장음표시 사용
161쪽
Integritate homines degunt , ut quos probos improbo Rue censuerint , eos quoque , uti existimant, eme ne-eesse sit λ Atqui in hoc hominum judicia depugnant i& quos alii praemio , alii supplicio dignos arbitrantur .
Sed concedamus ut aliquis possit bonos , malosve di sternere. Num igitur poterit intueri illam intimam temperiem , veluti in corporibus dici solet , animorum λ Non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus , his quidem dulcia , illis vero amara conveniant: cur aegri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adjuvantur . At hoc medicus , qui sanitatis i psius , atque aegritudinis modum temperamentum. que dignoscit , minime miratur . Quid vero animorum
aliud salus videtur esse , quam probitas λ quid aegritu
do , quam vitia λ Quis autem alius veI servator bonorum , vel malorum depulsor , quam reeior ac medicator mentium Deus λ Qui, cum ex alta providentiae specula respicit, quid unicuique conveniat , agnoscit , &quod convenire novit , accommodat. Hinc jam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum , cum a scientegeritur quod stupeant ignorantes . Nam ut pauca , quae ratio valet humana, de divina profunditate perstringam , de hoc quem tu justissimum , & aequi servantissimum putas , omnia scienti providentiae diversum videtur. Et victricem quidem caussam diis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit . Hic igitur quidquid citra spem videas geri , rebus quidem rectus ordo est: opinioni vero tuae perversa confusio . Sed sit aliquis ita bene moratus , ut de eo divinum judicium pariter, humanumque consentiat: sed est animi viribus infirmus : cui si quid eveniat adversi , desinet colere sorsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam . Parcit itaque sapiens dispensatia ei quem deteriorem sacere possit adversitas s ne cui non convenit laborare , patiatur . Est alius
162쪽
alius cunctis virtutibus absolutus , sanctusque , ac Deo proximus : hunc contingi quibuslibet advertis nefas Providentia judicat ; adeo ut ne corporeis quidem
morbis agitari sinat . Nam , ut quidam me Quoque ex cellentior ait , Aiερου σωμα δυναμεις οικοδομοῦm . Fit autem saepe uti bonis summa rerum gerenda deferatur , ut exuberans retundatur improbitas . Aliis miasia quaedam pro animorum qualitate distribuit : quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient : alios du ris agitari sinit , ut virtutes animi patientiae usu , atque exercitatione confirment. Alii plus aequo me tuunt quod ferre possunt : alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt : hos , in experimentum sui , etistibus dueit. Nonnulli venerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt . Quidam supplicita inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt , invi Elam malis esse virtutem : quae quam recte atque disposite , & ex eorum bono quibus accidere videntur sfiant , nulla dubitatio est . Nam.illud quoque quod
improbis nunc tristia , nunc optata proveniunt , ex eis dem ducitur caussis . Ac de tristibus quidem nemo miratur , quod eos male meritos omnes existimant : quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deis terrent , tum ipsos quibus invehuntur , emendant: Iaeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid
de hujusmodi selicitate debeant judicare , quam samulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam di iapensari credo , quod est sorsitan alicujus tam praeceps
atque importuna natura , ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia : hujus morbo providentia collatae pecuniae remedio medetur . Hic foeda tam probris conscientiam spectans, & secum fortunam suam comparans , forsitan pertimescit ne rei cujus jucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores , ac dum fortunam metuit amittere , nequitiam
163쪽
Aerelinquit. Alios in cladem meritam praecipitavit indigne aucta felicitas . Quibusdam permissu na punien-oi jus , ut exercitii bonis , & malis esset caussa supplicii . Nam ut probis atque improbis nullum scedus est , ita ipsi inter so improhi nequeunt convenire . Quidni pcum a semetipsis , discerpentibus conscientiam vitiis , quique dissentiant, iaciantque sepe quae cum gesserint , non fuisse gerenda decernant 8 Ex quo saepe summa illa providentia protulit insigne miraculum , ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur', noxiorum odio fiagrantes ad virtutis frugem rediere V dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola est enim divinavis cui mala quoque bona sint , cum eis competenter utendo , alicujus boni elicit effectum . ordo enim quidam cuncta complectitur , ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit , hoc idem licet in alium , tamen in
Ordinem relabatur , ne quid in regno providentiae liceat temeritati . Aργαλέον ἰuε τα τα Θελ ίς πάνταγορ&ὐεlν . neque enim fas est homini eunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere , vel explicare sermone . Hoc tantum prospexisse lassiciat, quod naturarum omnium proditor Deus idenυad bonum .irigens cuncta disponat: dumque ea quae protulit , in suis militudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur ,
si disponentem providentiam spectes , nihil usquam mali esse perpendas . Sed video jam dudum te & pondere quaestionis oneratum , & rationis prolixitate satigatum , aliquam carminis exspectare dulcedinem . Ac
cipe igitur haustum , quo resectus , firmior in ulterio
164쪽
Pura sollers cernere mente FAdspice summi culmina cati . , . ruis juso foedere rerum . s Vererem servant sidera pacem. - Non So rutilo concitus igne
Getidum Fbabes impedit axem . Nec quae summo vertice mundi Flectit rapidos Usa meatus , xo Numquam occiduo laxa profundo , Cetera cernens sidera mergi , Cupit Oceano tingere flammas . Semper visibus temporis aequis Vesper seνas nuntiat umbras si s Revebit quo diem Lucifer almum . Sic aeternos reficit cursus Alternus amor : sic aprigeris. Belitim discors exsulat ori Haec rancordia temperast aequis reto Eumenra modis , ut pugnantia ε ι .Heibus eoiant bumida siccis , Iungantque fidem frigora flammis s
Pendulus ignis surgat in altum s m . a Terraeque graves pondere sidanx a r r . , ias Hisdem cau vere tepenti iras Morifer annus odoreae s . AE as Cererem fervida siccat s . Remeat pomis gravis autumnus s Hiemem de us irrigas imber . 3o Haec temperies ant , ac profert
2uidquid vitam spirat in orbe tEadem rapiens condit , oe aufert so ita
165쪽
Obitu mergens reta supremo . Sedet interea conditor altus ,3 s Rerumque regens flectit habenas , I9x dominus , fons o origo , Lex eu sapiens arbiter aequi ;Et quae motu concitat ire , Ssit retrahens , ac vaga firmat. 4o Nam nisi rectos revocans itus , Flexos iterum cogar in orbes , nune sabilis continet ordo ,
His os cunctis communis amor sos Reperuntque boni sine teneri .s uia non asiter durare queant , Nisi converso rursus amore
Re ani caussae qua dedit esse .
IAm ne igitur vides , quid haec omnia quae diximus , consequatur λ quid nam p inquam . Omnem , i ruit , bonam prorsus esse fortunam . Et qui , inquam , eri potest Z Λttende , inquit e Cum omnis fortuna vel
jucunda, vel aspera , tum remunerandi. exercendive bonos, tum puniendi, corrigendique improbos caussa deseratur , patet quod omnis bona est , quam vel j stam constat esse, vel utilem. Nimis quidem, in quam , vera ratio : & si quam paullo ante domisti providentiam , satumve considerem , firmis viribus est nixa sententia . Sed eam , si placet, inter eas quas ino Pinabiles paullo ante posuisti, numeremus . Quid Z in quit : quia id hominum sermo communis usurpat s Squidem crebro , quorumdam malam esse fortunam Vis ne igutur , inquit, paullisper vulgi sermonibus ac-G a ceda
166쪽
cedamus , ne nimium velut ab humanitatis usu receiasisse videamur λ Ut placet , inquam . Nonne igitur bonum censes esse quod prodest Z Ita est , inquam . Quae vero aut exercet , aut corrigit, prodest ρ Fateor, inquam . Bona igitur λ Quidni 8 Sed haec eorum est qui
vel in virtute positi , contra aspera bellum gerunt , vela vitiis declinantes , virtutis iter arripiunt . Negare , inquam , nequeo . Quid vero jueunda , quae in prae mi una tribuitur bonis' num vulgus malam esse decernit λ nequaquam : verum uti est , ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quae cum sit aspera, &justo supplicio malos coerceat, num bonam populus putat λ Immo omnium , inquam , quae excogitari possunt , judicat esse miserrimam . Uide igitur , ne opinionem Populi sequentes , quiddam valde inopinabile consecerimus . Quid λ inquam . Ex his enim , ait, quae concessa sunt , evenit , eorum quidem qui sunt vel in possessione , vel in provectu , vel in adeptione virtutis , Omnem quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus , pessina am esse fortunam . Hoc , inquam , verum est , tametsi nemo audeat confiteri . Quare , inquit , ita vir sapiens moleste ferre non debet, quoties in fortunae certamen adducitur : ut virum sortem non decet indignari , quoties increpuit bellicus tumultus .
Utrique enim, huic quidem gloriae propagandae , illi
vero confirmandae sapientiae difficultas ipsa , materia est. Ex quo etiam virtus vocatur , quod suis viribus nitens non superetur adversis . Neque enim vos in provectu positi virtutis , diffluere deliciis , & emareescere voluptate venistis : sed proelium cum omni fortunanimis acre conseritis . Ne vos aut tristis opprimat, aut jucunda corrumpat , firmis medium viribus occupate .
Quidquid autem infra subsistit, aut ultra progreditur , habet contemtum felicitatis, non habet praemium laboris . In vestra est enim situm manu , qualem vobis
167쪽
fortunam formare malitis. Omnis en ina quae videtur aspera , aut exercet , aut corrigit, aut punit .
BElla bis quinis operatus annis Ultor Atrides , Phrmiae ruinis Fratris amissos thalamos piavit. Ille dum Grastis dare vela elaus s Optar , ω ventos redimii cruore , Exuit patrem , miserumque trisisFoderat gnatae jugulum sacerdos . Fleoit amissos Ithacus sodales , tuos ferus , vasto recubans in antro , Io Mersit immani Pol bemus alio rSed tamen erio furibundus ore , Gaudium x iis lacrimis rependit . Herculem duri celebrant labores rtio Centauros domuit superbos ,
i s Absunt saevo spolium leoni ,
Fixit oe eertis volucres sagittis :Poma cernenti rapuit draconi , Aureo laeva gravior metallo a Cerberum traxit triplici eatena reto Viactor immitem posuisse fertur Pabulum saevis dominum quadrigis omisa eombuso periit veneno :Fronte turpatus Achelous amnis , Ora demersit pudibunda ripis :2s Stravit Antaeum Libris arenis et Cacus Evandri satiavit iras estuosque pressurus foret altus orbis , Seriger spumis humeros notavit :Ultimus caelum labor irresiexo
168쪽
go Sustulit collo*, pretiumque rumus intimi caelam meruit laboras . Ite nunc fortes , ubi celsa magni Ducit exempli via r cur inertes Terga nudatis ' superata tellusis Sidera donat.
169쪽
IXERAT, orationisque cur sum ad alia quaedam tractanda ,& expedienda vertebat. Tum ego, Recta quidem , inquam , exhorta tio , tuaque Prorsus auctoritate di gn illima . Sod quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti , reexperior. Quaero enim an esse aliquid omnino , &quidnam esse ea sum arbitrere . Tum illa , Festino , in quit , debitum promissionis absolvere , viamque tibi qua patriam reveharis , aperire . Haec autem etsi per- utilia cognitu , tamen a propositi nostri tramite paul-lisper aversa sunt: verendumque est , ne deviis satigatus , ad emetiendum rectum iter sufficere non pos- iis . Ne id , inquam , prorsus vereare. Nam quietis
170쪽
mihi Ioeo fuerit, ea quibus maxime delector agnoin scere . simul eum omne disputationis tuae latus indubivitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur .
Tum illa , Morem , inquit, geram tibi ; simulque se
exorsa . Siquidem , inquit , aliquis eventum temerario motu , nullaque caussarum connexione productum , ea sum esse definiat , nihil omnino casum esse confirmo , & praeter subjectae rei significationem, inanem pror sus vocem esse decerno . Qu is enim , coercente in Ordinem cuncta Deo , locus esse ullus temeritati reliquus potest λ Nam nihil ex nihilo exsistere , vera sententia est : cui nemo umquam veterum refragatus est :quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subjecto , hoc est de natura , omnium rationum quasi quoddam jecerint fundamentum . At si nullis ex caussis aliquid oriatur , id de nihilo ortum esse videbitur . Quod si hoc fieri nequit , nec casum quidem hujusmodi esse possibile est , qualem paullo ante definivimus . Quid igitur λ inquam . nihil ne est quod vel casus , vel sortuitum jure appellari queat λ Αn est aliquid , tametsi vulgus lateat , cui vocabula ista conveniantὸ Aristoteles meus id , inquit , in Physicis &brevi dc veri propinqua ratione definivit. Quonam, inquam , modo λ Quoties , ait , aliquid cujuspiam rei gratia geritur , aliudque quibusdam de caussis , quam quod intendebatur , obtingit , casus vocatur : ut si quis scolendi agri caussa sodiens humum , defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur sortuito quidem creditur accidisse : verum non de nihilo est . nam proprias caussas habet : quarum improvisus inopinatusque concursus casum videtur operatus . Nam nisi cultor agri humum soderet , nisi eo loco pecuniam suam depositor obrui Liat , aurum non esset inventum . Hae sunt igitur fortuiti caussae compendii, quod ex obviis sibi, & conis fluentibus caussis , non ex gerentis intentione prove-