장음표시 사용
181쪽
suae nullas habeat notas , Pressas Agere literas .i o Sed mens si propriis vigens Nihil motibus explicat , Sed tantum patiens jacet Notis subdita corporum ,
in quo in speculi vicemas Rerum reddit imagines , de haec sic animis viget. Cernens omnia notio 'stuae vis singula prospicit , Aut quae cognita dividit ' eto xuae divisa recolligit ,
Nunc summis caput inserit , Nune desidit in in a sTum sese referens sibi , et 3 Veris falsa redarguit e Haec es efficiens magis
Longe caussa potentior, Luam quae materiae modo pressas patitur notas . 3o Praecedit tamen excitans sAe vires animi movens , Viso in corpore pagso . Cum vel Iux oculos ferit , Vel vox auribus ins epir :3 3 Tum mentis vigor excitus ,stuas intus species tener x Admorus similes vocans x e Notis applicat exteris , Introrsumque reconditis 4o Formis miscet imagines .
182쪽
od si in eorporibus sentiendis , quamvis assiciant
instrumenta sensuum forinsecus objectae qualita- . ' tes , animique agentis vigorem passio corporis antecedat , quae in se actum menti S provocet , ex ei tetque interim quiescentes intrinsecus formas: si in sentiendis , inquam, corporibus animus non passione in-sgnitur, sed ex sua vi subjectam corpori judicat pa iasonem ; quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt , in discernendo non objecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt λ Hae itaque ratione multiplices cognitiones diversis ae differentibus cessere substantiis . Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus , immobilibus animantibus cessit : quales sunt conchae maris , quaeque alia saxis haerentia nutriuntur . Imaginatio
vero mobilibus bellu is , quibus jam inesse fugiendi, appetendive aliquis videtur affectus. Ratio vero humani tantum generis est , sicuti intelligentia sola divini : quo fit ut ea notitia ceteris praeit et quae suapte
natura non modo proprium , sed ceterarum 'usque notitiarum subjecta cognoscit. Quid igitur , si ratiocinationi sensus , imaginatioque refragentur , nihil esse il- Iud universale dicentes quod sese intueri ratio putet pQuod enim sensibile , vel imaginabile est , id universum esse non posse . Aut igitur rationis verum esse judicium , nec quidquam esse sensibile : aut quoniam sibi notum sit, plura sensibus & imaginationi esse subjem , inanem conceptionem esse rationis , quae quod sensibile sit ac singulare, quasi quod da ira universale consideret . Ad haec , si ratio contra respondeat , se quidem di quod sensibile , & quod imaginabile sit , in universitatis ratione conspicere i illa vero ad universitatis eo gnitio-
183쪽
gnitionem adspirare non posse : quoniam eorum noti corporales figuras non possit excedere . De rerum Uero cognitione , firmiori potius , persectiorique iudicio esse credendum . In hujusmodi igitur lite , nos quibus tam ratiocinandi , quam imaginandi etiam , sentiendique vis inest , nonne rationis potius caussam Proba remus 3 Simile est quod humana ratio, divinam intelligentiam futura , nisi ut ipsa cognoscit , non putat intueri. Nam ita disseris : Si qua certos , ac necessa
rios habere non videantur eventus, ea certo eventura
praesciri nequeunt . Harum igitur rerum nulla est praescientia , quam si etiam in his es e credamus , nihil erit quod non ex necesstate proveniat . Si igitur , uti rationis participes sumus , ita divinae judicium mentis habere possemus , sicut imaginationem , sensumque ra tioni cedere oportere judicavimus , sic , divinae sese menti humanam summittere rationem , iustissimum censeremus . Quare in illius summae intelligentiae cacumen , si possumus, erigamur ; illic enim ratio v debit quod in se non potest intueri . Id autem est , quonam modo etiam quae certos exitus non habent , certa tamen videat ac definita praenotio r neque id sit opinio , sed summae potius scientiae nullis terminis in- elusa simplicitas .
Q om variis terras animaDa permeant figuris fNam ue alia extento sunt eorpore , pulieremque verrunt , Continuumque trabunt vi pectoris incitata sulcum . Sunt quibus alarum lenitas vaga verberetque ventos Et liquido longi spatia aetheris enaret volatu .
Haec pressisse solo Osigia , gressibusque gaudenr, I virides campos transmittere , mel subire silvas .
184쪽
variis uideas urat omnia disere pare formis , Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus . xo Unica gens hominum celsum levat altius eaeumen , Atque levis recto stat corpore , despicitque terras .
Nise, ni rerrenus male desipis , admonet Aura ,ses recto caelum vultu petii , exserisque frontem , o sublime feras animum quoque , ne gravata posumis Inferior sidar mens corpore celsius levato.
Oniam igitur, uti paullo ante monstratum est ,
omne quod scitur , non ex sua , sed ex comprehendentium natura cognoscitur , intueamur
nunc , quantum sas est , quis sit divinae substantiae status , ut quaenam etiam scientia ejus sit , possimus agno scere. Deum igitur aeternum esse ν cunctorum ratione degentium commune judicium est . Quid sit igitur ae-eternitas , consideremus . Haec enim nobis naturam pariter divinam , scientiamque patefecerit. Hesternitas igitur est , interminabilis vitae tota simul di persecta .Possessio: quod ex collatione temporalium clarius liquet . Nam quidquid vivit in tempore , id praesens a praeteritis in sutura procedit: nihilque est in tempore constitutum quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum apprehendit : hesternum vero jam perdidit. In hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobilieransitorioque momento . Quod igitur temporis patitur conditionem , licet illud , sicut de mundo censuit Aristoteles , nec coeperit umquam esse , nec desinati, vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur es nondum tamen tale est ut aeternum esse jure credatur . Non enim totum simul , infinitae licet vitae spatium comprehendit , atque complectitur : sed futura nondum transacta
185쪽
acta jam non habet. Quod igitur interminabilis vitae
plenitudinem tota ni pariter comprehendit , ac possidet ; cui neque suturi quidquam absit, nec praeteriti fluxerit , id aeternum esse Iure perhibetur : idque necesse est & sui compos praesens sibi semper assistere , &infinitatem mobilis temporis habere praesentem . Unde non recte quidam , qui cum audiunt visum Platoni , mundum hunc nec habuisse initium temporis , nec habiturum esse defectum , hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant. Aliud est enim , per interminabi Iem duci vitam , quod mundo Plato tribuit : aliud interminabilis vitae totam pariter comPlexam esse praesentiam , quod divinae mentis proprium esse manifestum est . Neque Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate , sed simplicis Potius proprietate naturae . Hunc enim vitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur et cumque eum effingere , atque
aequare non possit , ex immobilitate deficit immotum , di ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam suturi , ac praeteriti quantitatem , &, cum totam Pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere , hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit , illud quod implere atque exprimere non potest , aliquatenus videtur aemulari , alligans se ad qualemcumque praesentiam hujus exigui volucrisque momenti et quae , quoniam manentis illius praesentiae quamdam gestat imaginem , quibuscumque contigerit , id praestat , ut esse
videantur . Quoniam vero manere nou potuit , infinitum temporis iter arripuit : eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam , cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque si digna rebus
nomina velimus imponere , Platonem sequentes , Dinum quidem aeternum , mundum vero dicamus esse per.
Pstuum. Quoniam igitur omne judicium secundum sui
186쪽
naturam , quae sibi subjecta sunt, comprehendit: est
autem Deo semper aeter us , ac praesentarius status rscientia quoque ejus , Omnem temporis supergressa motionem , in suae manet simplicitate praesentiae , infiniataque praeteriti , ae futu i spatia complectens , omnia quasi jam gerantur , in sua simplici cognitione eons derat. Itaque si praescientiam pensare velis qua cuncta dignoscit , non esse praescientiam quasi futuri , sed scientiam nurn quam deficientis instantiae , rectius aestimabis . Unde non praevidentia , sed providentia potius dicitur , quod porro ab rebus infimis constituta , quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae divino
lumine lustrentur , cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae videant λ Nun . enim qum praesentia cernis , aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus λMinime. Atqui si est divini humanique praesentis digna collatio , uti vos vestro hoc temporario praesentiquaedam videtis , ita ille omnia suo cernit aeterno.Quare haec divina praenotio naturam rerum , proprie talemque non mutat , taliaque apud se praesentia spectat , qualia in tempore olim sutura provenient :.nee rerum judicia confundit , unoque suae mentis intuitutam necessario , quam non necessario ventura digno scit . Sicuti vos cum pariter ambulare in terra homi
nem , & oriri in caelo solem videtis ; quamquam fmul utrumque conspectum , tamen discernitis ; dihoe voluntarium , illud esse necessarium judieatis ..Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus , quaqita tem rerum minime perturbat , a Pud se quidem praesentium , ad conditionem vero temporis futurarum . Quo fit ut haec non sit opinio , sed veritate potius nixa cognitio , cum exstiturum quid esse cognoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat . Hic si dicas , quod eventurum Deus videt, id non evenire
187쪽
quod autem non potest non evenire , id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas r Fatebor quidem rem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. R spondebo namque idem suturum , cum ad divinam notionem refertur , necessarium ue cum vero in sua natura perpenditur , liberum prorsus atque absolutum videri. Duae sunt etenim necessitates I simplex una , veluti quod necesse est , omnes homines esse mortales ;altera conditionis , ut si aliquem ambulare scias , eum ambulare necesse est . Quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est , nequit. Sed haec conditio m nime secum illam simplicem trahit. Hanc enim ri cessitatem non propria facit natura , sed conditionis adjemo . Nulla enim necessitas cogit incedere voluntarie gradientem , quamvis eum tamen cum graditur , incedere necessarium sit. Eodem igitur modo , si
quid providentia praesens videt, id esse necesse est ,
tametsi nullam habeat naturae necessitatem . Atqui Deus ea sutura quae ex arbitrii libertate proveniunt spraesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per conditionem divinae notionis: per se vero considerata , ab absoluta naturae
suae libertate non desinunt . Fiunt igitur proculdubio cuneta quae futura Deus esse praenoscit , sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio: quae quam
vis eveniant exsistendo , tamen propriam naturam non amittunt: quia prius quam fierent , etiam non evenire potuissent. Quid igitur refert non esse necessaria , cum propter divinae scientiae conditionem modis omni
bus, neces statis instar , eveniant λ Hoc scilicet, quod ea quae Paullo ante proposui, sol oriens, di gradiens
homo , quae dum fiunt, non fieri non possunt: ectrumtamen unum prius quoque quam fieret , necesse erat exsisterer alterum vero minime . Ita etiam quae prae
188쪽
sentia Deus habet , procul dubio exsistunt sed e
rum hoc quidem de rerum necessitate descendit , illud vero de potestate facientium . Haud igitur injuria diximus , haec , si ad divinam notitiam referantur, necessaria ue si per se considerentur , necessitatis esse nexibus absoluta . sicuti omne quod sensibus patet , si ad rationem reseras , universale est : si ad seipsum respicias , singulare . Sed si in mea , inquies , potestate situm est mutare propositum , evacuabo providentiam , cum quae illa praenoscit, sorte mutavero. Respondebo , Propositum te quidem tuum posse deflectere ;sed quoniam & id te posse , & an iacias , quove Con-Vereas , praesens providentiae veritas intuetur , divinam te praescientiam non posse vitare ; sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum , quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris . Quid igiturὸ inquies . Ex mea ne dispositione scientia divina mutabitur ἱ ut cum ego nunc hoc , nune illud velim , illa quoque noscendi vices alternare videatur λ Minime. Omne namque suturum divinus praecurrit intuitus , &ad praesentiam propriae cognitionis retorquet, ac re Cat: nec alternat, ut tu existimas , nunc hoc , nunc illud praenoscendi vices : sed uno ictu mutationes tuas manens praevenit, atque complectitur. Quam com prehendendi omnia , visendique praesentiam, non eae suturarum proventu rerum , sed ex propria Deus smplicitate sortitus est . Ex quo illud quoque resolvitur quod paullo ante posuisti , indignum esse si scientiae
Dei caussam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta complectens , rebus omnibus modum ipsa constituit , nihil vero posterioribus debet. Quae cum ita sint , manet in- temorata mortalibus arbitrii libertas. Nee iniquae leges solutis omni necessitate voluntatibus , praemia pinnasque Proponunt . Manet etiam spectator desuper
189쪽
eunctorum praescius Deus , visionisque ejus praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum sutura qualitate concurrit , bonis praemia , malis supplicia dispensans . Nec frustra sunt in Deo positae spes , precesque ;quae cum rectae sint , inefficaces esse non possunt. Aversamini igitur vitia , colite virtutes , ad rectas spes animum sublevate , humiles preces tu e celsa porrigite . Magna vobis est , si dimimulare non vultis , necessitas indicta probitatis , cum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis i. ε
190쪽
THEODORI PULMANNICRA NE BURGII
GEnera metrorum quibus in libris de Consolatione Philosophiae usus est Boethius, sunt sex de
Metrum primum , Dicolon distrophon : constat enim heroico , & pentametro : quo bis utitur . Lib. I. . Met. I. Carmina qui quondam sudio florente peregi , Flabilis , heu , maestos cogor inire modos . 3, 1. Rupis Acbaemeniae scopulis , ubi versa sequentum Pectoribus Air Dicula pugna fugax .
II. Monoeolon . Uersus est dactylicus Alemanius tetrameter hypercatalectus: qui constat caesura semi- quinaria heroica , dactylo , & spondeo , sive trochaeo: quo semel utitur. I, 2. Heυ , quam praeeipiti mersa profundo .
III. Dieolon distrophon . Primus quisque versus est da licus . Secundus Alcmanius dactylicus tetrameter