inquam, inultis aliis flagitiis ac sceleriseus designacis , tandem in civitate quadam Germaniae, Zorsi , opinor, dictitur, ditionis Iuliacensis, excussa cuculla docet Evangelium, hoc est, meras seditiones. Dux petiit, ut Emminem eiicerent. Responderunt, se non posse carere suo ecclesiasta. Et ista pestis serpit indies. Anno i136, Io KH. Maias. ATqui non omnia in hoc scribuntur,ut evulge tur, lusimus quaedam adolescentes, styli exercendi gratia : quaedam aliis dictavimus sic inambulantes , nihil minus cogitantes quam de evulgando: nonnulla scripsimus diIcipulis tardis. Hujus gene' ris erant Colloquia , quae Helenius quidam , haud scio unde nactus, nam apud me nullum unquam fuit exemplar, care vendidit Ioanni Frobenio, simulans, alios esse typographos qui empta cuperent. Haec emendi orexis.
Erasmus in ubiola seripta Basilea,
DEmiror, Dolae tantum posse duos Franciscanos. Colloquia & venduntur & excuduntur Lutetiae , 8c Doloe exulant. Qui dicunt, in illis aliquid esse haereticum, sive docti ave indocti, mentiuntur. Id liquido perspiciet,qui Iegerit meas Declarariones.
805쪽
A Deo nune in omnes & in omnia per unive
sum orbem grassatur comitata Furiis ' ἡ λη, ut tutum non sit ullum emittere librum , nisi satellitio munitum. Quamquam quid satis esse tutum possit adversus sycophantae morsum , qui velut aspis ad vocem incantantis, ita ad omnem purgationem quamvis justissimam, obturat auresξPrima pars hujus operis. quae mea suit & non mea , temeritate
cujuslam erat edita. Quam cum ingenti applausu Viderem exceptam a studiosis , abusus sim assecta vulgari ad prosectum studiorum. Quandoquident nec medici semper aegrotis ministrant saluberrima, sed illis nonnihil eoncedunt ob hoc ipsum, quod vehementer appetant. Itilem mihi visum est, hoc genus illecebris inescare teneram aetatem, quae jucu dis facilius ducitur , quam seriis aut exactis. Itaque quod editum erat,repurgavi; deinde adieci quae moribus etiam sormandis conducerent , velut irrepens in animos adolescentium, quos recte seripsit Aristoteles inidoneos auditores Ethicae Philosophiae, dumtaxat ejus quae seriis praeceptis traditur. odsi quis clamet, indecorum homini seni sic pueriliter Iuderes nihil moror quam pueriliter, modo utiliter.
Η-J Hoe est, ealumnia, qtrat apud Graecos hiis: nomen habet , quod omnia in aliam partem trahat reconjiciat atque existimat aut edita sunt.
806쪽
teni. Haec si mihi absurde imputarentur, cur 4n cete ris non debet respici personae qualitas Nisi sorte , si Turcam loquentem incerem , mihi censeant inar tandum quidquid ille dicerer. Haec praefatus , in genere de locis ab isto tariti pauca dicam. In primo loco puer quidam, sedecina
annos natus, ait, se confiteri ccata duntaxat certo capitalia, aut vehementer suspecta'.quum Lutherani, sicut audio, doceant, non esse necesse confiteri omnia erimina capitalia. Proinde res ipsa declarat , hunc: pueri sermonem multum Atanare a dogmate quoa vos damnatis. Mox puer idem rogatus, an ipsi suffita elat confiteri Christo: res det, satis fueurum ani mo suo. , si idem visum iiiiii et Ecclesiae proceribus. . Ex hoc ratiocinatur , non per artem Dialecticam, .sed per malitiam sycophanticalix : Me videlicet a torem esse, hanc Con onen Ma nunc utimur, nox.
esse institutam a Christo, seAab Ecclesiae praessilibus. Ista collectio posset videri probabilis, si Christus non iesset unus d primatibus Ecclassiae , quum juxta Petri
dictum sit Princeps pastorum, ac juma vocem Evan- eficam, Pastor bonus. Ergo qui proceres Ecclesiae .icit, non excludit Christum, sed comple stitur &4llum cum Apostolis , M Apostolorum successoribus. quemadmodum qui praecipua corporis membra no minat , non excludit caput. Quod si cui videbitur haec responsio non carere stropha, age, demus pus rum illum sensisse de puris hominibus, Ecclesiae pro eeribus : An puero non est satis, quod in confitendo . sequitu autoritatem illorum etiamsi non habeat eertum , an Pontifices totveruit hoc instituere de suo , an tradiderint nobis ex institutione Christia quum illi sit animus parere , quocunque modo traia
807쪽
eonstat. quod Ecclesia definierit hanc Consessionem, .ut nunc sit, esse ex institutione. Christi. Sunt enim permulta argumenta, mihi quidem insolubilia, quae ,
suadent contrarium. Et tamen hune animi mei sensum ubique submitto judicio Ecclesiae, libenter sequuturus simul atque certum vigilans claram illius. Vocem audiero. Jam, si maxime hoc expressisse vulta Leonis,& aliquis vel nesciret, vel non mem
nisset, sufficeret interim topinor j liae in re obsequii
autoritati Ecclesiae, cum animo parendi, si& illud Constaret. Neque vero recte colligi potest, Haς Co Asia .s νx institutione hominum, ergo non habet auroram Chrsum. Apostoli instituebant Ecclesiaruna disciplinam, haud dubie, quin ex institutione Christi: instituebant Baptismum, instituebant Episcopos3 . sed autoritate Christi. Et tamen negari non potest, multa hujus Consessionis pendere ex constitutione Pontificum : videlicet, quod confitemur semel in. anno, quod ad Pascha, quod huic aut huic sacerdoti, quod nos quivis sacerdos absolvit a quibuslibet admissis. Ex his arbitror liquere, quam sit manifesta icalumnia, quod ad Confestionem attinet. Porro , non sit illic mentio de ad quod nos hortatur Evangelium, & Apostolicae literae, sed: de delectu ciborum,quem palam contemnit in Evana gelio Christus, nec raro damnant Paulinae literae e praesertim Iudaicum, & superstitiosum. Dicet alia quis , hoc est accusare Pontificem Romanum , ,
rui hoc praecipiar quod damnat Apostolus. Quia foceat Evangelium , in propatulo est. Pontilax ipse declaret, quo animo jubeat quod non exigit Evangelium. mquam nullus illic dicit, quod nescio an doceat Lutherus, constitutiones Pontifi Munnon reddere novobnoxios crimini , nisi eon,
808쪽
temptus aecesseri , Imo qui loquitur illic, concedit Pontificem posse constituere: tantum quaerit, an hic fuerit animus Pontificis, obligare ex aequo omnes ad carnium abstinentiam, sic, ut qui comederit, obnoxius sit Gehennae , etiamsi non accedat perve sis contemptus. Et qui hoc dicit in Colloquiis, . adiit, se non aliter odisse pisces, quam anguem. Sunt autem quidam sic affecti, ut piscis sit illis venenum, quemadmodum inveniuntur, qui similiter abhorreant a vino. Qui sic affectus est erga pisces, si pro Libeatur vesci carnibus.& lactariis , nonne dure tractabitur Z Aa hunc quisquam homo velit. obnoxium fieri poenae Gehennae : si pro corpusculi necessitate vescatur carnibus Z Si quaevis constiti tio Pontificum & Episcoporum obligat ad poenam Gehennae, dura nimirum est conditio Chri stianorum. Si quaedam obligant, quaedam non obligant , nemo melius declarabit animum situm quani, ipse pontifex. Atque id sane declaratum esse, mceret ad tranquillitatem conscientiarum. Quid si Pontifex aliquis statueret, ut sacerdotes inced rent cincti: an probabile erit eum hoc animo sta tuisse, ut si quis ob dolorem renum d* oneret ci gulum . redderetur obnoxius Gehennae 3 non opianor. Divus Gregorius constituerat . Vt, si quis nolia cognovisset uxorem, abstineret postridie ab ingres.su templi, hic , siquis' dissimulato coitu, temptu nanisset ing essus, non ob aliud, nisi ut auliret Evam. gelicam concionem , an is obnoxias fieret Geliena nae Z Non arbitror virum sanistissimum si1isse tam lyamitem. Si quis cum ae olante uxore vesceretur carnibus, quod aliter ad edendum non posset provocari, & valotudo posceret cibum ; num Ponti
uellet ulum ob id labitin esse obnoxium Gehem,
809쪽
nae 3 Hoc tantum ibi quaeritur , nec quicquam asse-Veratur. Et certe ante Caesaris Edictum hisce de rebus licebat quaerere. Jam vero isecillic , nec alibi, simpliciter damno Pontificum Indulgentias , quanquam hactenus plus satis indultum est illis. Tantum quidam ridet congerronem suum, qui quum alias esset nugacissimusnMgator nam talis fingitur j, tamen pretesidio Bullae credebat se perventurum in coelum. Hoc adeo non arbitror Haereticum esse, ut existimem, nihil esse sanctius, quam admonere populum , ne Rullis confidant , nili studeant mutare vitam, & pravos ais ctus corrigant.
Sed ridentur illic Vota. Imp ridentur M admonentur isti, quorum plurima turba est , qui domi re- lims liberis ερ uxore , voto temere inter pocula concepto , eum aliquot combibonibus Romam, Compostellam , aut Hierosolymam I procurrunt. Quamquam, ut nunc sunt mores, arbitror sanctius, in totum homines a talibus votis dehortari, quam adhortari. Hae vidclicet sunt execrabiles Haereses, quas ille Lynceus vidit in libello puerili. Mirum autem eur non excutiat & Catunculum meum, & Mimos Publianos. Quis non intelligit , ista proficiscῖ a privato quodam odioὶQuanquam a me quidem in nulla re laesus est . nisi quod favi bonis literis , quas ille plus quam capitaliter odit, nec scit quam ob rein. Et interim gloriatur, sibi quoque telam esse, quo se ulciscatur. Si quis illum in convivio diXerit Corc bum aut ebrium, ille vicissim in concione clamabit eum haereticum, aut falsarium, aut schismaticum. Credo, si coqua in coena poneret carnes adustas,
postridie in concione clamaret, illam de harest sta spectam.
810쪽
spectam. Nec pudescit, aut resipiscit , toties ipsam
deprehensus in manifesto menaacio. Primum, quam stulta, quam insana, blateravit in Novum Tcstamentum a me recognitum Z Deinde,
quid insanius illa voce, quam ,rcit in Iacobum F brum & me, quum ipsa res loqueretur, illum non intelligere quid mihi cum Fabro conveniret, aut, quid esset in controversia 3 Quid impudentius,quam quod in publica lectione falsi crimen & haeresim impegit, quod juxta Graecos verterim: Omnes quide
non re urgemus, sed omnes immκtabimur.
furiosius, quam quod Mechliniae in publica conci ne monuit populum, ut caveret ab haeresi Lutheri αErasmi 3 Quil enim nunc commemorem, q-s V cev evomat verius quam eloquatur in lautis conuiuviis, quoties ε poculis accrescit zelus domus Dei ZNuper apud Hollandos dixit, me apud Theologos Lovanienses haberi pro salsario. scripsit ad me qui
praesens audivit.ὶ Rogatus, quam ob rem Z Quare, inquit, toties castigat Novum Testamentum O si lidam linguam l Hieronymus toties castigavit Psaluterium,an ideo falsarius est 3 Denique si Alsarius est, oui vel imprudens, vel ob inscitiam vertit aliquid secus quam oportet, falsarius fuit hie cujus hodie Transatione utitur Ecclὀsia. Quantum autem proficit istiusmodi moribus Z Omnes rident ut Morychum, horrent ut ceritum, fugitant ut morosum S: Intractabilcm. Nec possunt nonhene sentire de eo, de quo ille tam odiose praedicat. Et quum omnibus dis iceat, uni sibi displicere non potest. Hoc scilicet habet Edictum Caesaris , ut seriosa linguae petulantia in quemcumque vellet , debaccharetur. Sic sustinet negotium Orthodoxae Fidei vir sapiens'gravis. Non estaste zelus Dei, laederer innoxios,