M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Intelligatque ad omnes pertinere quod senator scripsit, legisse Romam frequenter fasces de moenibus gallicanis, ne aut in damno suo Praecipua

contemneret, aut Probata virtus inhonora cessaret. Sed hae quidem maiorum virtutes , DOStram Rrguunt ignaviam, quibus vix satis suit ab hoc tramite deviasse , nisi et ipsa eorum vestigia deleri Pateremur. Ego vero etsi natura bene sentiendi lucticandique potius quam dicendi studio leucor,

eam tamen exercitationem a nostris repeti cuperem,

iisdem illis legibus, quas optimi magistri toties

SanXerunt, ut set, quantum potest, ad veritatem accommodata declamatio, non ad solam composita Voluptatem, meminissent lite iuvenes, iis se velut praepilatis ad verum discrimen aciemque iustam instrui: ideoque in eo una specie conseneSCendum non esse, sed ad id perveniendum, cuius potissimum gratia reperta est. Illud cliam observari vellem , ne cruda adhuc studia in forum impellerentur, utque non eloquentia tantum ipsa, quod ex veteribus plures questi sunt, sed illa etiam iurisprudentia, qua nihil esse maius et angustius consite mur, pueris induerentur adhuc nascentibus: quin, paterentur quamlibet properantia Parentum Vota, ut annorum , Sic laborum et bonorum gradus scri, et, quando haec apud nos summarum virtutum studia sic coniuncta sunt, ut utriusque una ia insere possessio esse videatur, nihil duobus dignum Putarcnt, quod vel alteri impar esset, nec primum Sinerent GSe, quod maximum est. Nunc refractis

42쪽

pudoris et reverentiae claustris, illa iam nobis vetus querela Propria est; pueri in scholis ludunt,

iuvenes ridentur in foro, εν πίθω νυ κεραροιανθάνοντες , ut est apud Theonem : et, quod utroque

turpius est, quod quisque perperam didicit, in s

nectute confiteri non vult. Inde eanina foro latrat fac dia toto, ut est apud christiauum poetam : et in magno causidicorum ac moratorum grege, iuridicorum et oratorum non magnus est numerus: quin et declam

torum clamatoribus longe impar. Denique res ipsa probat, ut litigiosa est potius iuris ignoratio, quam ipsa scientia , sic artis dicendi inscissam ipsa eloquentia verbosiorem esse: ut non immerito a veteribus dictum esse videatur, nihil esse in ea quod Spem tantopere saltat, quam quod quilibet quum

audierit, statim se nullo negotio consequuturum imitatione considat. Verum hic ego neque tempora acerbius notare constitui, neque mihi censoris partes adsumore in eam maxime culpam, cuius meipsum inter multos conscium ac participem lateri malo, quam convinci; et cui potius remedio aliquo saltem in posterum succurri cupio. Atque hoc quidem ani

mo M. Fabii Quintiliani, non illius, cuius XII

Institutionis oratoriae libros Hilarius noster imitatus dicitur, sed vel patris, vel potius, ut plurium coniectura est, avi declamationes nunc a me eduntur et ampliores, et meliores ope atque auxilio vetustissimi exemplaris, quod Cl. Falceti Monetariae curiae praesidis viri candore, humanitate et rerum nOStra-

Diuiti.

43쪽

rum cognitione inter paucos numerandi, heneficio Iubens merito acceptum rosero. Adieci et Calpurnii Flacci nomine excerptas quasdam, ut Praeserebat titulus vetustioris exemplaris, quod partem carum

habuit, decem rhetorum minorum ', credo ad Senecae controversiarum comparationem, quae et ipsae

in eodem Codice X rhetorum inscribebantur, maiorum videlicet: quas et istis lubens praetulissem , nisi me aliunde distractum dissicultas ipsa terruisset, et hanc potissimum laudem Fabri nostri optimi et doctissimi viri propriam esse voluissem ; quo prO- secto nullus est, cui Annaeorum familia plus debere velit aut possit. Nam Quintiliani nepotis quae vulgo leguntur, aut Portii Latronis illam, quae contra Catilinam est, adiicere non libuit; sed nec Sallustii

et Ciceronis nomine scholasticas controversias , et quod in omnium manibus exstent, non adeo Corruptae,

et quod istis, ut verum satear, non satis mihi respondere videantur. Ac erit sortasse tempus quum vel mihi, vel alii potius , non primarum modo Secumdarumque exercitationum praecepta eXemplaque, sed et reliquos omnes veteres artium scriptores , quorum plerosque Vel nomine ipso etiam literatis ignotos video, in unum corpus colligere, ac nomis hominibus exhibero dabitur. Interea vero, praeses

amplissime , quidquid id est, 'uod in Quintiliano

et Flacco praestitimus, etsi dignitate tua longe inserius, tibi tamen dicare visum est , quum quod Fabii magna pars , cisi lacera deformataque pridem alterius, cuius diligentiae et hoc bouesicium tamdiu

44쪽

debuimus, adsignatione tua quodam i ure facta est, adeo ut nunc reddi potius, quam donari videatur: tum quod in eo senatu primas tenes, in quo huiusce studii fructus percipitur maximus, non eX honorariis , et ut quidam veterum, sed paulo acerbius et iracundius dixit advocatorum stipe , sed ex animo et contemplatione ac scientia, praecipue vero ex illa incredibili voluptate, quae liberis et ingenuis mentibus insita est, benefaciendi pluribus, non amicis modo, sed quibuslibet, qua nihil esse puto, quo ad Deum homines propius accedamus. Fuit et illa mihi propria

causa, quod studiis nostris, et literarum nomine et paternae amicitiae recordatione pro tua Summa gratia atque humanitate hactenus savere visus es : et ut

in posterum magis ac magis saucas, erit tibi hoc, si placet, gratitudinis atque obsequii mei pignus, si

non diguum amplitudine tua , certe professione nostra saltem pro tempore non indignum. Bene νale , praeses amplissime. Lutetia Parisior. kal. april.

rebus prolatis MDLXXX.

45쪽

SORORIS FILIO S.

Quae requiris, altioris sunt indaginis, et maius

otium desiderant. Interea tamen, quae de iis in mentem Venerunt, pro tempore haec habe. Declamatio aut Suasotia est, aut Controversia. Auctor Dialogi deoratoribus: i Nempe duo gunera materiarum apud rhetores tractantur, Suasoriae et Conimversiae. Ex iis suasoriae quidem, et si tanquam plane leviores et minus prudentiae exi gentes , pueris delegantur: Controversiae robustioribus assignantur.n Fabius lib. II, cap. I: Suasoriae, inquit, apud rhetorem Materiae sunt inter rudimenta dicendi .u Seneca lib. VI Controv. de Sevem Cassio: uAiunt eundem non tam bene Suasorias, quam iudiciales Controversias dicere.u Sic apud Graecos

Anaximenes Iudicialem et Concionalem generales causarum partes esse voluit;n Fabius, lib. III, cap. 4. Suasoriarum Scnecae titulum qui non probant, et Laudabilia inscribi malunt, auctorem arguunt ,

qui suum ipse librum sic appellavit.

46쪽

I at Demonstrativum genus, quod Aristoteles, ct alii plerique ἐπιὸεικτικὸν , Hermogenes vocat προηγυρικὸν , magis ad Suasorias pertinere videtur,u Fab. lib. III, cap. 8. Et quamquam locus nullus, aut felicius, aut saepius a Cassiodoro tractari dicatur in scholis, quam laudis, aut vituperationis, ut qui sit communis omni dicendi generi, demonstrativae tamen materiae appellationem iam inveterata ignoratione sublatam Emporius rhetor ait. Interdum tamen et hoc genus controversiarum est, ut legum laus, et vituperatio apud Graecos, apud quos earum lator ad iudicem vocatur, ut Fabius ait, lib. II, cap. 4: Romanis pro Concione suadere, aut dissuadere moris suit: itaque apud eos et haec proxime ad Suasorias accedit, ut apud Quintil. decl. 25 S.Iυο μιιυστικῆa Platonica , ut a forensi ratione , sica scholae secundis exercitationibus disiuncta est; utpote privatis sermocinationibus accommodatior, et ad dialecticam magis pertinet. Sermo extra Controversiam est, et Praecepta artis continet in themate proposito, quaestionis , et divisionis, quae paene hoe proprium habet, ostendere

OSSa et nervos controversiae, et ut sic dixerim , ipsam controversiam αγατομιζειν sinitionis; tractati

nis , interdum et coloris, prout thema exigit; sed actionis ipsius, et quod ad personam agentis attinet, et quod ad agendi modum. Tractatio non illa , quam M. Tullius in collocatione verborum ponit, sed quae proprio nomine aposterioribus rhetoribus sic appellata est, videtur

47쪽

suisse loci communis , et a quaestione distinguitur. Seneca lib. I Controvers.: Adiecit quaestionem Gallio alteram, an abdicari possit iam adoptatus ob id

vitium, quod antequam adoptarctur, notum suit ad planti. Hoc autem ex aequitatis parte pendet, et tractatio magis est, quam quaestio. a Quaestio controversiae pars est, ut et divisio. Idem Seneca prooemio lib. III de Albutio: Raro totam controversiam implebat: non posses dicere divisionem esse, non posses declamationemitanquam declamationi multum deerat, tanquam divisioni multum supererat.is Paulo post de eodem: a Erat et illud in argument tione vitium, quod quaestionem, non tanquam Pa tem controversiae , Sed tanquam controvorsiam implebat. Omnis quaestio suam probationem habebat,

Suam excusationem , Suos excessus , suas indignationes , epilogum quoque suum. Ita unam Contro-

Versiam proponebat, plures implebat. Quid igitur8

omnis quaestio per numeros suos implenda non esse est quidem, sed tanquam accessio, non tanquam

summa. 3

Ρraelocutio Senecae sermo est, interdum et S dentis, ut lib. I Controv. de Portio Latrone: u Id quod nunc a nullo fieri animadvertimus, semper fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestionem eius, quam dicturus erat controversiae , proponebat.n Et in prooemio lib. III: i Silo Pompolus sedens, quum s cundus etdisor tus et litoratus haberetur, si proclamaute dimitteret, tam male declamabat, ut videar non ma

le optasse, quum dixi: Nunquam surgas.n Idem lib. III

48쪽

de Albutio Silone Novatiensi: Incipiebat sedens etc.n De quo et Suetonius libello de Illustrib. Rhetor. uS litus, inquit, proposita controversia sedens incipere,

et calore demum Provcctus consurgere ac perorare ;declamavit autem genere vario, modo splendideatque adornate, tum ne usquequaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide, et tantum non trivialibus verbis.n Sic is locus quum ex veteri meo exemplari, tum ex doctissimi Fabri nostri coniectura restituendus est. Praefatio non solum Oxtra controversiam, sed etiam extra Sermonem controversiae fuit. Fabius lib. VIII Inst., c. 3: uNam memini iuvenis admodum inter Pomponium et Senecam etiam pracsationibus esse tractatum , an, Gradus eliminat, apud Accium in tragoedia dici oportuisset.Μ C. Plinius lib. IV, epist. II, de Licinio Valeriano, uΕt de fortuna praelationibus

se vindicat.DΑltercatio, cuius praecepta tradit Fab. lib. VI, cap. 5, tota mihi videtur seri potius esse, quam seli lae: ut non immerito suspectum habeam , quod R dolph. Agricola, lib. III, de Iuvent. Diat. , cap. IS, et lib. II, cap. Ia, iactat habere se M. Fabii Altercationum librum unum, quem ego Antiphontis librum eodem iure dixerim, quo Gallio pater Oth nis Iunii libros Colorum. Quamquam scio habuisse

non rhetores modo, sed et oratores ipsos locorum communium commentarios , ut Ciceronem in vitia , itemque prooemiorum sive initiorum volumen a

Quintiliano laudatum, cuius ipse lib. XVI, cpist.

49쪽

ad Atticum meminit, exemplo scilicet Demosthenis.

Nam eius exstant δ οἱ γορικα προοίμα eius generis, quod

a Sulpicio Victore et Hieronymo galeatum, ab aliis vulgare dicitur. Huiusmodi etiam suerunt Q. Hortensii loci communes, et Domitii Asri de Testibus

libri duo apud eundem Quintilianum lib. II , cap. i , et lib. V, cap. 7 ; et illi ipsi colorum Othonis

Iunii, quos Seneca irridet. Sed et pericula illa sententiarum apud Fabium lib. II, cap. II , et lib. X, cap. I. Et codicilli sive manualia , quorum Paulus Aegineta in praelatione meminit, et Fabius ipse sub finem lib. X. Quin et pueri ipsi Commentarios suos

habuerunt: in quos ea congererent, quae aliis declamantibus laudata essent, ut ait idem Fabius lib. II. Declamationes aut sunt Tractatae, aut Coloratae: An Tractatae , quae aliquoties tractatae sunt 3 ut apud Quintilianum nostrum Deciam. 26 I. Coloratae Vero, quarum thema ab ipso declamatore primum

fingitur Z

An Coloratae illae, quae a M. Fabio Figuratae controversiac; Philostrato in Polemone sophista ρατισμε-t υποθAεις dicuntur , et ab eodem Fabio exponuntur lib. IX Inst., cap. I, his verbis: a Zoilus id solum putavit schema , quo aliud simulatur dici, quam dicitur, quod sauc vulgo quoque sic accipi scio. Vnde et figuratae controversiae, de quibus post paulo dicam, vocantur. a Et postea: idam ad id genus, quod et froquentissimum est, et exspectari maxime credo, Vcnicndum eSt, in quo Per quandam suspi- ionem , quam non dicimus, accipi volumus non

50쪽

utique contrarium, ut in ironia , sed aliud latens ei auditori quasi inveniendum, quod, ut supra ostendi, iam sere solum schema a nostris vocatur, et inde figuratae controversiae dicuntur. Eius triplex est usus: unus, si dicere parum tutum est: alter, si non decet: tertius , qui Venustatis modo gratia adhibetur, et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat. Ex his quod est primum , frequens in scholis est.n Hieronymus epistola 66 ad Rufinum: ii Praciatiuncula tua oblique , immo aperte petor: qua mente Sit Scripta, tu videris: quid imtelligatur, et stultis Patet. Poteram et ego , qui saepissime figuratas controversias declamavi, aliquid

de vetere artificio repetere , et tuo te more laudare.

Sed absit a me, ut quod in te reprehendo, imiter.nΛd has et illa Senecae pertinere videntur lib. I Controv., sed corrupta: u lbutius figuram divisit in controversiam , et quae de schemate ex Portii Latronis sententia scribit sub finem prooemii .n Et in prooemio III de Albutio : re Figurabat egregie, praeparabat

suspici OSC. MAtqui haec quoque tractatarum communia sunt: et in tractatis ut siguras et schemata, sic colores adhiberi certum est, ut apud ipsum Quintil. Declam. α85 et 384, quae inter Tractatas numerantur. Quinet Colores sensus sive sententiarum, sunt Schemata:

irrisusque est ob id Fabio lib. IX, Cornelius Celsus, quod verbis et sententiis figuras colorum adii

cere Voluerit.

An Coloratas dicemus eius figurae sive thematis

SEARCH

MENU NAVIGATION