D. Francisci Toleti, Societatis Iesu, Introductio in dialecticam Aristotelis quinque libris distincta. Succedunt Porphyrij Phoenicei Introductio & Aristotelis De praedicamentis liber. Additus est Index rerum quae notatu digniores sunt, antea desidera

발행: 1592년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

eomplexionem, nihil neque verum neque salsum est: omnia

autem, quae dicta sunt, sine complexione dicuntur. Veruntamen maxime tale hoc eontingere videbitur in iis,quae secundum complexionem contraria dicuntur: sanum namque esse Socratem, ad, languere Socratem,contrarium est. Sed neque

in his necessarium semper alterum vetum esse, & alterum falsum: cum enim Socrates sit,aliud quidem verum,aliud autem salsum erit: cum vero non sit, ambo falsa sunt, neque enim languere, neque sanum esse verum est , eum ipse non sit omnino Socrates. In priuatione vero& habitu eum non sit

omnino, neutrum verum est, cum autem sit, non semper alterum quidem verum erit,alterum autem falsum:habere nam

que visum Socratem,ei quod est caecum esse Socratem,oppOnitur,seut priuatio & habitus,& eum fit,non necessarium est alterum verum esse vel falsum: cum enim nondum sit natus habere, utraque salsa sunt, & cum non sit omnino Socrates,

similiter quoque salsa sunt utraque & visum eum habere, dccaecum eum esse. In affirmatione vero & negatione semper sive sit, siue non sit, hoe quidem salsum erit, illud autem ve

rum. Lan Mere namque Socratem,& non laguere Socratem,

eum ipse sit, palam est quod alterum eorum verum, alterum vero falsum est,&ς diti non sit similiter languere etenim eum non sit,salsum est, non languere autem, verum. Quare in his solis proprium erit semper, alterum eorum verum , alterum falsum esse, quaecunque tanquam affirmatio & negatio OP

ponuntur.

CONTRARIVM autem bono quidem ex neeessitate mala est. Hoc autem per singulorum inductionem palam est,ut sanitati languor,& iustitiae iniustitia,& sortitudini timiditas,similiter autem & in aliis. Malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum: desectui enim, cum malum si , superabundantia contraria est, eum sit etiam ipsa

malum: similiter autem & mediocritas, cum utique contraria

sit,bonum est. Sed in paucis quis i te hoc aspiciet,in pluribus

vero semper malo bonum contrarium est. AMPLI vs contrariora non necessaritim est si alterum sit,& reliquum esse:sanis namque omnibus,sanitas quidem erit, languor vero nouimiliter autem albis omnibus, albedo quiadem erit,nigredo vero non . Amplius, si ei quod est,Socratem sanum esse,Socratem languere, contrarium est, non cotingit autem simul utraque eidem inesse,non utique eotinget, cum aIterum contrariorum sit,ia reliquum eae . cum enim sit, so-cr tem

202쪽

eratem sanum esse, languete Socratem,non erit.

Ρ A L A M vero est, quod circa idem aut specie , aut gehere, nata sunt fieri contraria. Languor namque & sanitas in corpore animalis nata sunt fieri: albedo aute ac nig tedo,simpliciter in corpore iustitia vero ic iniustitia in anima hominis. NECE s S AR autem est omnia contraria vel tu eodem genere esse, vel in contratiis generibus, vel ipsa genera esse: album enim Sc nigrum in eodem genere sunt, color enim eorum genus est; iustitia veto M iniustitia in contratiis generibas; illius namque virtus genus est,huid1 autem vitium: bonum vero & malum non in genete sunt, sed ipsa sunt generi aliquorum existentia. De Priari

CAP. II. PRivs autem alterum altero dicitur quadrupliciter. Primo quidem & maximE propriὸ seeundum tempus,secundum

quod antiquius alteru altero , & vetustius dicitur:in eo enim quod tempus amplius est, de antiquius di vetustius dicitur. Secundis autem, quod non conuertit ut secundum subsistendi consequentiam : ut unum duobus prius est, duobus enim existentibus , mox unuax esse consequens est, uno vero existente , duo esse non necessarium est: quare non conuertitur ab uno consequentia,ut reliquum si Prius autet Lud esse videtur, a quo non comtertitur eius quod est esse eo sequentia. Tertio veto secundum ordinem queda prius dicitur, quem admodum & in scientiis, 3c in oratio inibus: na in demostratiuis se lentiis est prius & posterius ordine, elemeta enim priora sunt ordine iis quae describuntur, sed & in Grammaticaelementa syllabis priora sunt, & in orationibus similiter pro-aemium narratione prius ordine est. Amplias praeter ea qua dicta sunt quod melius & hon6rab lius est , prius natura esse videtur:cciusueuerunt autem de multi Lonorabiliores oc magis dilectos a se priores apud se dicere. Est quidem & penὸ alieni is mus priorum hie modus: Modi igitur qui dicti sunt dopriore, fere tot sunt. v I DE TvR aute praeter eos qui dicti sunt alter esse prioris modus:eorum enim quae conuertutitur secundum esse consequentram,quod alteri quomodolibet eausa est, conuenientet

prius natura dici possit. Quodd vero quaedam sunt huiusmodi.

203쪽

palam est:esse namque hominem secundum ipsus esse eonis

sequentiam ad veram de se conuertitur orat onem : nam si homo est, vera est Oratio, qua dicimus quod homo est:& conuerritur; nam si vera est Oratio qua dicimus quod homo est, est homo. Est autem vera oratio, nequaquam causa,ut si res, Veruntamen res quodammodo causa videtur, ut sit vera oratio: eo enim quod res est . aut non est,uera oratio aut falsa diei tur. Quare secundum quinque modos prius alterum altero

dici potest.

De Simul.

CAP. III. CIMvL autem dicu tur simpliciter quidem Sc proprἰissimὸ,

quorum generatio in eodem est tempore: neutrum enim eorum neque prius, neque posterius est. Simul autem se eundum tempus haec dicuntur. Natura vero simul sunt, quaecunque convcrriintur quidem secundum eius quod est esse eonsequentiam: sed nequaquam alterum alteri causa est ut sit, ut in duplo & dimidio: eonuertuntur etenim haec: nam cum duplum sit, dimidium est . & eum dimidium sit, duplum est, sed

neutrum alteri causa est ut st. DicvNTvR autem simul natur3,&quae ex eodem geuere e diuerso abinuicem diuiduntur. E diuerso autem diuidi ab inuicem dicuntur, quae secundum eandem sunt diuisionem, ut volatile, gressibili & aquatili: h e enim ab inuicem e diuerso diuiduntur,cum sint ex eodem genere: animal namque diuiditur in haec, in volatile, gressibile & aquatile, & nihil horum prius vel posterius est, sed simul haee natura esse videntur. Diuiditur autem & unumquodque horum in species rursus,ut volatile, essibile.& aquatile. Erunt ergo & illa simul natura, quaecunque ex eodem genere secun cum eande sunt diuisionem: genera veto speciebus semper priora sunt, neque enim concertuntur secundum eius quod est esse consequentiam,vi cum quidem aquatile si, animal est, chim vero sit animal non necesse est ut aquatile st. Simul ergo natura dicu-tur, quaecunque quidem conuertuntur secundum eius quod est esse consequentiam, sed nequaquam alterum alteri ut sit, causa est: dc ea quae ex eodem genere E diuerso diuiduntur ab inuicem. Simpliciter autem simul sunt, quorum generatio in eodem est tempore. De

204쪽

PRAEDICAMENTA.' aut

Morus autem species sunt, generatio, corruptio, Rugmentum .diminuti O,alteratio, M secundum locum i- tatio. Alij itaque motus palam est quod ab inuicem diuel risunt : non enim est generatio corruptio, Teque augmentum diminutio, neque secundum locum mutatio:similiter autem& alij. In alteratione vero habet quandam dubitationemrne sit sorte necessarium, id quod alteratur, per aliquam reliquarum motionum alterari. Hoc autem non verum est: nam secundu omnes pene passiones,aut complures,accidit nos alterari nulla aliarum communicante motionum nam neque augeri necessarium est quod per passionem mouetur, neque diminui: similiter autem δc in aliis. Quare alia praeter alios motus erit alteratio: nam si esset eadem, oporteret id, quod alteratur, mox & aligeii,vel minui, vel quandam aliarum morio num sequi: sed non necesse est. Similiter autem x quod augetur,aut alia aliqua mutatione mouetur, alterari oportet et: sed sunt quaedam quae augmentantur, quae non alteranturive quadratum gnomone circumposito creuit quidem,alteratum, ero nihil factum est: sic de in aliis huiusmodi. Quare alii

motus sunt an inuicem.

- Quadrati accretio, Gnomone circumposito.

Eset autem simplieiter motui quidem quies contrarium,

iis vero quae per singula sunt, α singula generationi quin s dem

205쪽

aox ARIS T. PRAEDIC.

dem corruptio contrarium, augmentationi vero diminutio, secundum iocum mutationi secundum locum quies. Maxim Eautem videtur opposta esse ad conitarium locum mutatio, t ei quae inferius est, ea quae superius est, & ei quae superius est,ea quae inseriHs est. Reliquo vero assignatorum motuum non iacile est assignare,quid forte est contrari qm.Vι detur au tem nihil esse ei contrarium : nisi quis 3c in hoc secundum qualitatem quietem opponat, aut in contrarium qualitati S, mutationem: sicut & in mutatione secundum locum, quietem seeundum locum, aut in contrarium to eum mutatio nem: est enim & alteratio mutatio secundum qualitatem, quapropter opponitur motui secundum qualitatem quies secundum qualitatem, aut in contrarium qualitatis mutatio;

ut album neri ad id quod nigrum est fieri: alteratur enim tu contraria,qualis mutatione tacta est.

CAP. v. HAsaxa seeundum plures modos dicitur. Aut enim ut

habitum & dispositionem, aut aliam aliquam qualitatem:dicimur enim disciplinam aliquam, atque virtutem habere. Aut ut quantum, ut quam contingit aliquis habens magnitudinem diei tui enim tricubi tam habere magnitudinem vel quadrieubitam. Aut ut ea quae circa eorpus sunt,ut vestimentum vel tunicam. Aut ut in parte, ut in manu annulum. Aut ut partem, ut manum vel pedem. Aut ut in vase, ut modius grana tritici, aut amphora vinum: vinum enim habere amphora dieitur, & modius grana tritici: haec enim Omnia habere dicuntur,ut in vase. Aut ut possessionem:habere enim domum & agrum dieimur. Dicitur autem & vir uxorem h bere,& uxor virum. Sed qui nune dictus est modus, alienissimus est eius quod est habere: nihil enim aliud uxorem habere sigui fieamus,quὶm quod eohabitant. FortEtamen ὀc ali j quidam eius quos est habere. apparebunt modi:sed qui diei consueuerunt, pene omnes enumerati sunt. . FINIS. . Po

SEARCH

MENU NAVIGATION