Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

aliqua ex parte potuissent assequi. Hoc facinus quum Hieronymus reserat , velut extremae deplorataeque malitiae, tamen unum hoc arrisit isti Phormioni , quod est quovis libello famoso sceleratius . Sed defuit malitiolae voluntati facultas perficiendi ' quod destinarat. Stylum Erasmi quamvis incultum adequi non potuit. sic enim claudit florulentam, suam Prae fationem: Ita monuit at- , ita iussit Hielm dum viυere datur praegravi senecta , scripta mearu Uem , ne functos manes tri bin transcribant sequaces inferiis. Quum talis sit homini sermo, tamen non veritus est suos flosculos nostris coronis intexere , aut insanissime sibi placens , aut pessime sentiens de judiciis Theologorum. nam his ista cudit; quos omnes tam stupidos esse putat, ut non st tim deprehensuri sint infeliciter assatos huius palmnos. Tam abjecta ubique adulatur Galliae, Lutetiae, Theologis, Sorbonae, Collegils, ut nemo mendicus

possit abjectius. Itaque si quid parum magnifice dictum videtur in Gallos , transfert in Britannos ; squid in Lutetiam vertit in Londinum. Addidit quaedam odiosa, velut a me dicta, quo mihi condet.invia diam apud eos quibus doler me esse carum. Quid multis 3 passim suo commodo resecat, addit, Imiat, veluti sus oblita coeno volutans sese in horto alieno, nihilque non conspurcans, perturbans, evellens; nec interim sentit perire captatam a nobis argutiam. Etenim quum4llic cuidam dicenti, Mollando versin es in Galgum respondetur, mia Z an castus eram quum rinc abirem' ille muta ii, ex Hoganda versus es in Britannum. Quid Z au Saxo eram, quum rhina abiremr Rursum, quum idem dixissiet, nstis in icnt te mutatum ex Batavo in Gallum'; ille in

792쪽

h c metamorphosin malim , quam in Gasi nam, illudens ad Gallum ; ille mutavit Gallinam in si hemum. Mox, quum jocatur se Latinum sermonem senare Gallice, ille pro Gallice vertit, Britannice; & - tamen reliquit quod sequitia Nunqua m igitur bona carmina facies , quia periit tibi ossabarum quantia ras. quod in Britannos non congruit. Itenae, quum iulie dicatur, S uid accidit Gallis, ut bellum suseipiant eum Aquila s ille sic corrumpit jocum, Leuid aeridie tardis, ut bellum suscipiant eum lilii,3 quasi lilia s

leant prodire in bellum. Interdum non sentit , ea quae sequuntur, cum his quae mutavit non cohaerere Velut n0c ipso in loco. oscripseram, hine Lutetia immunis a pestilantia i ille mutat, E 'ne Londinum immunis a pestilentiai Rursus alio loco,quod a quodam dicitur, id trepidamus hunc gagum lacerarepisse fallum vertit in leporem : nec tamen mutavit quod sequitur,urrum maυis da ala an de poplitibus8 Porro quum Dominical ibus adeo tenere Aveat , ut . voluerit apud illos sedere Commissarios; tamen Sco-

tum atrociter artactum aequo fert animo. Nec enim

mutavi e quoὰ illic dicit quidam, citius patiar perire

ut m qcotum, quam libros unius Ciceronis.. Verum

ux haec stultitiae plena sunt, ita instini permulta quae parem. habent stultitiae junctam malitiam. Quidam iste irridet sodalem , qui quum esset perditae vitae, tamen fideret bullis Indulgentiariis.: hic Correet riacit illium satentem se cum Luthero suo sentire, Iodulgentias Pontificias nihiI valere , ac mox fingite,ndem resipiscentem,profiteri errori; sui poeniten- am Atque haec videtri v*li a me correcta. O miros Dei Atlantes t Hqc perinde acst quis ossis sanguine in viis vulnus mentiatur in humano corpore , ac quae ad verax, Wh exi medea

793쪽

tur. Dieli illic puer quispiam , confusiomem qua se Deo praecipuam esse,ille correxit, asseverans confessio nem qua sit facerdoti praci Mam esse. ita prolpexit periclitanti Consessioni. mium hoc exempli causa retuli,quum in hujus generis sycophantiis creber sit. Atqqe nare respondent palinodiae , quam ille sub . meo nomi ne pollicetur in falsaria Praefatione. quasi hcujusquam sit canere palinodiam erro is alieni : aut quasi quicquid illic inb quacunque persona dicitur, .

meum sit dogma. Nihil enim me movet,quod homu nem nondum sexagenarium facit praegravi senecta. . Olim capitale erat edere quicquam alieno nomine, nunc tales sycophantias in uulgus spargere , ficto . ipsius nomine qui traducitur, ludus est Theologo rum . nam vult Theologus videri , quum res illum clamitet ne pilum quidem tenere rei Theologicae ' Nec dubito , quin furciser ille mendaciis suis impo fuerit famelico typograpωγ : non enim arbitror, . quemqxiam esse tam insanum , qui sciens tam indotactas naenias velit excudere. Deploratam hom nisau daciam mirari desit , posteaquam intellexi illum, esse pullum E nido Bernensi quondam elapsum,plane, . ἡ-ώο,. Illud demiror, si verum iea quod adsertur, apud Parisios esse Theologos qui sibi plaudant, quod tandem nacti stant hominem qui eloquentiae suae fulmine disjiciat universam Lutheri ,

factionem,& Ecclesiam pristinae restituat tranquilli tati. Nam scripsit Madversus Lutherum, ut audio . Et postea Theologi queriratur se a nobis traduci, qui studia ipsorum tantis vigiliis adjuvamus , quum a ipsi volentes amplectantur talia monstra , quae plus, dedecoris adserunc ordini Theologorum atque etiam Monachorum. quam quivis quamlibet male

elaus hostis pysset ibi tale facinus audet, idem non Xa: dubitab. :

794쪽

CORONI s

dubitabit incendium aut veneficium admittere. Atiaque haec excuduntur Lutetiae, ubi nefas est vel Eva gelium excudi , nisi Theologorum censura comprobatum . . Hoc Coli Hiorum opus postremum exiit auctum coronidei anno MCCCCC X XI V, mense eptembri. ER A s Mus R. et E R O D A Mus ,

THEOLOGIS LOVANIENSIBUS, statribus in Domino carissimis,

RYs ad me delata est, non solum rumore, sed ex amicorum haud sutilium literis & illa nomina tim exprimentium , suibus verbis, quo loco, apud quos,mihi intentata sit callumnia per illum perpetuolui similem ; cujus etiam mores ac priora gesta i ciunt , ut quod alioqui probabile futurum erat, pro comperto possit haberi. Proinde non arbitratus. sum, mihi dissimulandum esse: praesertim apud Vos, quorun) partes erant , tam effrenem hominis pet lantiam, si non mea causa, certe ordinis vestri gratia,

coercere.. Iactat ac vociferatur, , in libello Colloquiorum Matuor esie loca,plusquam Haeretica : De e seu carnium, & ieiunio, De Indulgentiis, ac de colis. Hoc otium ille sertiter & impotenter asseveret , tamen Iecus habere comperiet , 'quisquis libullum legerit antegre. Quod si cui non vacat eiusmodi nugas lege re , rem paucis aperiam. id vero priusquam aggre- tria quaedam praefari vilium est. . . primum , hac in re non posso mihi obi cico

795쪽

APOLOGETICA. 781

V I Maii, anno M I x x II , quum hic libellu ς multo ante faerit egcusus: idque Rasi leae ubi inmennullum adhuc Caesaris Edictum vel publice, vel pry vatim, fuit exhibitum. Deinde , quod in eo libello non trado dogmata Fidei,sed formidas loquendi Latine, tametsi quaedana admixta sunt obiter , quae faciunt ad bonos mores Quod si Grammaticus praescripto themate Germanico, Gallicove, sic doceret pueros hunc sensum L tine reddere : Vtinam nihil edant prater allia , qui nobis hos dies pisculentos invexerunt. Aut hoc : Vtianao inedia pereant, qui liberos homines adigunt adieiunandi necessitatem. Aut hoc: Digni sunt ut fumo pereant , qui nobis Di ponsationum ac Indulgenti

rum fumos tam care vendunt. Aut hoc: Utinam vero capreutur, qui nolentes arcent a matrimonio. Quaeso, num is causam dicere coaeretur, qui sententiam, licet improbam, doceret verbis bene Latinis efferrea Neminem arbitror esse tam iniquum , quit hoc cen.

seat aequum.. Tertio, cum primis illud videndum erat, qualis sit persona , cui sermonem in Dialogo tribuo. Non. enim illic facio Theologum concionantem, sed bellos homunculos inter se nugantes. Quod si quis tantiniquus sit, ut nolit mihi suffagari personae qualit tem, is eadem opera debet imputare, quod illic A gustinus s opinor in quidam contemnit honestum Stoicorum , & praesert sectam Epicureorum , qui summam boni posuerunt in voluptate. . Idem impi tet , quod illic miles quidam inter multa , quae sane militariter loquitur,ait, se vςlle quaerere sacerdotem consessiurus , . cui quam minimum sit bonae mentis. Idem imputaret, opinor, si in Dialogo tribueremorioiermonem ab Ecclesti co dogmate disson iis

796쪽

CORONIS

tem. Haec si mihi absurde imputaremur, cur In cete ris non debet respici personae qualitas Nisi sorte , se Turcam loquentem tacerem , mihi censeant inar

tandum quidquid ille diceret. Haec praefatus , in genere de locis ab isto tarati=pauca dicam. In primo loco puer quidam, sedecinuannos natus, ait, se confiteri peccata duntaxat certo capitalia, aut vehementer suspecta:quum Lutherani, sicut audio, doceant, non esse necesse confiteri omnia

erimina capitalia. Proinde res ipsa declarat , hune: pueri serimonem multum dii nare a dogmate quod 'vos damnatis. Mox puer idem rogatus, an ipsi sina elat confiteri Christo: respondet, satis sudurum antimo suo, si idem visum misset Ecclesiae proceribus. . Ex hoc ratiocinatur , non per artem Dialecticam, .sed per militiam sycophanticam et Me videlicet a torem esse, hanc Confessionem,qua unc utimur, nom.

esse institutam a Christo, sed ab Ecclesiae praesulibus. Ista collectio posset videri probabilis, si Cnristus non ,

esset unus d primatibus Ecclesiae , quum juxta Petri dictum sit Princeps pastorum, ac juxta vocem Euan . eficam, Pastor bonus. Ergo qui proceres Ecclesiae .icit, non excludit Christum, sed complectitur &4Llum cum Apostolis , M Apostolorum successoribus. quemadmodum qui praecipua corporis membra no , minat , non excludit caput. Quod si cui videbitur haec re onsio non carere stropha, age, demus pue- rum illum sensisse de puris hominibus, Ecclesiae pro eeribus: An puero non est satis, quod in confitendo, . sequitur autoritatem illorum etiamsi non habeat eertum , an Pontifices votuerint hoc instituere dissio , an tradiderint nodis ex institutione Christia Dum illi sic animus parere , suocunque modo tra

adhuc pie

797쪽

eonstat. quini Ecclesia definierit hanc Consessionem, .ut nunc ut, esse ex institutione Christi. Sunt enim permulta arguinenta, mihi quidem insolubilia, quae suadent contrarium. Et tamen hune antimi mei sensim ubique submitto judicio Ecclesiae, libenter sequuturus simul atque certum vigilans claram illius. Vocem audiero. Jam, si maxime hoc expressisset vulta Leonis,& aliqtas vel nesciret, vel non meminisset, sufficeret interim topinorὶ hac in re obseqai autoritati Ecclesiae, cum animo parendi, si& illud Constaret. Neque vero reiste colligi potest, Hac Co Asia oris institutione hominum, ergo non habet a se rorem Chrsum. Apostoli instituebant Ecclesiaruili, disciplinam, haud dubie, quin ex institutione Chri sti: instituebant Baptismum, instituebant Episcopos3, sed autoritate Christi. Et tamen negari non potest, multa hujus Consessionis pendere ex constitutione Pontificum : videlicet, quod confitemur senael in. anno, quod ad Pascha, quod huic aut huic sacerdoti, quod nos quivis sacerdos absolvit a quibiislibet admissis. Ex his arbitror liquere, quam sit manifesta icalumnia, quod ad Confessionem attinet. Porro , non fit illic mentio de ad quo A nos hortatur Evangelium, & Apostolicae literae, sed: de detictu ciborum,quem palam contemnit in Exa gelio Christus, nec raro damnant Paulinae literae e prisertim Iudaicum, & superstitiosi . Dicet alia quis , hoc est accusare Pontificem Romanum ,

Mi hoc praecipiadi quod damnat Apostolus. Quia

doceat Evangelium , in propatulo est. Ponti e ipse declaret, quo animo jubeat quod non exigie Mangelium. mquam nullus illic dicit, quod 'nescio an doceat Lutherus, constitutiones Pontis cum non reddere nos obnoxios crimitu , nisi eo

798쪽

73 CORONIS

temptus aecesserit, Imo qui loquitur illic, concedit .

Pontificem posse constituere: tantum quaerit, an hic fuerit animus Pontificis, obligare ex aequo omnes ad carnium abstinentiam; sic, ut qui comederit, obnoxius sit Gehennae , etiamsi non accedat perver-

ins contemptus. Et qui hoc dicit in Colloquiis, addit, se non aliter odisse pisces, quam anguem. Sunt autem quidam sic affecti, ut piscis sit illis venenum, quemadmodum inveniuntur, qui similited abhorreant a vino. Qui sic affectus est erga pisces, si probibeatur vesci carnibus.& lactariis , nonne dure tractabitur 3 An hunc quisquam homo velit obnoxium fieri poenae Gehennae : si pro corpusculi

necessitate vescatur carnibus Z Si quaevis constiti tio Pontificum & Episcoporum obligat ad podi. nam Gehennae , dura nimirum est conditio Chri .stianorum. Si quaedam obligant, quaedam noli obligant , nemo mesius declarabit animum suum quarii, ipse Pontifex. Atque id sane declaratum esse , ceret ad tranquillitatem conscientiarum. Quid. si Pontifex aliquis statueret, ut sacerdotes incederent cincti: an probisile erit eum hoc animo sta tuisse, ut si quis ob dolorem renum deponeret ci gulum. redderetur obnoxius Gehennae Z non opianor. Divus Gregorius constituerat. Vt, si quis notha cognovisset uxorem, abstineret postridie ab ingrentempli, hic , si qui ν dissimulato coitu, temptum nig et ing essus, non ob aliud, nisi ut maeret Evam. gelicam concionem , an is obnoxius fieret Geliena nae Z Non arbitror virum sanctissimum si1isse tam is mitem. Si quis cum aebrotante uxore vesceretur carnibus, quod aliter ad edendum non posset provocari, de valetudo posceret cibum , num Pontifex

ellet illum . ob id esse obnoxium Getam

799쪽

nae 3 Hoc tantum ibi quaeritur , nec qui cquam assie-Veratur. Et certe ante Caesaris Edictum hisce de rebus licebat quaerere.

Jam vero Kec illic , nec alibi, fimpliciter damno Pontificum Indulgentias, quanquam hactenus plus satis indultam est illis. Tantum quidam ridet congerronem suum, qui quum alias esset nugacissimusnHgator nam talis fingitur j, tamen prae dio Bullae

credebat se perventurum in coelum. Hoc adeo non

arbitror Haereticum esse, ut existimem, nihil esse sanctius, quam admonere populum , ne Rullis confidant , nili studeant mutare vitam, & pravos afi ctus corrigant. Sed ridentur illic Vota. Imo ridentur & admonentur isti, quorum plurima turba est , qui domi relictIs liberis uxore , voto temere inter pocula concepto , eum aliquot combibonibus Romam, Compostellam , aut Hierosolymam I procurrunt. Quamquam, ut nunc sunt mores, arbitror sanctius,

in totum homines a talibus votis dehortari, quam adhortari. Hae videlicet sunt execrabiles Haereses, quas ille L nceus vidit in libello puerili. Mirum autem

eur non excutiat & Catunculum meum, & Minans

Publianos. Quis non intelligit , ista proficisci a privato quodam odioZQuanquam 4 me quidem in nulla re laesus est. nisi quod favi bonis literis , quas ille plus quam capitaliter odit, nec scit quam ob rem. Et interim gloriatur, sibi quoque tel am esse, quo se ulciscatur. Si quis illum in convivio digerit Corc

bum aut ebrium, ille vicissim in concione ci laxabit eum haereticum, aut falsarium, aut schiseraticum. Credo, si coqua in coena poneret carnes adustas,

postridie in concione clamaret, illam de brevest si spectam.

800쪽

M CORONI s

ipectam. Nec pudescit, aut resipiscit, toties Ipsare deprehensus in mani testo mendacio. Primum, quam stulta, quam insana, blateravit in Novum Tcstamentum a me recogntrum 3 Deliae, quid insanius illa voce, quam iecit in Iacobum F brum & me, quum ipsa res loqueretur, illum non intelligere quid mihi cum Fabro conveniret, aut, quid effet in controversia 3 Quid impudentius,quam quod in publica lectione falsi crimen & haeresim impegit, quod juxta Graecos verterim: Omnes quidem non resiurgemus, sed omnes immutabimur. Quia furiosius, quam quod Mechliniae in publica conci ne monuit populum, ut caveret ab haeresi Lutheri αErasmi 3 Quid enim nunc commemorem, quas V ces evomat verius quam eloquatur in lautis conuiuviis, quoties e poculis accrescit zelus domu&Dei di

Nuper apud Hollandos dixit, me apud Theologo Lovanienses haberi pro saliario. scripsit ad me qui

praesens audivit.ὶ Rogatus, quam ob remὶ Quare, inquit, toties castigat Novum Testamentumr O st Edam linguaml Hieronymus toties castigavit Psaluterium,an ideo falsarius est 3 Denique si Alsarius est, qui vel imprudens, vel ob inscitiam vertit aliquid secus quam oportet, falsarius fuit hi e cujus hodie

Translatione utitur Ecclesia. Quantum autem proficit istiusmodi moribus Z Omnes rident ut Morychum, horrent ut ceritum, fugitant ut morosum Scintractabilem. Nec possunt non bene sentire de eo,

de quo ille tam odiose praedicat. Et quum omnibus displiceat, uni sibi displicere non potest. Hoc scilicet habet Edictum Caesaris, ut sariosa linguae petulantia in quemcumque vellet , debaccharetur. Sic sustinet negotium Orthodoxae Fidei vir suiens α gravis. Non esiaste zelus Dei, laedere

innoxios,

SEARCH

MENU NAVIGATION