Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

innoxios, sed furor est Diaboli. Semel collaudatus est Iudaicus zelus Phinees, sed ita ut exemplum non transeat ad Cliristianos. Et tamen ille palam impias occidit. Isti, quidquid odit, Lutheranum est & Har-- reticum. Sic opinor tenue etythum,vapidum vinum,& jus insipidum, isti Lutheranum vocabitur: & lingua Graeca,quam unice odit,opinor ob id quod hane 'postoli tanto honore dignati sint, ut non alia scri-

plerint, Lutherana vocabitur. Poetica, nam & hanc odit, magis amans potaticam, erit Lutherica. Clamat, per nos minui suam auctoritatem, seque

meis scriptis ludicrum fieri. imo ipse sese propinat

doctis & cordatis omnibus deridendum : nec ullum facit finem. Ego calumniam a me depello. Quod si docti bonique male sentiunt de eo qui immerenti calumniam intendit, utri par est imputare, juve depellenti,quod agnoscere non debet ; an per injuriam intendenti ὶ Si quis affirmans asinis esse alas in Brabantia, rideretur: nonne ipse faciat ridiculum Cla-

erroribus. Ceterum ubi qui mea legunt, nihil tale reperiunt, ςtiamsi Dialecticen nesciant, tamen facste colligunt quod consequitur. Habet auctoritatem a Caesare. rem igitur gerat ex animo Caesaris, qui nocentes sanari mavult quam puniri et certe smioxiosi laedi non vult, Concredit hoc muneris ignoto. ubi rescierit qualis sit homo, dubium non est quin quod credidit, si repetiturus. Nec Caesaris mitissimi, nec Pontificis integerrimi mens est, ut qui suis vigiliis de ornare student & juvare Rempublicam, dedantur odiis talium; etiamsi quid humani lapsus esset: Tantum abest, ut bonos & integros velint alienari, & in diversam partem protrudi . Haec

812쪽

88 CORONI s

Haec magis ad Vos pertinent, quam ad me. Nam hujus mores multum dedecoris conciliant ordini vestro, dum vulgus ex hoc uno vos omnes aestimat. injuria quidem, fateor ; sed sic sunt hominum mores. neque paucos a Theologiae studio alienat istius asperitas. Scio, totum hominem vobis displicere, praeter duos aut tres combibones , & unum vetera torem, qui stultitia hominis ad suas cupiditates abutitur. Sed ita demum intelligerent omnes, eum vobis non probari, si, posteaquam coerceri non potest, ejeceritis e vestro conuibernio. Difficillimum quidem istud erit, sat scio. Nam aegre tales avelluntur a nidore conviviorum solennium, opipaIorum, di gratuitorum. Sed tamen hoc pertinet ad hon rem ordinis vestri: cui merito faveo . Bene valete. Scripta an vinorὶ M I a x x x I.

Hodie mihi narravit Hieronymus Frobentus, est e, qui nescio quid sinistri suspicentur de anti

mo in te meo, quasi te scriptis meis perstrinxerim ;deinde, quasi nuper deflexerim ab itinere, ne te sal itarem. Scito, utrumque esse vanissimum somnium. Nullam literam scripti qua te perstrictum volui, aut quam scribens de te cogitavi. Quum excuderetur Colloquiunt octo , quidam ex operis Frobenianis: nspicati sunt, quod dicitur de O ve in capite, vulpe

813쪽

in pectore , deque longo u se , ad te pertinere ; quum constet, hoc lusum in Nicolaum Cannium famulum meum , qui ambiebat in Colloquiis celebrari. is ta-dem gestat pileum,& nasum habet longum, & col re est fasto, capillitio nigro. Te simili uti pileo,nunquam audieram , nisi hac occasione. Non sum tam ineptus, ut talibus nugis utar in viros eruditos. blabat &Pol'phemus celebrari , qui circumferebat Codicem Evanpelicum belle ornatum, quum ipsius vita nihil esset inquinatius. Sic res habet de scriptis. Jam ea via soleo sere semper adire hortum Frobenti, quum coelum est commodius. quod altera sit angu--stior, & foeteat. Itaque si nullus adfuisset, illac tamen eram iturus. Nec te tum novi adversiim , sed famulus admonuit. Itaque reflexissem iter ad te, nisi plures adfuissent mihi ignoti, quorum coetum turba re nolui. Idque tum dixi famulo. Sic habet de suspiacione , &c. Addo eiusdem Di alam Bilibaldo tuo inscriptam eodem tempore ; Editionis Scriverianae

JOANNEM CHOLERUM,

Praepositum Curiensem. Aun. II32, JOctobr.

L Ambertus Campester , qui olim Lutetiae edidit

Colloquia mea velut a me emendata , persuasotypographo rem esse vendibilem, & sub nomine meo praefatus, & admixtis per totum opus miris emblematibus, quibus me ipsum accusabam, omnia

plena scurrilis cuiusdam stoliditatis : quo peracto

814쪽

so CORONIS APOLOGETICA.lligit Lugdunum , &, simulans se summum Erasmi

amicum, reperit patronum, cui mox Iuliaratus trecentos coronatos fugit , & in fuga deprehensus est inter aliquot puellas, suffigendus in crucem, nisi sacra cuculla Dominici servas set eum : Is, inquam, multis aliis flagitiis ac sceleribus designatis, tandem in civitate quadam Germaniae, Zorst, opinor, dicitur, ditionis Juliacensis, excussa cuculla docet Evangelium, hoc est, meras seditiones. Dux petiit, ut limminem eiicerent. Responderunt, se non posse carere suo ecclesiasta. Et ista pestis serpit indies. Anno Io KH. Maias. ATqui non omnia in hoc scribuntur,ut evulgem tur, lusimis quaedam adolescentes, styli exercendi gratia : quaedam aliis dictavimus sic inanab lantes, nihil minus cogitantes quam ae evulgando: nonnulla scripsimus discipulis tardis. Hujus gene ris erant Colloquia , quae Helenius quidam , haud scio unde nactus, nam apud me nullum unquam fuit exemplar, care vendidit Ioanni Frobenio, limulans, alios esse typographos qui empta cuperent. Haec emendi oreris.

Erasmus in DDiola scripta Basilea,

DEmiror, Dolae tantum possie duos Franciscanos. Colloquia & venduntur & excuduntur Lutetiae , & Dolae exulant. Qui dicunt, in illis aliquid esse haereticum, sive docti ave indocti, mentiuntur. Id liquido perspiciet,qui legerit meas Declarariones.

815쪽

DE UTILITATE

COLLOQUIORUM,

AD LECTOREM.

A Deo nune in omnes & in omnia per unive

sum orbem grassatur comitata Furiis ν , δώ-cλλη, ut tutum non sit ullum emittere librum , nisi satellitio munitum. Quamquam quid satis esse tutum possit adversus sycophantae morsum , qui velut aspis ad vocem incantantis, ita ad omnem purgationem, quamvis justusimam, obturat auresξPrima pars hujus operis. quae mea fuit & non mea , temeritate

cujusdam erat edita. Quam cum ingenti applauta Viderem exceptam a studiosis , abusus sum assecta vulgari ad prosectum studiorum. Quandoquidem nec medici temper aegrotis ministrant saluberrima, sed illis nonnihil eoncedunt ob hoc ipsum, quod vehementer appetant. Iti lem mihi visum est, hoc genus illecebris inescare teneram aetatem, quae jucundis facilius ducitur , quam seriis aut exactis. Itaque quod editum erat,repurgavi, deinde adieci quae moribus etiam sermandis conducerent , velut irrepens in animos adolescentium, quos recte seripsit Aristoteles inidoneos auditores Ethicae Philosophiae, dumtaxat ejus quae seriis praeceptis traditur. Quod si quis clamet, indecorum homini seni sic pueriliter luderes nihil moror quam pueriliter, modo utiliter.

816쪽

Et,si laudantur literatores aetate Provecti, qui pueritiae crustulis blandiuntur,elementa velint ut discere prima; mihi non arbitror vitio verti debere,quoi simili studio juventutem illecto vel ad elegantiam Latini sermonis , vel ad pietatem. Adde quod bonae, prudentiae pars est , nolle stultas vulgi cupiditates Mabsurdas opiniones. Eas arbitror. satius ex hoc Iibello discere , quam experienti stultorum magistra. Multis amara sunt Grammatices praecepta. Arist telis Ethice non est apta pueris : Theologia Scotiminus : ne viris quidem admodum utilis ad parandam bonam mentem : & plurimum habet momenti, gustum optimarum rerum protinus insevisse teneris animis. Et haud scio an quidquam discitur fetiacius, quam quod ludendo discitur. Est hoc nimirum sanctissimum fallendi genus , per imposturam dare beneficium. Laudantur enim medici qui sic filiunt aegrotos. Et tamen si nihil heic aliud quam nugatus suissem , videbantur laturi ; nunc quoniam praeter linguae politiem inspctsi quaedam , quae mentem instruant ad Religionem , calumniantur , ac perinde quasi dogmata Christianae prosessionis hela serio

.pronuntientur , ita syllabas etiam ad vivum excutiunt. Id quam faciant inique , magis erit perspicuum , ubi declararo Colloquiorum aliquot non vulgarem utilitatem. Vt enim omittam tot serias seimrentias mediis jocis admixtas, tot fabulas, tot histo. Iias, tot rerum natur/s dignas cognita : In Colloquio de .visendo loca sacra , cohibetur superstitiosus id immodicus quorundam affectus , qui summam pietatem esse ducunt vidisse Hierosolymam 3 & huς Per tanta terrarum marisque spatia surrunt senes Episcopi, relicto greste,qui curandus erat: huc virivrincipes relicta sannua ac ditione, huc mariti reli- ctis

817쪽

DE COLLOQUIOR. UTI L. 7s;

ctis domi liberis & uxore, quorum moribus ae pudiacitiae nece satius erat custos : huc adolescepte seminae , non sine gravi discrimine morum & int gritatis. Quidam etiam uerrum atque iterum recur- runt, nec aliud faciunt per omnem vitam; & interim superstitioni, inconstantiae, stultitiae, temeritati prae texitur Religionis titulus, ac desertor suorum, contra doctrinam Pauli, sanctimoniae laudem aufert, ac sibi quoque pietatis omnes numeros explesse vide. tur.Paulus i. Tim. t. intrepide pronuntiat et Si quis autem suorum ,' maxime domesticorum . curam

non habet, si am abnegavἰt,stes infideli deterior. Atqui heic Paulus loqui videtur de viduis, quae liberos atque nepotes negligunt , idque praetextu Rel gionis , dum sese mancipent obsequiis Ecclesiae. Quid dicturus de maritis,qui destitutis teneris liberis , uxore juvencula, idque in re tenui, proficiscum

tur Hierosolymam I Ex multis unicum exemplum oroseram , nec tam recens, ut metuenda sit invidia; ec tam vetus , quin nepotes supersint, quos damni

agnitudo non sinit oblivisti rei gestae. ar quidam

iraepotens decreverat ante mortem invisere Hieroselymam, pio quidem animo,sed parum selici consilio. Rebus igitur ordinatis , Acultatum omnium, uxoris, quam gravidam reliquit , oppidorum & arcium curam tutelamque commisit Archiepiscopo, eeu parenti. Vbi rumor allatus est, hominem in ea peregrinatione periste, Archiepiscopus pro parente Iessit praedonem , occupavit rossessiones omnes deriuncti: denique & arcem munitiorem, in quam gra vida confugerat,vi expugnavit:& ne superesset ultor

atrocissimi facti, gravida confossa simul cum festuperiit. Nonne pium erat, tali viro dissuadere peric non necessariam prosessionem ξ Hujus g

818쪽

DE COLLOQUIOR. UTI L. m

ducunt ad veram pietatem. Haec arbitror esse pia: coqrie considerata multorum vel levitate vel ignorantia, vel superstitione, visum est super ea re mon re iuventutem : neque video quos offendere debeat haec admonitio, nisi forte quoinam istos, quibus carior est quaestus quam pietas. Nec illic damno Pon- cim Indulgentius, aut diplomata;sed taxo nugacissimum nugatorem , qui ne cogitans quidem de corrigenda vita, totam 1pem collocarit in condonationibus humanis. Heic si quis mihi consideret, quanta iactura pietatis nata sit inter mortales , partim ex eorum vitio qui prostituunt Pontificias Indulge tias , partim eorum culpa qui illas secus quam oportet accipiunt, fatebitur operae pretium, juventutem luper hac re commonitam esse. Verum hoc modo parum consultum est commissionariis. Audio , ob issi viri boni sunt, gaudebunt esse monitos simplices : sin potior est illis quaestus quam pietas , v

leant

In colloquio ' captandis sacerdotiis, taxo eos,

qui Romam cursitant, venanturque sacerdotia, crebro Dari jactatra tum morum, tum pecuniae: eoque dedin' sermonem, ut sacerdos, pro concubina, i etione bonorum auctorum semet oblectet. 'militu confessione, tam facinora militum , &impiam militum consessionem ; ut adolescentes ab ulmodi moribus abhorreant. In monitu passagogicis doceo puerum verecundiam ac mores aetati decoros.

, nonne piis praeceptis imbuo puerilem animum ad studium pietatis Z Nam quod Quidam arrodebant de consessione , mera fuit ca-

Iumnia: cumam pridem respondi. Doceo, consessio

nem esse suscipiendam perlade quasi nobis esset i

stituta

819쪽

DE COLLO IOR. UTI L. 797

egregiis viris , qui suis vigiliis bene meriti sunt deliber libus studiis. Sunt inepti, quibus colloquium proci is puella videatur lascivum, cum nihil tingi possit castius. Sa res

honesta est matrimonium , & procum agere honem stum est. Atque utinam omnes proci tales essent, qualem heic fingo , nec aliis colloquiis coirent m

trimonia i Quid sacias istis ingeniis tetricis , &ab omnibus Gratiis alienis, quibus impudicum videtur quidquid amicum est ac festivum 3 Haec puella negat proco discessuro osculum , quo totam virginitatem illi servet illibatam. Quid autem nunc vulgo non dant puellae procis Θ Deinde non vident quam multa Philosophica sint inspersa jocis , de non praecipitando conjugio , de delectu non solum corporum, se lmulto magis animorum , de firmitate coniugii, de non contrahendo matrimonio sine consensu parenaum, de caste colendo matrimonio , de sancte edu- eandis liberis , postremo puella comprecatur Chri .stum , ut illius auspiciis sit felix connubium. An haec non convenit scire juvenes 3 Et qui hanc lecti

neni ob lasciviam putant esse noxiam pueris, patiuntur illis praelegi Plautum & facetias Pogit. Praeclara judiciat

In Virgine Mis amo detestor eos, qui adolescentes aut puellas invitis parentibus pelliciunt in monasterium , abutentes illorum vel simplicitate , vel superstitione; persuadentes eis, non esse spem silutis. eκtra monasteria. Nisi talibus piscatoribus plenas esset mundus ; nisi innumera selicissima ingenia pepistos infelicissime sepelirentur ac desederentur viti a , quae sitissent electa vasa Domini, si judicio su Ment institutum naturae conpruens ; non res e aq- monui. At si quando cogar in hoc argumento pro-

820쪽

di ipsius mali magnitudincar, ut nullus non fassurus sit, me non sine causa haec monuisse: quamquam civiliter id quidem a me factum est, ne malis daretur ansa delinquendi. . In proximo colloquio Hrginis aenitentis, non timduco virginem, quae prosella mutarit institutum, sed quae ante peractam prosessionem rediea it ad pare tes, quos habebat optimos.

In Me Hamo quam multa sunt philosophica, de celandis maritorum vitii de non interrumpenda conjugum benevolentia , de satelendis offensis, de corrigendis maritorum moribus, de obsequiis erga maritos 3 Quid aliud docet Plutarchus, Aristoteles,& Xenophon , nisi quoa heic perans vitam qua dam addunt orationi 3 In colloquio Militis o Garthusiani sumes depῖα go & insaniam iuvenum, qui procurrunt ad Sestuna di pii Carthusiani vitam , quae sine studiorum amor: non potest non esse tristis & inamoena. In Pseudocheo depingo quorundam ingenta , qanati sunt ad mentiendum. quo quidem hominum genere nihil est egecrabilius; utinam esset rarius: In colloquio Adolescentis is scorti, nonne αpanaria facio casta Quid autem dici potuit efficacius , vel ad inserendam adolescentum animis pudiuritiae curam, vel ad revocandas ab instituto non mitinus aerumnoso quam turpi puellas ad quaestum e positas 3 unica vox commovit quosdam, quoiu impi

dica puella blandiens adolescenti vocat illum suam mentulam , cum hoc apud nos qulgatissimum si

Tlagiarisi ini a Recte illas plagiarios vocat , quod quodammodo festum in alterius corpus committant. etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION