Anicii Manlii Torquati Severini Boethii De consolatione philosophiae libri 5. ad optimarum editionum fidem recensiti. Accessere Petri Bertii praefatio, Boethii vita a Martiano Rota conscripta, Theodori Pulmanni de metris Boethianis libellus, nec non

발행: 1721년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

PHILOSOPHIAE LIB. U. Ios

it . Neque enim vel qui aurum obruit, vel qui agrum exercuit , ut ea pecunia reperiretur intendit :sed , uti dixi , quod ille obruit , hunc sodisse convenit , atque concurrit. Licet igitur definire , casum esse inopinatum, ex confluentibus.caussis , in his quae ob aliquid geruntur , eventum . Concurrere vero , atque confluere caussas facit ordo ille inevitabili connexione procedens , qui de providentiae fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit.

R ii Acbaemeniae seopuIis , ubi versa sequentum Pectoribus Agit spicula pugna fugox ,

Tigris oe Euphrates uno se fonte resiavunt , Et mox a uncZis dissociantur aquis .s Si coeant , cursumque iterum revocentur in unum , Coinuat alterni quod trasit unda vadi a Conoeniant puppes , oe νυ flumine trunci , - . Misaque fortuitos implicet unda modos ostiuos tamen ipsa vagos terra declivia cam ,

io Gurgitis o lapsi defluus ordo regit, Sic , quae permisiss fluitare videtur babenis , Fors patitur frenos , ipsaque lege meat.

PROSA II. ANimadverto , inquam , idque uti tu dicis , ita

esse consentio . Sed in hac haerentium sibi serie ea u garum , est ne ulla nostri arbitrii libertas , an ipsos quoque humanorum. motus animorum fatalis catena constringit λ Est , inquit. Neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest , id habet judicium

172쪽

dieiuna quo quodque discernat per se et igitur fugienda , optandave dignoscit. Quod vero quis optandum judicat esse , petit ; refugit vero quod existimat esse fugiendum . Quare quibus inest ratio , ipsis etiam inest volendi, nolendique libertas . Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo . Nam supernis , divinisque substantiis di perspicax judicium , & incorrupta voluntas , di essicax optatorum praesto est potestas . Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est eum se in me is divinae speculatione conservant: minus vero, cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. Extrema vero est servitus , cum vitiis deditae , rationis propriae posse Gsione ceciderint. Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora , & tenebrosa dejecerint, mox inscitiae nubet caligant , perniciosis turbantur amembus ;quibus accedendo, consentiendoque, quam invexere

sibi, adjuvant servitutem , di sunt quodam modo propria libertate captiva . Quae tamen ille , ab aeterno cunm prospiciens , providentiae cernit intuitus , &suis quaeque meritis praedestinata disponit , παντ ε

Pino clarum lumine Phoebum

Molii fui canit oris Homerus . ut tamen intima viscera tere Non valet , aut pelagi , radio um s Infirmo perrumpere luee . . Haud sie magni conditor orbis ἰ . . . Huic ex Moo cuncta tumri . . Nωlla terrae mole re unx ι Non nox atris nubibus obsatis i

173쪽

ro Uno mentis cernit in His&uae sint, quae fuerint, veniantque .stuem , quia res eir omnia solus, Verum pins dicere Solem .

PROSA III.

TUm ego , En , inquam , dissiciliori rursus ambiguitate confundor . Quae nana , inquit , ista est ΘIam enim , quibus perturbare , conjecto . Nimium , inquam , adversari ac repugnare videtur, praenoscere universa Deum , & esse ullum libertatis arbitrium . Nam si euncta prospicit Deus, neque falli ullo modo potest , evenire necesse est quod providentia futurum esse praeviderit. Quare si ab aeterno non tam hominum modo , sed etiam consilia , voluntatesque Praenoscit, nulla erit arbitrii libertas: neque enim vel sactum aliud ullum , vel quaelibet exsistere poterit voluntas , nisi quam nescia falli providentia divina prae- denserit. Nam si res aliorsum quam provisae sunt, detorqueri valent , non jam erit suturi firma praeseientia : sed opinio potius incerta r quod de Deo nefas credere judico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere. Munt enim, non ideo quid esse eventurum , quoniam id providentia futurum esse prospexerit: sede contrario potius , quoniam quid futurum est , id divinam providentiam latere non possit: eoque modo necessarium est , hoc in contrariam relabi partem . Neque enim necesse est contingere quae providentur :sed neeesse est , quae futura sunt, provideri. Quasi

vero , quae cujusque rei caussa sit, praescientia ne futurorum necessitatis , an suturorum necessitas providentiae , laboretur. At nos illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo caussarum , necessarium

esse

174쪽

168 BOETHII DE CONSOL.

esse eventum praescitarum rerum , etiam si praescientia suturis rebus eveniendi necessitatena non videatur inferre . Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere conjectat , veram ςsse necesse est : at e converso rursus si de quopiam vera sit opinio quoniam sedet , eum sedere necesse est . In utroque igitur necessitas in- eit : in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis . Sed non iccirco quisque sedet, quoniam vera est opinio : sed haec potius vera est , quoniam quempiam sedere praecessit . Ita cum caussa veritatis ex altera parte procedat , inest tamen communis in utraque necessitas . Similia de providentia , fututisque rebus ratiocinari oportet. Nam etiam si iccirco quoniam futura sunt providentur : non vero ideo quoniam providentur , eveniunt : nihilominus tamen a Deo uel ventura provideri , vel provisa evenire necesse est :quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est . Iam vero quam praeposterum est ut aeternae praestientiae temporalium rerum eventus caussa esse dicatur λ Quid est autem aliud arbitrari, ideo Deum sutura , quoniam sunt eventura, providere, quam putare quae olim acciderunt, caussam summae illius esse

providentiae λ Ad haec , sicuti cum quid esse scio , id ipsum esse necesse est : ita cum quid futurum novi, id ipsum suturum esse necesse est . Sic fit igitur ut eventus praescitae rei nequeat evitari. Postremo si quid ali . quis aliorsum atque sese res habet , existimet , id non modo scientia non est , sed est opinio sallax , ascientiae veritate longe diversa . Quare si quid ita futurum est , ut ejus certus, ac necessarius non sit eve

tus, id eventurum esse praesciri qui poterit Θ Sicut enim scientia ipsa impermista est salsitati: ita id quod

ab ea concipitur , esse aliter atque concipitur , nequit . Ea namque caussa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est , uti

175쪽

PHILOSOPHIAE LIR. U. Io 9

uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur λ Quonam modo Deus haec incerta sutura praenoscit λ Nam si inevitabiliter eventura censet quae etiam non evenire possibile est ; fallitur: quod sentire non modo nefas est, sed etiam voce proserre. At si uti sunt , ita ea sutura esse decernit , ut aeque vel fieri ea , vel non fieri posse cognoscat ; quae est haec praestientia ,

quae nihil certum , nihil stabile eomprehendit λ Aut quid hoe refert vaticinio illo ridiculo Τiresiae λ 29δε

quid dicam, aut erit, aut non. Quid etiam divina providentia humana opinione praestiterit , si , uti homines , incerta judicat quorum est incertus eventus λQuod si apud illum rerum omnium certissimum sontem nihil incerti esse potest , certus corum est eventus quae futura firmiter ille praescierit . Quare nulla est humanis consiliis , actionibusque libertas : quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens , ad unum alligat di constringit eventum . Quo semel recepto ,

quantus occasus humanarum rerum consequatur , liquet . Frustra enim bonis , malisque praemia , poenaeve proponuntur , quae nullus meruit liber ae voluntarius motus animorum . idque Omnium videbitur iniqui Dsmum quod nunc aequissimum judicatur , vel puniri

improbos , vel remunerari probos : quos ad alterutrum non propria mittit voluntas , sed futuri cogit certa necessitas . Nec vitia igitur , nec virtutes quidquam fuerint , sed omnium meritorum potius mista atque indiscreta confusio . Quoque nihil sceleratius excogitari potest , cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur , nihilque consiliis liceat humanis, fit ut vitia

quaeque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem . Igitur nec sperandi aliquid , nee deprecandi ulla ratio est . Quid enim vel speret quisquam , vel etiam deprecetur , quando optanda omnia series indesexaeonnectit λ Λuferetur igitur unicum illud inter homi

176쪽

nos Deum que commercium, sperandi scilicet, ac deinprecandi. Siquidem justae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur : qui solus modus est quo cum Deo colloqui homines posse videantur , illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent , ipsa supplicandi ratione conjungit quae si recepta futurorum necessitate , nihil virium habere credantur , quid erit quo summo illi rerum principi connecti , atque adhaerere possimus p Quare necesse erit , humanum genus , uti paullo ante cantabas, dis- septum , atque disjunctum suo sonte fatiscere.

o nam distors foedera rerum Caussa resoluit e quis tanta Deus Horis patuit bella duobus , Ut quae earptim gula constent , I Eadem nolint mi Ma jugari dAn ntilia es discordia veris ,

Semperque sibi certa cohaerent e Sed mens , caecis obruta membris , Nequit oppres luminis isnero Rersm tenues noscere nexus . Sed μν tanto flagrat amore

Veri rectas reperire notas e Seir, quod appetit anxia nosse stSed quid nota rescire laboras eas Et si nescir , quid eaera petit q&uis enim quidquam nescius opter 'Aut quis valeat nescita sequi e Suo De inveniat , qui e repertam gueat ignarus noscere formam βχοῦ An eum mentem cerneret altam ,

Pariter summam o singula norat st

177쪽

PHILOSOPHI ET LIB. U. III

. Nunc me rosum conrita nube s i .

Non in totum es oblita sui ,

Summamque tenet singula perdens. as Igitur qui ρώis vera requirit , . Neutro es babitu 2 nam nequν navit ,

Nec penitus tamen omnia nescia I - Sed , quam retinens meminis , summam ' . a

Consulit , alte visa retractans , ao in servatis quear obsitas Addere partes .

PROSA IV. TUm illa , Vetus , inquit , haec est de providentia

querela , a M. Tullio , cum divinationem distribuit , vehementer agitata , tibique ipsi res diu prorsus , multumque quaesita : sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita . Cujus caliginis caussa est , quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem Non potest admoveri: quae si ullo modo cogitari queat , nihil prorsus relinquetur ambigui: quod ita demum patefacere , atque expedire tentabo , si prius ea quibus moveris , expediero. Quaero enim , cur illam solventium rationem minus efficacem putes : quae quia praescientiam non esse suturis rebus caussam necessitatis existimat , nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat . Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis , nisi quod ea quae praesciuntur , non evenire non possunt λ Si igitur praenotio nullam futuris Tebus adjicit necessitatem , quod tu etiam paullo ante fatebare ; quid est quod voluntarii exitus rerum ad Certum cogantur eventum λ Etenim positionis gratia , ut quid consequatur advertas , statuamus nullam esse Praescientiam . Num igitur , quantum ad hoc attinet s

178쪽

111 BOETHII DE CONSOL.

quae ex arbitrio eveniunt, ad necessitatem coguntur 'Minime . Statuamus iterum esse , sed nihil rebus necessitatis injungere manebit, ut opinor , eadem voluntatis integra atque absoluta libertas . Sed praescientia , inquies , tametsi suturis eveniendi necessitas non est, signum tamen est , necessprio ea esse ventura . Hoc igitur modo , etiam si praecognitio non fuisset , necessarios suturorum exitus esse cotistpret. Omne etenim signum , tantum quid sit , ostendit , non vero e Dsicit quod designat. Quare demon strandum privs est , nihil non ex necessitate contingere , ut praenotionem signum esse hujus necessitatis appareat. Alioquin si haec nulla est , nec illa quidem eius rei signum poterit emoquae non est. Iam vero probationem firma ratione subnixam constat , non ex signis , neque Petitis extrinsecus argumentis , sed ex convenientibus D necessa-xiisque caussis esse ducendam. Sed qui fieri potest ut

ea non proveniant quae futura esse providentur λ Quasi vero nos ea quae providentia futura esse praenoscit , non eventura credamus : ac non illud potius arbitremur , licet eveniant , nihil tamen ut evenirent , sui natura

necessitatis habui ise : quod hinc facile perpendas licebit . Plura etenim dum fiunt , subjecta oculis intuemur : ut ea quae in quadrigis moderandis , atque flectendis facere spectantur aurigae: atque ad hunc modum cetera . Num igitur qui ci quam illorum ita fieri necessitas ulla compellit λ Minime . Frustra enim esset artis effectus , si omnia coacta moverentur . Quae igitur eum fiunt , carent exsistendi necessitate , eadem priusquam fiant , sine necessitate sutura sunt. Quare sunt quaedam eventura quorum exitus ab omni necessitatest absolutus . Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum , quod quae nunc fiunt , prius quam fierent , eventura non suerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent eventus . Nam sicut scientia praesentium

179쪽

lium nihil his quae fiunt, ita praeserentia futurorum ni hil his quae ventura sunt, necessitatis importat. Sed hoe, inquis, ipsum dubitatur , an earum rerum quae necessarios exitus non habent , ulla possit esse praenotio . Dissonare etenim videntur : putasque , si praevideantur , consequi necessitatem ; si necessitas desit ,

minime praesciri ; nihilque scientia comprehendi posse nisi certum . Quod si quae incerti sunt exitus , ea quasi

certa providentur , opinionis constat id esse caliginem , non scientiae veritatem. Aliter enim ac sese res habeat , arbitrari , ab integritate scientiae credis esse diversum . Cujus erroris caussa est , quod omnia quae quisque novit , ex ipsorum tantum vi , atque naturae cognosci existimat quae sciuntur: quod totum contra est. Omne enim quod cognoscitur , non secundum sui vim , sed secundum cognoscentium potius comprehenditur saeuitatem . Nam ut hoc brevi liqueat exemplo ,

eamdem corporis rotunditatem aliter visus , aliter tactus agnoscit . Ille eminus manens , totum simul jactis radiis intuetur : hic vero cohaerens orbi , atque eonjunctus , circa ipsum motus ambitum, rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus , aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia contuetur. Sensus enim figuram in subjecta materia constitutam , imaginatio vero solam sine materia judicat figuram . Ratio vero hanc quoque transcendit, speciemque ipsam quae singularibus in- est , universali consideratione perpendit. Intelligentiae vero celsior oculus exsistit. Supergressa namque universitatis ambitum ,. ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur . In quo illud maxime considerandum est : nam superior vis comprehendendi amplectitur inferiorem : inferior vero ad superiorent nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet , vel univeriales species imaginatio

180쪽

114 BOETHII DE CONSOL.

eontuetur, vel ratio capit simplicem formam r sed Intelligentia quasi desuper spectans , concepta forma , quae subsunt , cuncta dijudicat : sed eo modo quo sormam ipsam , quae nulli alii nota esse poterat , comprehendit . Nam & rationis universum , & imaginationis figuram, & materiale sensibile cognoscit , nee ration diti tens, nec imaginatione, nec sensibus , sed illo unci ictu mentis formaliter , ut ita dicam , cuncta prospiciens . Ratio quoque cum quid universale respicit , nec imaginatione , nec sensibus utens , imaginabilia , vel sensibilia comprehendit. Haec est enim quae con-eeptionis suae universale ita definit : homo est anima bipes rationale . quae cum universalis notio sit, tamen imaginabilem , sensibilemque esse rem nullus ignorat , quod illa non imaginatione , vel sensu , sed rationali conccptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus visendi , sormandique figuras sumst exordium , sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat , non sensibili , sed imaginaria ratione judicandi . Vides ne igitur , ut in cognoscendo cuncta , sua potius facultate , quam eorum quae cognoscuntur , utantur λ Neque id injuria : nam cum omne judicium judicantis actus exsistat , necesse est ut suam quisque operam non ex aliena , sed ex propria potestate perfi

ciat .

Obsturos nimium seno s

E eorporibus exrimis s Credant mentibus ἐmprimi , .

Ut quondam esturi siti Mor es aequore pagina

SEARCH

MENU NAVIGATION