M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

expoliri, vel potius extenuari ars potuit, reViviscere eloquentia non potuit. Id adeo verum eSt, ut ne imbellis quidem dictionis vitia emendarentur, et poeticus furor et copia

mirum in modum cum sententiarum

Vanitate pugnarent. Nam in omnibus serme eius aetatis scriptionibus quid

dam exanime ac promus emortuum

Occurrit, ut in Vitis Sophistarum, de Libanii stilo aiebat Eunapi . Ab istorum ratione haud multum discedunt declamationes, quaS ad

Batavam P. Burinanni editionem an.

MDCCXX, nunc tibi exhibeo, Candide lector. Quod si iam quaeras quale suerit viri docti de Quintilianeis

Praesertim iudicium, aio alias aliis' nitidiores elegantioresque ipsi visas fuisse, nec Vero eiusmodi, ut nobi-

32쪽

lissimo rhetori, cuius nomen Praeserunt, possint attribui. Quae quum

scriberet, Omnem tamen operam Con

tulit, ut quam antea castigatiores prodirent. Cuius exemplo permotus, simul ne positae ab eo industriae fructu careres, hoc volumen Quintiliano adieci, optimum sactum nec

tibi plane iniucundum putanSi, Si

quod in Spatilingio deerat, id a me

frustra requiri passus non suissem. His utere, candide lector, et Vale.

Dabam Taurini XII kal. Maias

A. MDCCCXXVI

35쪽

CLARISSIMO ATQvE AMPLISSIMO VIRO

CELIO, EQUITI

Declamandi studium, quamquam et Senatus amplissimi , et gravissimorum censorum praeiudiciis

notatum, sero demum apud Romanos receptum est, usu tamen ipso sic utile honestumque apparuit, ut principes civitatis viros, summos etiam imperatores in eo se exercere non puduerit. Nam ut M. Tullium

et grandes illos praetextatos omittam, sane traditum est magnum etiam Pompeium sub civilis tumultus initium , repetiisse declamandi consuetudinem, M. vero Antonium, ipsumque adeo Augustum, ne Mutinensi quidem bello , in tanta rerum mole , Omisisse. Et vero qui eloquentiam non in soro modo iudiciisque, sed et apud populum tanti secerunt, ut illam de summis virtutibus unam quandam esse dicerent, et eosdem sere sapientes atque eloquentes haberent, nihil profecto mirum est, eam potissimum rationem tam avide amplexos, quam esse iudiciorum consiliorumque imaginem , id est, serensium et QvINT. Decium. Tom V Α

36쪽

popularium actionum meditationem , quin et solam ad formandam ipsam eloquentiam sufficere, Ceu-suerunt. II ihi quidem eius exercitationis fructus non in solis veterum poetarum carminibus, aut iis quasi Supersunt oratorum actionibus , sed et in historicorum scriptis clucet maxime, quorum ego directas obliquasque conciones quum lego , non unius mihi hominis, sed plurium simul ingeniorum sensus eo, lectaque acumina agnoscere vidcor. Quo magis doleo, hanc et dicendi et scribendi, ut ita dixerim, cotem sic a nostris hominibus neglectam, ut simul Etiam eloquentiam ipsam amittere necesse fuerit atque eo quidem magis, quod mήores nostros in eo studii gentile non excelluisse modo , sed Romanis ipsis auctores, duces ac magistros suissu comperio:

nam L. Plotium, qui primus apud Latinos dicendi

Praeceptor extremis L. Crassi temporibus floruit, . Gallum fuisse uaditum est: ct ne singulos cnumexare necesse habeam, Augusto rei p. clavum tenente, Votienus Montanus Narbonensis pro Summo oratore

habitus, demum a Tiberio in insulas Baleares relegatus legitur. Sub ipso Tiberio Domitium Afrum Praestantissimum oratorem Nemausus, Clodium Quirinalem rhetorem Arelas Vrbi dedit. Sub Caligula Trogi Pompeii pater e Vocontiis epistolarum et legationum , simul et annuli curam habuit. Tempo' ribus Neronis L. Statius sive Ursulus , sive Surculus Tolosas Romae rhetoricam celeberrime docuit: et eadem sero aetate Iulius Florus, patruus Iulii Se-ςundi, mirac facundiae ct insinitae cui ac viri iu

37쪽

eloquentia Galliarum, quam ct ibi demum exercuit, princeps ut inter paucos disertus a M. Fabio laudatus est. Sed nec ego M. Aprum indictum abire patiar , Iulii Secundi aequalem, celeberrimum sui fori ingenium , quamvis Plerique maligne opinarentur ,

nec Secundo promptum eSSe Sermonem, quod nousatis Pro aetate pugnax , saepius ad curam rerum ab elocutione respicere Videretur , et Aprum ingenio potius et vi naturae , quam institutionc et literis famam cloquentiae consequutum. Et ut ad posteriorum imperatorum tempora tranSeam, una

nostra Aquitania, quamvis graeca se iactet origine , plures Vrbi latinos rhetoras oratoresque dedit, quam reliquae simul omnes Provinciae. Testes mihi in primis erunt Nagarius, et ipsius filia Eunonia patri eloquentia nihilo inferior: testes Paterius atque Delphidius acerrimus orator, Marcellino dictus Ilieronymianae Hedibiae maiores , et Alcimus Nitiohrix et Tiberius Victor, Alethiusque, Minervii Burdigalenses, scd et Victorinus illo, qui

etiam in foro Gaiani statuam meruit. Testes Τib rianus et Titianus viri disertissimi: quorum uterque praefecturam praetorii in Galliis administravit magna cum laude nou eloquentiae modo , sed innocentiae et prudentiae singularis. Testis Latinus Pacatus Drepanius, et Τheon ille praeceptorum et exemplorum huius artis traditione notissimus, quem sub Iuliano illustrem in Gallia famam consequutum, Euna pius auctor est. Gstes et alii plures non Ausonio solum Aquitano, sed et Hieronymo Strido-

38쪽

niensi quasi ex professo laudati: quibus et eae, quae Supersunt, nonnullorum reliquiae, testimonium reddunt artis non immerito vel a Romanis ipsis in summa admiratione habitae. Nam quid ego ad Le

nis , Cati, Ilainpridii, Antedii, Consentit, et Severiani, id est, ad Sidonii Apollinaris tempora deveniam, ipsius scriptis melius nota 8 aut cur ea repetam, quae de theologorum nostratium eloquentia alibi dicta sunt 3 illud potius, etiam infelicissimis temporibus superfuisse Galliae oratores suos , quum Vrbi ipsi deessent. Exstat de Aratore patricio elogium illud apud senatorem: Romanorum eloquium non suis regionibus inveniali, et ibi te Ttilliania lectio diserium reddidit, tibi quoniam gallica lingua resonauit. Vbi sunt qui literas M. ιinas Romae, non etiam alibi, asseru/μ esse discenam 8 Evaserat Caecilius Pondus Nerecundias, si hunc Prorensum Priora secula genuissent. Soluta qui me est Ῥis illa sententiae. Mittit et Liguria Tullios suos. Quae quidem eo libentius retuli, quod et Statium Caecilium, et Ligures ipsos Gauliae asserant, quos Italiae qui tribuunt, Sane non usque adeo intolerabilem iniuriam iaciunt maioribus nostris, inter quos tamen eam gentem nesi P stremam suisse vel illa Lucani arguunt:

Et tunc, tonses Ligur, quondam Por colia decora Crinibus e sis toti Praesiue Comatae.

Miretur nunc aliquis et Belenum , et Gutalem, et

Ognium illum Herculis gallici appellatione a Lupiaud prostalia deseriptum , tanta religione a Callis

39쪽

cultos, ut eius non apud graecos latinosque scriptores modo, sed in ipsis etiam lapidibus hodieque

supersint reliquiae. Miretur Lugdunensem aram kalendis suis Iulio Antonio et Fabio Africano consulibus Augusto dicatam, et rhetorcs gallos utriusque cundiae ex Cati instituto ad eam pallescentes. Miretur ab ipso Augusto Antonium sororis nepotem multa claritudine generis, sed improspcra , in civitatem Massiliensem specie Studiorum Sepositum , ipsumque Iulium Agricolam generi testimonio laudatum, quod eam sedem ac magistram eruditionis habuisset locum, ut ille ait, graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum, in cuius cncomio vix ipse sibi Strabo satisfacit. Miretur sub Tiberio nobilissimam Galliarum sobolem liberalibus studiis apud Eduos operatam, et quae de iisdem scholis longo post tempore Eumenius sacrae memoriae magister ad Constantium Imp., immo et Constantius ipse suis ad illum literis testatus est. Miretur et illa Iuvenalis, quae satyrice licet, non frustra tamen dicta res ipsa clamat:

Gallia causidicos docuit facunda Britannos. et nutricula causidicorum Gallia.

Miretur et Tolosam iam olim Palladiam appellatam, et Medoricuin Clionodomari regis Alemannorum fratrem obsidem in Galliis, doctum graeca arcana, Serapionis nomen filio imposuisse. Mir

tur et illa Claudiani ad Honorium,

te Gallia Metis

αυκυς, et toto stipatae Roma senatu.

40쪽

Certe Catonis ex Originibus longe antiquius testimonium est, Galliam duas res semper studiosissime persequutam, rem militarem, et argute i qui : adeoque gentili Gallorum vocabulo iacetos pro facundis dictos Fortunatianus notat. Sed illa Hieronymi omni exceptione maiora sunt, viris semper sortissimis et eloquentissimis abundasse Galliam, et Galliarum studia suo etiamnum tempore suisse florentissimam. Quae si quis de proximis tantum Italiae regionibus dicta putet, legat et quae de Belgi Mosellaeque accolis Ausonius, atque inter cetera, illa:

Te elari proceres , te bello ex resta Pisos, Aemula te Latiae decorat facundia linguae. Quinetiam mores , et Metiam fron te serena Ingenium natura tuis concessit alumnis. Nec sola antiquos ostentat Roma Catones

Sed et haec,

Tempus erit, quum facta Miritim . Belgarum Patriosquo canam, decora inclyta ni res Quis mihi tum non dictus erit ρ memorabo quietos Agricolas , legumque catos , fandique Potentes , Praesidium sistimo reser quos curia summos Municipum missit Proceres , proPriumquE FCnatiam. ζQum Praetextati celebris facundia ludi Contulit ad Meteris Praeconia Quintiliani:

Quique suas rex re urbes , Purumque tribunal Sanguine, et innocuas iuvit Mere securest Aut Idalum ρομulos , aquilonigmasquae Bruannos Praefecturarum titudo tenuere secundo. Quique capitit rerum Romam, POPulumque, Patresque Tantum non primo rexit sis nomine , quamvis

SEARCH

MENU NAVIGATION