장음표시 사용
21쪽
aucupii causa retardare, vel a cursu detorquere videantur. Ita nempe aD
sectationis et frigoris notam effugiet, ac flammeam illam reseret in dicendo mobilitatem, quae in Verrinis, in Cluentiana, in secunda Agraria CiceroniS, praeCipue conspicitur. Sed
Tullius, qui nemini poetarum de
elegantia conciaeret, ab eorum elO-cutione ita se removit, ut alio pro
Rufi Sermone uteretur. Fac eum ut
Ennium aut Lucretium loqui, an eosdem effectus praestiteritῖ An quae in illis lumina, in hoc portenta Ve horum non videbunturῖ Fac rursus epicum poetam oratorie quidpiam narrare aut describere; quis seri et Zadeo scilicet utrique distant inter se, adeo dissimiles in rebus simillimis fiunt, quos idcirco simul nequeas
22쪽
comparare, nisi velis iisdem verbis Caesarem romanos milites , ac Τyrtaeum Lacedaemonios in proelium euntes adhortari. Quod quidem discrimen in plerisque recentiorum linguis satis perspicuum, in graeca
et romana manifestius apparet; ex quo latinos declamatores multo magis culpandos cense qui Contra Vetustatis exemplum vocibus et coloribus promiscue surritis usi sunt. Nam
quum antea, uti habet Gellius, tria
in soluta oratione scribendi genera a Graecis numerarentur, uber, gra
cile et medium, quod esset quasi Cinnus amborum, floridum illi in-
Vexerunt, ubi pro arbitrio lascivirent. Quem autem stilum maxime probarent, testatur auctor dialogi de Ora
toribus. u Exigitur, inquit ille, ab
23쪽
Oratore iam poeticus decor, non Attii aut Pacuvii veterno inquinatus, Sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. o Festivi sane homines,
qui artem arte Corrumperent, Et nativam eloquentiae speciem adscitis Ornumentis extinguerenti Cuius rei' causam in recitationibus praecipue mihi videor videre, quibus rhetores circumstantium plausus ambitiose captarent. Vt enim eloquentiae moderatrix auditorum Sapientia est,
sic ubi haec desit, ad ineptias illam
delabi necesse est, ac splendida vitia pro virtutibus laudari. Quod et Romae debuit contingere, quum obliterata iam ex hominum mentibus superioris sacundiae memoria, qui tunc ement eloquentioreS, non minore studio se popularibus OStenta-
24쪽
rent, quam Prasina aut Veneta sactio de circensi favore contenderent. Quibus namque Vociferationibus a --mna exciperentur, auctor est Plinius iunior in epistola ad Senecionem,
ubi de Claudio Caesare nareat, qui
audito clamore et quaeSita Ouin, ut rescivit Nonianum domi recitare, permotus viri fama, ad eum improvisus adivit. Sed nemo melius recitationum sastum expressit, quam Petronius A
biter in ipso operis initio. Ibi quum multa sestive descripta leguntur, tum Vero placet hominis indignatio, qui auditis rhetoribus, negat fieri
posse, ut talibus magistris antiqua ingenia reviviscant. u Grandis, inquit, et ut ita dicam, pudica oratio, non est maculosa nec turgida, sed
25쪽
naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa isthaeo et enormis lo- luacitas Athenas ex Asia commigra-Vit ... quiS Postea ad summam Thu
cydidis, quis Hyperidis ad famam
Processis ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta, non potuerunt usque
ad senectutem canescere. s VerisSime sane dictum non solum de rO-
inanis declamatoribus, sed de Sophistis eorum auctoribus, quos plus aequo laudare mihi visus est Cl. Heerenius, in Germanis doctissimus. Cui nimirum probaverit Summam graecae linguae expolitionem eisdem esse tribuendam, quum omnium
antiquissimi vel extra Atticae sines, vel in barbaria, uti Protagoras ille Thracius, nati esse dicantur, tunC
26쪽
autem ipsorum fama Athenis percrebuerit, quum mortuo iam Pericle, Xenophon historiam ConScriberet, et Aristophanes urbem salibus exhi
lararet 3 Quod si iam de oratoria
elocutione Sermo est, Cur Gorgias omnium princeps a doctioribus pa sim reprehenditur, Isocrates Vero a
Dionysio laudatur, quod dicendi
rationem, quam turbidam nuper a Sophistis acceperat, puram et niti
dam reddideritῖ Etsi ne id quidem
negaVerim, permultos ingenio et doctrina Valuisse, quod autem res a vulgi captu remotas subtiliter pertractarent, egregiam disputationibus materiam praebuisSe, quas POStea omni dictionis venustate expolit , Plato literis mandavit. Verum nonne inde obscurior et parum popularis
27쪽
eorum oratio debuit esse P Nihilno interest inter philosophum et Oratorem, praesertim si ille per multas ambages, uti ex Theaeteto, Philebo, Protagora aliisque Platonis dialogis, Sophistas constat secisse, in abditas salientesque saepe rerum intelligentias inquirat y Atqui Sophistarum doctrinae obscuritatem haud parum
augebant, tum contortae involutae lue Sententiae, quas in aequalibus
notabat Socrates, in posterioribus msdorf1us ad Himerium; tum vero hominum levitas ipsa verborum novitate multitudini se Ostentantium. Adde iam conclusiunculas sallaciarum plenas, quibus enudandis integrum librum composuit Aristoteles. Hinc illud Hesychii ex Aristophanis Equitibus sumtum 6 Sophista
28쪽
praestigiator et malus magister squam nominis invidiam , iam suis temporibus, credo, perVagatam, ut a Se removeret Pythagoras, philosophus, non Sophistes voluit appellari. Quapropter si qui acutiores in iudicando essent, perpetuum Sophistis bellum indixerunt, atque inter alios Xenophon in extremo Cynegetico, ubi hominem videas vere SO-
craticum et a natura lenissimum , tamen irasci, et uniVersam eorum
disciplinam indignanter damnare. Pigeret vero Isocratis aliorumque testimonia in tam illustri argumento
proferre ; id unum quaeram, qui sa-
Ctum sit, ut huiusmodi secta per tot hominum aetates a Socrate ad Lu- Cianum, eosdem de se lusus praebuerit. Eadem enim eloquentiae vitia,
29쪽
idem assentandi studium a scriptOribus expressum invenias. Inde Phi
lippi Macedonis dictum apud Pi
enim Athenarum Oratores convivio
excepisset, quem sibi putidius inter
vina sensit blandiri, ut inverecundiam carperet, SophiSten Vocavit. Nec tamen Sophistarum diligentiam praeterire in animo est, qui
Oratorias artes scripto illustrarunt.
Et horum quidem magnus suit in Graecia proventus ; quiS enim, ut
caeteros Sileam, Hermogenem, TheO-
ei quo enarratores non audivit,
quos duobus voluminibus Pius Aldus complexus est y Qui porro elegalitioris doctrinae fructus inde percipiatur, in praestatione ad Rutilium Lupum
30쪽
abunde docuit Ruhnhenius ; nihil
Certe tam exquisite aut enucleate dici potest, quin ab hominibus animo vacuis, otio abundantibus, expositum exhaustumque Sit. At quorsum tandem pertinuit haec tanta cura scribendi λ An ut priores spiritus eloquentia reciperet y Vereor ut hoc dici possit de ea disciplina, quae non tam reconditas praeceptioneS, quam magnitudinem ac robur desiderat. Quid attinet res tam accurate definire et in partes tribuere, si nimia ipsa subtilitate docendi nervos conciderisy Vt igitur, Graecia iam externorum armiSoppressa, Arriani aut Onesandri commentarii antiquorum exemplis reserti, haud tantam vim habuerunt,