Casti Innocentii Ansaldi, Ordinis Praedicatorum, De forensi Judaeorum buccina commentarius

발행: 1745년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Urbem incolere, Teque cognoscere a c

ram alloqui mihi contigit, amplam illam vit- tutum segetem, quae Tibi omni loco & tempore, praeclari instat satellitii, famulantur, demiratus, ex illo me beatum sole , si quan do tuum etiam patrocinium mihi conciliandi copia fieret, satis persuasiam habui ; Tuo, potissimum animi candore, quam primam .fapientiam appellate ausim, re praesertim ire

Maecenatibus requirendam , illedius, ac mibrifice captus. Quum igitur meum. De Forensi Iudaeortιux Buccina Commentarium elucubrarem, ac typis mandandum pararemia mihi Ipse scribenti ita oculis eras, ad Te cmea consilia spectabant, ae demum mihimetipsi gratulabat oblatam id, quod erat in votis, nanciscendi occasionem. Mecum enim reputabam, de quodam veluti cestro percitus more Poetarum, haud perperam mihi facturus videbar, si clangentibus famae tubis, quibus Tuum Nometa ubique terrarum celebr Iuri recutitorum, etiam Buccinam quodam modo sociandam. ac permiscendam curarem.

12쪽

Revera cujus aures aut oculi ita peregrinantur, ut nesciat, quanto in pretio apud homines cultioris Orbis, sive universe Europae habearis λ Percurrantur ea, quae Viri Doctis simi Tibi nuncuparunt, quae de Te scripta reliquerunt, percurrantur Adha, Ephemerides , & quidquid hujusmodi magnos ac celebres Viros, eorumque foetus recensere consuevit, si quis tuae gloriae, quae longe lateque pervagata est, vestigia cupit deprehendere.

At sine, Vi R undequaque CLARISSIME, me

aliquantulum indulgere mihi, vela pandere, vel ab ipsis Tuae adolescentiae primordiis nonnulla repetentem, non quod facta &decora alta verbis me square posse mihi adrogem, sed ut magis magisque meum erga Te obsequium testatum relinquam, &simul qualem quantumque Auspicem mihi paraverim, plenius innotescat. Et profesto quid nominis gesseris in humanioribus literis studiisque iis, quibus Iuvenes imbui selent, te. stes esse possunt cum aequales Tui, qui eodem in stadio tecum, sed non passibus aequis de-

13쪽

currentes, Tibi primas concedebant, tum Praeceptores Tui, qui in Te, quo eras ingenii acumine ac discendi ardore , magnum. se laborum fructum in dies capere fatebantur . Quam libens , si aetas ac tempora utriusque

nostrum id passa essent , affuissem & ego egregio illi certamini , quo Philosephicas

Theses Dei parae, quam usque a teneTiS praecipue coluisti , dicatas publice propugnasti, eaque animi alacritate, ut jam tum portenderes , quid de Te annorum processu expectandum foret i Sed haec atque alia hujus generis in liberalibus Disciplinis lineamenta, quae Ocimina futurae magnitudinis erant, leviter ac cursim attingo , ad majora properans, quae tacitum me praeterire nefas existimarem . Atque utinam fines Epistolae praescripti facultatem mihi liberius expatiandi Permitterent, neque alia ex parte modestia Tua reluctaretur. Nam pronum mihi esset ejusmodi tabellam, quae Te intus & in cute repraesentaret, exhibere, ut omnes, quotquot legerent, inspicerentque, raperet in admi

14쪽

rationem Tui. Itaque illam morum integri tatem , in utraque fortuna constantem aequalitatem ac moderationem , comitatem in Amicos, in universium hominum genus facilitatem , ac de omnibus benemerendi in natam cupiditatem, illud veritatis praeteχ-rendae semper ac tuendae, non involucris atque integumentis fucandae, propositum, cetera denique ornamenta, quibus praecordia tua, de meliore luto ficta , abundant , fatis innuisse contentus, aliqua ex iis delibabo, quae ex vena tam divite profluxerunt. Et sane ejus vitae genus, quam nunc ducis, Olim

etiam Te duxisse, cum Tui juris, custode remoto , faetus fuisti, ostendunt ea studia& curae, in quibus totus eras, ut Patriae unice carus atque utilis emcerere. Quamobrem

de Te illud idem praedicare possumus, quod de se ipse Romanae Pater eloquentiae dictitabat, quod nempe temporis alii in ludo, in aleis, & conviviis insumebant , totum abs Te tunc impendi in discendis ac comparandis non tantum humanitatis, verum etiamo altio.

15쪽

altioris ordinis Disciplinis, cujusmodi ν γ, Oiλό-- ωδίαν in Te esse fidem faciunt opera, quae postmodo in lucem edidisti, qua sacram, qua

profanam, omnigenamque uno Verbo eruis

ditionem redolentia. Tali vitae instituto, Scmelioris notae Scriptorum assiduae lectioni, quemadmodum etiam doctorum Virorum commercio ac familiaritati, quibus apprime semper delectatus es, accepti reserri debent

Tractatus illi De Aquis Brixianis, & De

Aquis Coldoni, auro contra aestimandi, quos forenti ac viridi aetate excudendos curasti, adeo defaecatos, puroque ac puto sermone conscriptos, eaque facundiae vi ac copia dicendi, ut saeculi aurei nitorem, elegantiam, ac divitias aemulentur, meritoque a sapientissi

mo calamo atque Ore EMINENT Iss. CARDI

NA Ii s Ru i Ri Ni elogia haud semel elicuerint. Quem stuporem praelo egressi excitarunt llaetante interim Brixia, ac nihil non de tanto Alumno sibi in posterum pollicente. uare non es: mirandum , si eorundem eXemplaria adeo rara facta su nt, ut vix unum aliquod

16쪽

quod uspiam invenire liceat. Ab eadem vivendi studendique ratione prosecta nemo non videt alia monumenta, quibus literariam deinceps Rempublicam locupletasti, ad publicum humani generis bonum collimantia,

& selidis jactisque alte Philosephiae , Chi

miae, Matheseos, nec non Theologiae t cujus rei praecipuum specimen videre est in altera quatuor illarum pulcherrimarum Dissertationum, quas quinque abhinc annis luce donasti J fundamentis superstructa , quorum Indicem hic texere supersedeo, quippe quae sunt alibi indicata. Sed mihi temperare non possum quominus saltem postremum, eumque splendidissimum, Tui ingenii foetum collaudem Historias, Morborum Tuis

sumtibus non ita pridem evulgatas, ea characterum, chartae, tabularum ex aere incisarum, & ceterorum adjunctorum forma, &magnificentia, ut si dixero editionem hanc quibuscumque aliis nitidioribus, sive patriis

sive exteris non comparandam modo , sed fortasse anteponendam, verum dixero. Quo L Ω-

17쪽

factum est, ut vel ipse Pontifex optimus

Maximus BENEDicetus XIV. eam sibi oblatam benigne excipere dignatus fuerit, meritisque Auctorem laudibus commendaverit. Sed ut redeam, unde proxime digressus sum, quum novum & grande per Te undequaque Patriae decus accessisset, par erat, ut d

Ipsa suum de Te judicium publico aliquo testimonio firmaret. Itaque fecit, praeeunte inclyta Bononiensium Urbe, quae Te in Academiam Instituti Scientiarum ultro adsciverat. Praeter enim plura illa Septem -Virorum Brixiani Senatus honorificentissima decreta, quibus I e condecoravit , summa insuper consensione Patrum Te Nobilium Medicorum Collegio , id laete acceptantium , ex meritis aggregavit, patritii ejus ordinis Praesidem non multo post cunctis suffragiis renuntiatum: quod omnibus Civibus jucundissimum fuit, Te veluti universiam Artium Academiam in tuo unius pectore claudentem , ac efformatum in virtutum omnium

speculum suspicientibus, ideoque nullo non

18쪽

honore dignum judicantibus. Quid niὶ quum

videant consilia tua apud extraneas quoque dissitasque regiones tanti fieri, ut abs Te , si quid lubricum ac periculosum accidit in humana valetudine, tamquam ex tripode, responsa petantur, ac frequenter evenire , Ut

illae Te accitum, ac probatum, Brixiae invideant, eamque beatam hoc nomine de praedicent. Hinc non est mirandum , Te Epi stolis Magnatum, Primatumque, Episcopo rum, Cardinaliumque identidem conveniri, Te praesertim apud Septentrionales plagas optime audire, atque illinc virtuti Tuae prae naia debita impertiri. Iam notum et , atque insuper in XXXII.Tomo, quem Cl. Vir, Publicus Librorum Venetiis Reviser, idemque pretioserum opusculorum Collector hoc anno Tuis sub auspiciis evulgavit, relatum

singulare atque luculentis limum Diploma, distinctisque characteribus excussim , quo , aureis argenteisque extra, Regiis vero intra insignibus ornato, Te Μagnanimus Potentissimus Poloniae Rex Auous rus III. Tuae

19쪽

Sapientiae Tuorumque meritorum fama pe motus ultro honestavit. Eo siquidem propriis manibus subscripto, praesentibusque Stutus Administris Principibus, & Episcopis, Te Tuosque Posteros ad Comitum dignitatem extulit , & Comitibus Sacri Romani Imperii, ceterisque omnibus ex vetusta pro genie ortis aequiparavit, similesque in juribus, gratiis, & honoribus constituit. Atque hic non possum, quin mea hac Epistola, rudi quidem ac pingui, sed tamen obsequii ac veri simul plena, gratuler Tibi collatam,Tuo. que antiquo Stemmati insertam & superpositam Aquilam albam Polonam Coronatam, ab aliaque Corona surgentem Galeae bucculatae insistentem Primarium Regni Decus Jquam collo humerisque appensam Regii sanguinis Principes gestant, Magnis Persenis tantummodo concessam . Gratulor itidems ecquis non gratuletur, si modo justus est honorum aestimator λ J nobilitatos a summo

Monarcha Tuos paternos maternosque Proavos, de Tecum una Familiam, Posterosque aptos

20쪽

aptos redditos ad subeundas quasvis Ecclesiasticas, de Saeculares, Equestres Gentilitiasque dignitates , & ad sustinendos gradus &honores, qui occasione Sagi vel Togae a Regibus, Principibus, augustis Senatibus,& ab iis omnibus, quos Deus altiore in gradu statuit, distribui consueverunt; haecque omnia Serenissima Venetorum Republica approbante ac confirmante. Tantum vera virtus

ac sapientia valet; tanti est scribenda facere, 8c legenda scribere, eorumque unum Paucorum esse , quos aequus amaVit Iupiter , quosque Plinius beatos vocabat. At tempUS est vela contrahere, atque hanc, quae Tibi sorsen aequo longior videbitur, ideoque molesta erit, nuncupationem claudere. Perge igitur, COMEs SAPIENT Issi ME, de Patria,

imo de toto orbe studiis Tuis benemereri, insignemque illum Thesaurum, quem ad Saeculi ingenium concinnas , propera ad umbilicum perducere . Vix enim dici potest, quibus votis homines sciendi cupidi Magnum opus expediant, ubi, dum de Practica praecipua Disiligoo by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION