D. Francisci Toleti, Societatis Iesu, Introductio in dialecticam Aristotelis quinque libris distincta. Succedunt Porphyrij Phoenicei Introductio & Aristotelis De praedicamentis liber. Additus est Index rerum quae notatu digniores sunt, antea desidera

발행: 1592년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ritate,&ipse a seipso,&puero existente dc viro facto ,& sa eiente aliquid vel quiescente: & semper in aliquo modo habendi se alteritatibus spectatur. Propriὰ autem disserre alterum ab altero dicitur, quando inseparabili accidete alterum

ab altero differt. In separabile vero accides est, ut cςcitas oculorum , aut nasi curvitas, aut cicatrix cum ex vulnere occalluerit. Propriissime autem differre alterum ab altero dicitur, quando specifica differentia differt: quemadmodum homo ab equo specifica differentia differt,rationalis qualitate.Vniuersaliter ergo omnis differentia addita alicui alterum tacit, sed eae quidem, quae & communiter de ptopriae sunt, alteratum faciunt,quae vero propriissimae aliud. Quae quide igitur aliud faciunt,specifieae vocantur, illae vero quae alteratu, simpliciter differentiae: animali enim adueniens rationalis differentia,aliud secit,eitis autem quod est moueri, alteratum so lum a quiescete fecit,quare illa quidem aliud, haec vero alteratum lotum iacit. Secundum igitur aliud facientes digerentias diuisiones generum fiunt in species, x definitiones assignantur,quae sunt ex genere & huiusmodi disserentiis,secundum autem eas, quae solum alteratum faciunt alteritates solum consistunt,& aliquo modo se habentis permutationes. A sup ERIOR Igus et go rursus inchoanti, dieendu differε- tiarum alias quidem esse separabiles . alias vero inseparabiles: moueri enim dc quiescet e,& aegrum esse,& sanum esse, de quaecunque his proxima sunt,separabilia sunt,at vero aquilis eum esse, vel simum,vel rationale, x et irrationale inseparabilia sunt. In separabilium autem aliae quidem sunt per te, aliae vero per accidens mana rationale per se inest homini,& mortale , & disciplinae esse susceptiuum, at vero aquilinum esse,

vel simum per accidens,& non per se. Illae igitur quae per se

sunt, in substantiae ratione accipiuntur,& faciunt aliud, illae vero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione accipiuntur, nec faciunt aliud,sed alteratum. Quae quidem igitur per se sunt,non suscipiunt magis & minus, quae ver B per accidens let si inseparabiles sint i intensionem accipiunt &remissionemmam neque genus aut magis & minus praedicatur de eo cuius fuerit genus, neque generis differetiae,secundum quas diuiditur; iplae enim sunt,quae uniuscuiusque rationem complent: esse autem unicuique unum & idem, neque inten- sonem, neque remissionem suscipiens est; aquilinum autem

esse,vel simum, et coloratum,aliquo modo & intenditur, Ectem ttitur.

172쪽

C v M 'igitur tres species differentiae considerentur,&hae quidem sint separabiles,illae vero inseparabiles, dc rursus,in- separabilium hae quidem sint per se, illae vero per accidens, rursus eat v, quae per se sunt,differentiarum,ali 1 quidem sunt, secunddm quas diuidimus genera in species,alis vero, secun dum quas ea quae diuisa sunt specificantur, ut cum per se disserentiae omnes huiusmodi animalis sint,animatum & sensitiuu,rationale & irrationale,mortale,& immortale, animati

quidem &sensitivi differentia constitutiva est substantiae animalis, est enim animal substantia animata sensitival mortalis vero & immortalis differentia,& rationalis & irrationalis diuisae sunt animalis differentiae: per eas enim genera in

species diuidimus. Sed eae quidem , quae diuisiuae sunt differentiae generum completiuet fiunt,& constitutivae specierum: diuiditur enim animal rationalis & irrationalis disserentia,&rursus mortalis & immortalis differentia; sed rationalis Mmortalis differentiae constitutivae fiunt hominis, rationalis vero & immortalis Dei, irrationalis autem & mortalis irrationalium animalium. Sic vero &supremae substantiae cum

diuisiuae sint animati & inanimati differentiae, & sensitivi Minsensitivi, animata quidem & sensitiva, iuxta substantiam

sumptae, animal perfecerunti animata vero x insensitiva per- secerunt plantam. Quo NIAM ergo eaede aliquo modo quidem acceptae fiunt constitutivae, aliquo modo autem divisivae, specificae omnes vocantur, & his maximε opus est ad diuisiones generum, Mad definitiones: sed non his, quae secundum acciciens insep rabiles sunt, neque etiam magis iis, quae sunt separabiles. Quas etiam determinantes dicunt, Disserentia est, qua abundat species a genere: homo enim plus habet quam animal, ra- . tionale, & mortale ; animal enim nihil horum est. Nam xnde speetes haberent differentias Neque vero omnes oppositas habet,quoniam idem simul habebit opposita. sed quem admodam censent, potestate quidem habet omnes eorum, quae sub se sunt,differentias,actu ver6 nullam, ac si neque ex iis,quae non sunt,aliquid fit, neque opposita circa idem erunt. Definiunt autem eam & hoc modo , Disserentia est, qua de

pluribus G disserentibu specie in eo quod quale quid es praedicatur : rationale enim & mortale de homine praedicatum in eo

quod quale quid est homo dicitur , sed non in eo quod quid

est: tu id est enim homo, nobis interrogatis,conueniens dice te animal,quale autem animal, loquiuiis, quod rationale Ni t morta

173쪽

PORPHYRII

mortale est convenienter assignabimus. Rebus enim ex materia & forma constantibus,vel secundu pioi oitione ad materiam & formam costitutione habentibus, quemadmocium statua ex materia quidem est aere , ex forma autem figura, sic dc homo communis de specialis ex materia quide proportionaliter consiliit ex genere,ex forma autem disterem ariolum autem hoc animal rationale mortale homo est , quemadmodum illic statui. Deseri hunt autem & hoc modo, GUserentia es,quod aptum natum es diuide, e ea, quae sub eod. mgenere sunt: rationale enim de irrationale homine dc equum, quae sub eodem genere sunt,quod est animai,diuidunt Alsigilant aute Mhoe modo, Disserentia est qua disserunt a se gula: naque homo,& equus secundum genus noci disterur, sumus enim animalia nos, de equi; sed additu rationale disiunxit nos ab illis,& rationales sumus & nos, Sc Dis; sed mortale appositum dis unxit nos ab illis. Ex ἀ stius autem pertractantes ea, quae ad differentiam pertinent,dicunt non quodlibet diuidetium ea.

quae sub eodem genere sunt,esse disseretiam, sed quod adesse conducit,& quod quid erat esse,& quod rei pars est. Neque ς-nim quod natum est naulgare,est hominis differentia,etsi sit propriu hominis: sicere enim polsimus animaliu haec quide apta esse ad nauigandum,illa vero minime,diuidentes hominem ab aliis , sed aptum natum esse ad nauigandum, non est substantiae completiuum , nee eius pars , sed aptitudo solum ipsius, idcirco quia non est talis differentia,quales sunt, quae specificae dicuntur differentiae Elunt ergo laec ficae differentiae,quaecunque alteram faciunt speciem, ire quacunque in eo quod quid erat esse accipιuntur. Et differentia quidem tot sufficianti

De Propris. EA

CAP. V. PR o P R I VM vero quadrifariam diuidunt Nam & id quoa

soli alicui speciei accidit , etsi non omni proprium dic itur rvt homini medicii esse vel geometram. Et quod omni accidit speciei, etsi no soli:quemadmodum homini esse bipedem. Et quod soli de omni,d: aliquando,ut omni homitii in senectute canescere. Quartum autem id, in quo conuenerunt & soli, Momni, de semper: quemadmodum homini esse risibile , nam etsi non sem per rideat. tamen ri fibilis dicitur,non quod rideat semper, sed quod semper aptus natus sit ut rideat: ho

174쪽

INTRODUCTIO i et

autem ei semper connaturale est, quemadmodum & equo hinni bile Haec autem & proprie p Opta a dicuntur, quoniaminiam cori uel tuntur, si quid etiam equus, hinnibile siquid hinnibile est,equus cst.

A Ce I DE N s autem est, quod ades di abest praeter subiec

cti comiptione m. Dividitur aute in duo: hoc enim ipsus sepaiabile est illud vero inseparabilerdormire uidem leparab te accidens est,m g um velo esse inseparabiliter coruo α.Hihiopi accidit. Potest enim intelligi & cori us albus, α Eth ops abiiciens colorem praeter subiecti corruptionem. Definiunt autem sic quoque, Accidens est,quod contingit ei-dcm inesse & non ini sie : &, quod neque genus est, neque differentia,neque sphetes,neque proprium semper autem est in subiecto subsistens.

175쪽

INTERPRETE.

x equibusllam tanquam supposiιὰ, ad Pragicamentorum deari

nam es erentibus. De Praedicamentis ipsi s. Detonsequentiιω

quibusdam ad ipsa Praedicamenta: ac de nonnueu vocibin, o quibus mentis facta est in Prκdicamenti . .

De Mequivocis, Vnisack, ct Denominatiuis: eorum etiam, qua dicuntur, du isto.

Εα Iv o C A dicuntur,quorum nomen solum commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diuersa, ut animal & homo, &quod pictum est : horum enim solum nomen commune est, Leundum nomen vero sub- stantiae ratio diuella. Si enim quis assignet quid sit eorum trunque quo animal est,propriam assignabit utriusque rationem. VNIVoc Λ vero aicuntur, quorum & nomen commune est;&secundum nomen eadem substantiae ratio,vt animal ac homo atque hos : communi enim nomine horum v trunque a

176쪽

animal nuncupatur, & est ratio substantiae eadem. Si quis

enim assignet utriusque rationem, quid utrunque est, quo animal est,eandem auignabit rationem. DE NOMINATIVA Vero dicuntur,quaecunque ab aliquo, differentia casu, secundum nomen habent appellationem, ut a Grammatica Grammaticus,& a fortitudine fortis. Eo Rura quae dicuntur. alia quidem secundum complexionem dicuntur,alia vero sine complexione. Ea igitur, quae secundum complexionem dicuntur, sunt vi, homo currit,bomo vincit. Ea vero quae sine complexione dicuntur,sunt ut, homo,bos,currit,vincit.

Eorum, qua sunt, diuisio. C A P. II. EOR v M, qua: sunt, alia de . subiecto aliquo dicuntur, in subiecto vero nullo sunt: ut homo de lubiecto quidem dieitur quodam homine,in subiecto vero nullo est. Alia autem in subiecto quidem sunt,de subiecto autem nullo dicuntur. In sebiecto vero esse dico,quod eum in aliquo sit,non sicut quaedam pars impossibile esse sine eo in quo est: vi,quae- dam Grammatica in subiecto quidem est in anima,de subiecto vero nullo dicitur, & hoc album in subiecto quidem est

corpore,omnis enim color in corpore eis,de subiecto autem ,

nullo dieitur. Alia vero de subiecto dicuntur, & in subiecto sunt,ut scientia in subiecto quidem est in anima, de subiecto vero dicitur,ut de Grammatica. Alia vero neque in subiecto sunt,neque de subiecto aliquo dicuntur, ut quidam homo, &quidam equus : nihil enim talium neque in subiecto est, neque de subiecto aliquo dicitur. Simpliciter autem quae sunt indiuidua, & unum numero, de subiecto nullo dicuntur : in subiecto autςm nihil aliqua prohibet esse, quaedam enim

Grammatica in sexiecto est,at de subiecto nullo dicitur.

177쪽

Vniuersale.

Ineensissenti

iti: tb 5 div poni aut OVA N d o alterum de altero praedicatur, ut de sublectri, quaecunque de eo quod piaedicatur dicuntur, omnia etiam de subiecto dicentur: ut homo de homine quodam praedicatur, animal veto de homine, eigo & de quodam bomine animal praedicabituriquidam enim homo,& nomo eis, di animal. Regula genera nonβιalterna a se balternu distinguem.

C A P. I II LDI' Rso a V M generum & non subalternatim positorum diuersa sunt species & digerentiae:vc animalio, di scien-

178쪽

ΡRAEDICAMENTA: i s

ilm animalis enim disterentiae sunt,gressibile, bipes,& volatile, & aquatile, scienciae vero nulla earum est: tieque enim scientia a icientia differt in eo quod bipes est. bubaltei norum ver 3 generum nihil prohibet easdem esse differentias: superiora cuim de iis quae fur, ipsis sunt generibus praedicantur: quare,quotcunque differentiae praedicati fuerint,totidem& subiecti erunt.

Incomplexorum in Leem Praedicamentadit ilia stuomodoque Ubi rmationem au t negationem con ιιuant.

CAP. V. EORVM,quaeritandum nullam complexionem dicuntur,

unum i o ique aut substantiam significat,aut Quantum, aut Quale,aut Aliquid ,aut Ubi, aut Quando. aut Si tum esse, aut H ibere,aut Agere,aut Pati. Est autemSubstantia quidem, ut in figura dicatur, ut homo, equus: Quantum autem, ut bt cubitum, tricubitum: Quale , ut album, Grammaticum : Adaliquid, ut duplum dimidium, maius: Ubi vero,in foro, in Ly- eis: Quando autem, ut heri, superiore anno:situm vero esse ut iacet, det:.Habere autem, Ut calceatum esse,armatum eZ se: Agere vςro, ut secare, rete: Pati, ut secari,uri. Singula igitur eorum, quae d. ista sunt, ipsa quidem secundum se in nulla assirmatione dicuntur,vel negatione, horum autem ad se in picem complexione assirmario, vel negatio fix. Omnis enim assismatio, aut negatio videtur vel vera, vel falsa es: eorum autem,quae secundum nullam com-- plexionem licuntur, nullum neque. Verum, neque falsum est, ut

rit, vincit.

179쪽

TRACTATUS

. De Substantia.

C A P. I.

VB STANT IA autem est,qua: propriE,& principaliter,& maxime dicitur, quae neque dei subiecto aliquo dicitur,neque in subiecto aliquo est, ut quidam homo,& quidam equus.' becundae autem substantiae dicuntur speetes, in quibus eae, quae principaliter substantiae dicuntur,insunt:& hae quidem,& harum specierum genera. Vt quidam homo in specie quidem est in homine, genus vero

specini animal : secundat igitur hae substantiae dicuntur,ut est homo, atque animal. Manifestum est autem ex iis, quae dicta sunt, quod eorum, quae de subiecto dicuntur, necesse est Senomen & rationem de subiecto praedicari r ut homo de subiecto quodam homine dicitur, praedicatur etiam & nomen: hominem enim de quodam homine praedicabis;& ratio quoque hominis de quodam homine pr dicabitur; quidam enim homo & homo est,& animal,quare & nomen & ratio de subiecto praedicabitur. Eorum vero quae in subiecto sunt, in plurimis quidem neque nomen, neque ratio praedicatur de subiecto: in aliquibus autem nomen quidem nihil pronibet praedicari aliquandis de subiecto, rationem vero impossibile est, ut album cum in subiecto sit eorpore,praedicatur de subiecto: dicitur enim corpus album, ratio ver5 albi nunquam de corpore praedicabitur. Alia vero omnia aut de subiectis dicuntur primis substantiis, aut in subiectis eis sunt. Hoc autem manifestum est ex iis, quae per singula proponuntur: ut animal de homine praedicatur, ergo & de quodam homine animal praedicabitur: nam si de nullo quorundam homi

num, neque omnino de homine. Rursus, color in corpo

r eest: ergo & in quodam corpore: iram si non in aliquo esset

singulo

180쪽

ARIST. PRAEDIC'. I

singulorum, nec omnino in corpore. Quare alia omnia aut

de subiectis primis dicuntur substantiis, aut in subiectis eis sunt. Non ergo existentibus primis substantiis, impossibile

est aliquid aliorum esse. Secundarum velo substatia Ium,nὲιagis substantia est species , quam genus: propinquior enim est primae substantiae. Si quis enim assignet primam substantiam quid est, euidentius&conuenientius assignabit specie, quam

genus assignans: ut hominem quedam aliquis assignans manifestius assignabit, hominem quam animal assignans , illud

enim proprium magis cuiusdam hominis, hoc autem communis: & cum quandam arborem assignauerit, manifestius

assignabit,assignando arborem quam plantam. Amplius, primae substantiae, ideo q, aliis omnibus subiiciuntur, & omnia alia vel de ipsis praedicantur,vel in ipsis sunt, propter hoc maxime substantiae primae dicuntur. Quemadmodum autem primae substantiae ad alia omnia se habent, sic &species ad genus se habet: subiicitur enim species generi, genera enim de speciebus praedicantur, species autem cum generibus non conuertuntur. Quare & ex his species genere masis substantia est. Ipsarum vero specierum, quaecunque non sunt genera,

nihil magis alterum altero substantia est: nihil enim familiarius assignabis de quodam homine, hominem assignando, quam de quodam equo, equum. Similiter autem & in primis substantiis nihil magis alterum altero substantia est: nihil enim magis quidam homo substantia est, quam quidam bos. Merito igitur post primas substantias sola aliorum omnium species,& genera, secundae substantiae diculur. Sola enim h c, eorum quae praedicantur, primam substantia indicant: quendam enim hominem si quis assignauerit qu d est, specie quidequam genus assignando,familiarius demonstrabit: & manifestius faciet hominem assignando, quam animaliatior ii vcro omnium quicquid assignauerit quis, assignabit extra nec velut album, aut currit,aut aliud quodcunque taliu assignas. Quare merito hae solae aliorum secundet substantiae dicuntur. Amplius, primae substantiae,eo q, aliis omnibus subiiciuntur,&omnia alia de illis praedicantur, vel in ipsis sunt,proprii sit mae substantiae dicuntiit: sicut autem primae substantiae ad alia omnia se habent, ita genera & species primarum substantiarum ad reliqua omit i a se habent, de his enim reliqua omnia

praedicantur: quendam enim hominem dices Grammaticum esse ,ergo & hominem.& animal Grammaticum dices:similiter autem & in aliis. Commune autem omni substantiae est,

SEARCH

MENU NAVIGATION