장음표시 사용
11쪽
peio Saturnino aliisque Sermo eSt, quos propter Summam in arte contentionem, M. Crasso et Antonio ComparaVexim, quorum quasi spirantes imagines conscriptis a se libris de oratore Tullius praeposuit. At complura erant, quae eloquemtiae obessent, atque illud in primis, quod Quiritium sermo, Communi- Cata iam cum victis gentibus civitate,
in tanta externorum frequentia multum nitoris ob peregrinitatem debuit amittere. Quod si eloquentiam, ut
opinor, non tam Verba quam mores
efficiunt, iam intelligitur qualis sierit quum homines diversi et repentini ex Hispania et duabus Galliis in
ea facultate certatim niterentur, quam nemo sere, nisi romanuS attigerat.
Quibus omissis, quantam Porro Vim
12쪽
periculosissima virtuti tempora habuisse existimabimusῖ Nam quae Orationis, dignitas esse potuit aut sub
Tiberio, qui neque Cornelio Gallo
assentanti libertatem ignOSceret, aut sub Caligula, qui praeclarissima Scri-Ρtorum monumenta flammis vellet deletay Vnde tamen per icitur, cur eloquentia una cum reliquis bonis artibus paullatim interierit, non Vero cur eam sormam acceperit, quam subinde habuit, quaeque adeo a
Perversa eiuSdem tradendae ratione
mihi videtur repetenda. Quid enim si a soro et populari iactatione adumbratiles exercitationes fuerit traducta 3 Quid si quae postrema eSSent
in arte, prima haberentur, et Oratores neglecta omni utilitate, aurium voluptati unice studerent λ
13쪽
Id vero quantum eloquentiae os secerit, haud multis opus est demonstrare. Nimirum quum duae admodum partes oratoriS Sint, et vincendi, et delectandi, nemo non Videt principem illam et pugnaciorem tantieMe, ut si desit, ne eloquencla quidem. possit intelligi. Et revera quum legimus in Bruto, duos olim Romae oratores suisse, C. Laelium, P. Scipionis familiarem, quo non aliuS nitidior aut suavior in orando ESSet, et Servium Galbam,verbis horridum, at acrem et vehementem, quique Orationis vi sententias de manibus iudicum extorqueret, quas ille non poterat; quis postremum hunc priori non anteponat 3 Neque aliud suit antiquiorum Graecorum iudicium ,
apud quos ii primum eloquenteS
14쪽
dicti sunt, qui quum nec artem ESSE Suspica rentur, mobilia vulgi studia vel dicendo retinerent, Vel quo Vellent impellerent. Eorum autem oratio quo simplicior fuit, eo etiam es.ficacior, uti ex Hellenicis Xenophontis, ver potius ex Thucydide arguitur, cuius bellum Peloponnesiacum
tamquam Scenica quaedam actio eSt,
in qua Corcyraei, Corinthii, A in
nienses etLacedaemonii, concionibus non minuS quam armis se invicem
oppugnant. In illis autem describendis tam diligentem se praebuit historicus, ut in tanta morum et ingeniOrum diversitate nihil notatione dignum omiserit, nec solum Alcibiadis aut Periclis sententias, sed ipsas plerumque locutiones exprimere visus sit. At quam apte, quam etiam Sim-
15쪽
pliciter dicit utorque: ut quum Peri
clem audiveris, quod suorum civium esset eloquentissimus, et rempublicam pro arbitratu regere, et multitudinem subito calamitatis ictu perculsam confirmare potuime, mireris nullo paene verborum apparatu id esse consecutum. Maior etiam erit admiratio in funebri caesorum militum
laudatione, quae propter dicendi genus, quod epidicticum Graeci v
cant, magnificentius poterat Ornari. Verum ut gravissima est, Sic eo stilo
ConScripta, ut sedatior prae illa Lysiae, subtilis et adstricti Oratoris, esse videatur. Ad id sane plurimum faciebat recepta quaedam de eloquentia opinio, quam a levioribus
artibus Omnino secernerent, uti colu
ligitur ex Ρlutarchea de Antiphonte
16쪽
narratione, qui Valere iussa poesi, quam Corinthi ad eam diem si erat professus, ad eloquentiam, utpote
multo graviorem praeStantioremque se convertit. Inde ille color, qui non minus in oratoribus, qui ScripSerunt, quam in Vetustioribus apparet. Vt enim de Isocrate loquar, quem tamen Ob sermonis elationem et nimium concinnitatis studium reda
guit Dionysius HalicarnaSSeuS, quam pure et leniter fluiti Nam si numerum demas, cuius suit repertor, et translata quaedam, quae tunc noVa
videri debuerunt, nullus plane locus est in panegyrico vel in panathenaico, ubi naturalem Orationis pulchritudinem desideres. Et certe si ornatiores Attici in dicendo fuissent,
non erat cur tantam sui admiratio-
17쪽
nem facerent Sophistae , ad quos
Atheniensem iuVentutem, nOVitate
figurarum praesertim illectam, cupidissime perhibent confluxisse. At quam parum usitata dicendi ratione uterentur, docet Aristoteles in rhetorica , ubi Gorgiam reprehendit, Euripideam vero dictionem, quod
communi sermoni propior eoque magis oratoria Sit, nominatim commendat. Sed ne longius abeam, qui
character, ut ita dicam, tunc esset eloquentiae, nuSquam melius VideaS, quam in Demosthene, cuius is stilus est, ut multi ipsius severitate Suboς sensi non satis intelligant, qui tam modicus cultu orator primas in arte obtineat. Tametsi cluid ego plura, si ille orationis candor ut praecipua virtus Atticorum a veteribus lam
18쪽
datur Τ Inde sit, ut quum Tullius Asiaticis in dicendo copiam, Rhodiis
acumen attribuat, hanc eloquentiae Sanitatem quam Vocat, unius Athenarum urbis propriam eMe confirmet.
Quod quum parum recte interpretarentur qui inter Romanos Attici vellent audire, iidem ieiuni et
exsangues videbantur, quOS propte ea non tam nervos, quam gracilitates orationis sectari aiebat Cicero,
Quintilianus autem Aglaophonti et Ρolygnoto comparabat, qui persecta nondum arte pinxissent. Nihil propterea mirum, si Longinus, qui
tumorem in scribendo Saepe exagitat , perpauca vitiosae dictionis
exempla ex Oratoribus asserat, Com
plura vero ex historicis, qui primi post Xenophontem lautitiis dele-
19쪽
ctati a vetere scribendi via deflex
Ea fuit praestantissimorum eloquentia, a declamatoribus foede co rupta , 8iVe quod a rebus civilibus
remoti in fictis argumentis ConSene-
Scerent, Sive quod per florida poetarum loca licentius excurrerent. Ac
vix dici potest quam multos salsa duarum artium similitudo deceperit. Quamquam quid magis distat, quam poeta ab oratore 3 quum ille admirabilitatem faciat, hic fidem; ille vel alienam personam imitando, ab ipso' scribendi artificio laudem quaerat, hic optimus habeatur, si id penitus
dissimulaverit. Hoc adeo veteribus erat persuaSum, ut Alcidamas Atti-
CUS , quem post Aldum edidit Rei-skius, mirari se dicat Sophistas, qui
20쪽
primi omnium. Orationes ut poetae carmen in otio conseriberent, quum
antea quisque uti res Se darent, sine ulla meditationis suspicione ad populum dissereret. Et recte; nam si Poetarum mens procul ab urbium celebritatibus suo quodam inlatu
excitatur, Orator contra al) ingenti
aliqua utilitate, a magnitudine periculi, a vultu iudicum, a fremitu, ab
adsensu concionis varie ad dicendum
impellitur. Vnde iam patet, quod in
altero virtus sit, id alteri vitio esse Vertendum, praecipue si nescio quid depictum et procul quaesitum nimiam Oratoris curam prodiderit. An igitur parum excultum, et Sine palaestra probabimus Z Immo eum, qui apte politeque dicat, quem tamen