장음표시 사용
151쪽
Sed Leet variis malis Numen Arcadis alitis ob tum miserans ducem
ssam tamen mala remee Ore pocula traxeranν δ
Iam sues Cerealia Glande pistila verterant sas Et nibiI manet integrum Voce , corpore , perditis e Sola mens flabios , super Monfra quae patitur , gemit.
O levem nimium manum sao Nec potentia gramino , Membra quae valeant licet , Corda vertere non valent f tus es hominum vigor Aue eonditus abdita . a 3 3 Hae venena potentius Detrahunt hominem sibi Dira , quae penitus meant sme norantia corpori Mentis vulnere saeviunx.
TUm ego, Fateor , inquam , nee injuria dici video,
vitiosos , tametsi humani corporis speciem servent , in belluas tamen animorum qualitate mutari. Sed quorum atrox scelerataque mens bonorum Perni cie saevit, id ipsum eis licere noluissem . Nec licet , inquit ; uti convenienti monstrabitur loeo: sud tamen si idipsum quod eis licere creditur , auseratur , magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur. Et enim , quod incredibile sorte euiquam videatur , insem
152쪽
Iieiores esse necesse est malos , eum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt, implere non possint. Nam si mi serum est voluisse prava, potuisse miserius est, sine quo voluntatis miser a ingueret effectus . Itaque eum sua singulis miseria sit , triplici infortunio necesse est urgeantur , quos videas scelus velle , & posse , &perficere . Accedo , inquam : sed uti hoe in fortunio ei-to careant, patrandi sceleris possibilitate deserit, vehementer exopto . Carebunt, inquit, Dcyas quam vel tu forsitan velis , vel illi sese existi meiat esse carituros Neque enim est aliquid in tam brevibus vestae metis itae serum , quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes , di excelsa iacinoxam machina repentino atque insperato saepe fine destruitur . quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior si neeesse est diuturnior nequam : quos infelici ismos esse judiearem,
si non eorum malitiam saliena mors extrema finiret .
Etenim si de pravitatis in sortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeteris nam . Tum ego , Mira quidem , inquam , de concessu di mellis illatio : sed his ea quae prius concessa sunt , n mium convenire cognoseo. Recte, inquit, existimas: sed qui conclusioni accedere durum putet, aequum
est vel salsum aliquid praecessista dei nonstret , vel collationem propositionum non esse essicacem necessariae eonclusionis ostendat: alioquin concessis praecedentibus , nihil prorsus est quod de illatione caussetur . Nam hoc quoque quod dicam , non minus mirum videatur , sed ex his quae sumta sunt , aeque est necessa stium . Quidnam 8 inquam. Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes , quam si eos nulla justitiae
poena coerceat. Neque id nunc molior quod cuivis veniat in mentem , corrigi ultione pravos mores , di
ad rectum supplicii terrore deduci , ceteris quoque
153쪽
exemplum esse culpanda fugiendi: sed alio quodammodo infeliciores esse improbos arbitror impunitos , tametsi nulla ratio correctionis , nullus respectus habeatur exempli. Et quis erit , inquam , praeter hos
alius modus λ Et illa , Bonos , inquit , eis e felices ,
malos vero miseros nonne concessiunus Θ Ita est, inquam . Si igitur , inquit , miseriae cujuspiam bonum aliquid addatur , nonne felicior est eo cujus pura ac rsolitaria sine cujusquam boni.admistione miseria est pSic , inquam, videtur . Quid si eidem misero , qui cunctis careat bonis , praeter ea quibus miser est , malum
aliud suerit annexum , nonne multo infelicior eo censendus est cujus insortunium boni participatione releis vatur λ Quidni Θ inquam . Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid annexum , poenam ipsam lcilicet, quae ratione justitiae bona est : iidemque cum supplicio carent , inest eis aliquid ulterius mali , ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse consessus es Negare non possum . Multo igitur infelleiores improbi sunt injusta impunitate donati , quam justa ultione puniti. Sed puniri improbos justum , impunitos vero elabi, iniquum esse manifestum est . Quis id neget λ sed ne illud quidem , ait , quisquam nega bit , bonum esse omne quod justum est: contraque quod injustum est, malum liquet esse . Tum ego : Ista
quidem consequentia sunt eis quae paullo ante conclusa sunt. Sed , quaeso , inquam , te , nulla ne animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis λ Et magna quidem , inquit : quorum alia poenali acerbitae te , alia vero purgatoria clementia exerceri puto . Sed nunc de his differere consilium non est . Id vero .hacte nus egimus ut quae indignissima tibi videbatur , maiorum potestas , eam nul Iam esse cognosceres : quosque impunitos querebare , videres, numquam improbitatis suae earere suppliciis. Licentiam quam cito finiri pre-F 4 caba
154쪽
eabatis , nec longam esse disceres : in licioremque s re , si diuturnior ῆ infelicissimam vero, si esset aeterna . Post haec miseriores esse improbos injusta impunitate dimissos , quam justa ultione punitos . Cui sententiae consequens est ut tum demumigravioribus suppliciis urgeantur , cum impuniti esse creduntur . Tum ego , Cum tuas , inquam , rationes considero , nihil dici ve-tius puto . At si ad hominum judicia revertar , quis ille est cui haec non credenda modo , sed saltem audienda videantur λ Ita est , inquit illa. Nequeunt
enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere ἡ similesque avibus sunt quarum intuitum nox illuminat, dies Caecat : dum enim non rerum ordinem , sed suos intuentur affectus , vel licentiam , vel impunitatem scelerum putant esse felicem . Vide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum si conformaveris , nihil opus est judice praemium deserente : tu te ipse excellentioribus addidisti. Si studium ad pejora deflexeris , extra ne quaesieris ultorem ἔtu te ipse in deteriora detrusisti : veluti si vicibus sordidam humum , caelumque respicias , cunctis extra cessantibus , ipsa cernendi ratione nunc coeno , nunc si de Tibus interesse videaris.. At vulgus ista non respicit.
Quid igitur λ his ne accedamus quos beIIuis sinities esse mon stravimus λ Quid, si quis amisso penitus visu , ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum , nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur , num videnteS eadem caecos putaremus ὸ Nam
ne illud quidem acquiescent quod aeque validis rati aruna nititur firmamentis, in feliciores esse eos qui sa-ciunt , quam qui patiuntur injuriam . Uellem , inquam , has ipsas audire rationes . Omnem , inquit , improbum num supplicio dignum negas λ Minime. . Infelices vero esse qui sunt improbi , multipliciter
liquet. Ita est , inquam . Qui igitur supplicio digni
155쪽
sunt , mi seros esse non dubitas λ Convenit , inquam . Si igitur cognitor , ait, resideres , cui supplicium in ferendum putares , et ne qui fecisset, an qui pertulisset injuriam 8 Nee ambigo , inquam , quin perpesso
satisfacerem dolore facientis. Μiserior igitur tibi injuriae illator , quam acceptor esse videretur. Conse quitur , inquam. Hinc igitur, aliisque de caussis ea radice nitentibus , quod turpitudo suapte natura miseros sectat , apparet , illatam cuilibet injuriam nonaeeipientis, sed inserentis esse miseriam . Atqui nune, ait , contra faciunt oratores . pro his enim qui grave quid , acerbumque perpessi sunt, miserationem judicum excitare conantur ue cum magis admittenti Saajustior miseratio debeatur : quos non ab iratis, sed a Propitiis potius , miserantibusque accusatoribus ad judicium , veluti aegros ad medicum duci oportebat , ut culpae morbos supplicio resecarent : quo pacto defensorum opera vel tota frigeret , vel si prodesse hominibus mallet , an accusationis habitum verteretur . Ipsi quoque improbi , si eis aliqua rimuIa virtutem reii Aam sas esset adspicere , vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent, eompensatione ad piseendae probitatis , nec hos cruciatus esse ducerent, defensorumque operam repudiarent, ae se totos aecusatoribus , judieibusque permitterent . quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus re inquatur . Nam bonos quis nisi stultissimus oderit 3 malos vero odisseratione ea ret . Nam seuti corporum languor , ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum . Cum aegros corpore minime dignos odio , sed potius miseratione judicemus, multo magis non insequendi, sed
miserandi sunt, quorum mentes omni languore atr. cior urget imprabitas.
156쪽
Qid tantos juvor excitare in tus sEt propria fatum sollicitare manu sts, mortem petitis , propinquar ipsis
Sponte sua , volucres nec remoratur equos
stuos serpens , leo , rigris , ursus , ver Dente petunt , iidem se tamen ense petunx An disant quia , d sidentque mores, Injustas acies ,'fera bella modient, Alternisque volunt perire telis δNon es jusa satis saevitiae ratio . Vis aptam meritis vicem referre e Diligo iure bonos , ω miseresce malis .
vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta . Sed in hae ipsa fortuna populari non nihil boni , malive inesse perpendo . Neque enim sapiendum quisquam exsul , inops , ignominiosusque
esse malit potius , quam pollens opibus , honore reverendus , potentia validus, in sua permanens urbe florere . Sic enim clarius , testatiusque sapientiae tractatur ossicium , cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur : cum praesertim carcer , nexus , ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius civibus, propter quos etiam eonstituta sunt, debeantur. Cur haec igitur versa vice vi utentur , scelerumque supplicia bonos premant, praemia virtutum mali rapiant , vehementer admiror ῆquaeque tana injustae confusionis ratio videatur, eX te scire desidero . Minus enim mirarer , si misceri omnia
157쪽
fortuitis casibus crederem . Nunc stuporem meum Deiaus rector exaggerat , qui eum saepe bonis jucunda , malis aspera ; contraque bonis dura tribuat , malis optata concedat ue nisi caussa deprehendatur , quid est quod a fortuitis casibus differre videatur λ Nec mirum , inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium , confusumque credatur. Sed tu quamvis caussam tantae dispositionis ignores , tamen quoniam bonus mundum rector temperat , recte fieri cuncta ne dubites .
Propinqua summo cardine labi , Cur legat tardus plaustra Bootes , Mergatque seras aequore flammas , s Cum nimis celeres explicet ortus , Legem supebit aetheris altι .Palleant plenae cornua Lunae Infer a metis noctis opacae , ἡ ' xuaeque fulgenti texerat ore , io Confusa Phoebe detegat aura :Commovet gentes publicus error , Lassantque crebris pulsibus ara . Nemo miratur mina Cori. Litus sementi tundere Au , et 3 me nivis duram frigore molom Ferventi Phoebi seisieν Uu pHic enim caussas cernere ρρomtum es otitie latentes pectora turbant . . . Cuncta , quae rara provebit aetas seto Stupeν que subitis mobile vulgus . Cedat inscitiae nubilus error , Cessent profecto mira videri .
158쪽
ΙΤa est , inquam . Sed eum tui muneris sit latentium
rerum caussas evolvere , velatasque caligine explicare rationes : quaeso uti hinc decernas , & , quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras . Tum
illa paullisper arridens , Ad rem me , inquit, omnium uaesitu maximam vocas , cui vix exhausti quidquam alia sit . Talis namque materia est , ut una dubitati ne laeetia , innumerabiles aliae , velut hydrae capita , succrescant: nec ullus fuerit modus , nisi quis eas vivacissimo mentis igne coeleeat. In hac enim de Provi dentiae simplicitate , de sati serie , de repentinis ica sibus , de cognitione , ac praedestinatione divina , de arbitrii libertate quaeri solet: quae quanti oneris sint , ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te noctes quaedam medicinae tuae portio est , quamquam angusto limite temporis septi, tamen aliquid delibare conabimur . Quod si te musi ei carminis oblectamenta delectant , hanc oportet paullisper differas voluptatem sdum negas sibi ordine contexo rationes . Ut libet, in quam . Tum velut ab alio orsa principio , ita disseruit. Omnium generatio rerum , cunctusque mutabi lium naturarum progressus , & quidquid aliquo movetur modo , caussas , ordinem , sormas, ex divinae mentis stabilitate sortitur. Haee in suae simplicitatis arce composita , multiplicem rebus gerendis modum statuit 2 qui modus cum in ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur , Providentia nominatur : cum vero
ad ea quae movet , atque disponit , resertur, Fatum a veteribus appellatum est.. Quae diversa esse , facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit . Nam providentia est illa ipsa divina ratio in summo omnium principe constituta , quae cuncta disponit: satum
159쪽
vero inhaerens rebus mobilibus dispositio , per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta Pariter , quamvis diversa , quamvis infinita , complectitur : fatum vero singula digerit in motum , locis formis , ac temporibus distributa rut haec temporalis ordinis explicatio , in divinae mentis adunata prospectu , providentia sit r.eadem vero adunatio digesta , atque explicata temporibus , satum vocetur . Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex alteror ordo namque satalis ex providentiae limplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente Percipiens, movet operis effectum , &quod simpliciter, praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit: ita Deus providentia quidem singulariter , stabiliterque facienda disponit: fato vero haec ipsa quae disposuit, multipliciter, ac temporaliter administrat. Sive igitur , samulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus , fatum exercetur , seu anima , seu tota inserviente natura , seu caelestibus siderum motibus , seu angelica virtute , seu daemonum varia sollertia , seu aliquibus horum , seu omnibus , fatalis series texitur : illud eerte manifestum est , immobilem , simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam i fatum vero eorum quae divina simplieitas gerenda esse disposuit , mobilem nexum , atque ordinem temporalem . Quo fit ut omnia quaesito subsunt, providentiae quoque subjecta iit 4 eui ipsum etiam subjacet fatum . Quaedam vero quae sub providentia locata sunt, sati seriem superant. Ea vero sunt quae primae propinqua divinitati stabiliter fixa , fatalis ordinem mobilitatis excedunt Nam ut orbium circa eumdem eardinem sese vertentium , qui est intimus , ad simplicitatem medietatis aecedit, ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam , cim ca quem versentur , exsistit: extimus vero majore am-
160쪽
bitu rotatus , quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur : si quid vero illi se medio connectae & societ, in simplicitatem cogitur, diffundique, ac diffluere cessat: simili ratione quod longius ae prima mente discedit, majoribus sati nexibus implicatur , ac tanto aliquid isto Iiberum est , quanto illum rerum cardinem vicinius petit . quod si supernae mentis haeserit firmitati , motu carens, sati quoque supergreditur necessitatem . Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio , ad id quod est , id quod gignitur 3 ad aeternitatem tempus ; ad puncti medium circulus : ita est sati series mobilis ad providentiae stabilem simplieitatem . Ea series caelum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat , & alterna commutatione transformat. Eadem nascentia ,
occidentiaque omnia per similes foetuum , seminumque renovat progressus. Haec actus etiam , sortunasqucthominum in dissolubili caussarum connexione constringit: quae cum ab immobilis providentiae proficiscantur exordiis , ipsas quoque immutabiles necesse est esse . Ita enim res optime reguntur , si manens in divina mente simplicitas , indeclinabilem caussarum ordinem
promat: hic vero ordo res mutabiles , & alioqui temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. Quo fit ut tametsi vobis hune ordinem minime considerare valentibus, consula omnia perturbataque videantur , nihilominus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat . . Nihil est enim quod mali caussa nec ab ipsis quidem improbis fiat : quos , ut
uberrime demonstratum est , bonum quaerentes prauu Serror avertit , nedum ordo de summi boni cardine profiςiscens, a suo quemquam deflectae exordio . Quae vero , inquies , potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa , tum prospera ; malis etiam tum optata , tum odiosa contingant 8 Num igitur ea mentis