장음표시 사용
11쪽
& coeperunt ire praecipites, in summum saepe discrimen vocata & varias quoque mutationes passa fuit Respub. Inde optimatum faetiones, seditiones, bella intestina, quibus misere concusIa atque labefactata fuit. Hinc toties alius Reipub. status impositus, toties regiminis forma mutata. Tarquinii Superbi ultimi Regis importuna dominatio, & nefarium parricidii scelus, quo divina juxta atque humana jura scedissime polluerat, conjunctum cum Sexti Tarquinii insando & violento castissimae & ornatillimae matronae Collatini uxori Lucr tiar illato stupro, caula fuit, quod imperium Regibus
abrogatum, in Brutum Collatinumque libertatis auctores & vindices mutato nomine & jure translatum fuerit. Ex perpetuo cnim annuum , cx singulari duplex placuit, ne scilicet, ut inquit Florus, potestas mora vel solitudine corrumperetur. Optima enim libertatis custodia, si magna imperia diuturna esse non sinas. Diuturianiora imperia, ut inquit Dio, multos ad fastum atque ad tentandas res novas impellunt. Consules itaque ambo designati sub eo nomine imperium accipiunt. Uerum nec hic rerum status diu placuit populo mobilique vuIgo. Gratum quidem libertatis nomen, sed invisum tandem consulare imperium , nullis cancellis circui scriptum. Duos enim pro uno immoderata & infinita potestate acceptos dominos querebantur. Nec injusta sorte querelarum causa. Regis enim magis nomen quam imperium Regium e Repub. sublatum videbatur. Summam potestatem, quae ante penes Reges suisset,
Consules sibi vindicabant. Inani, sed specioso tamen li
12쪽
LECTOR Lbertatis tuendae nomine , quo innocens plebs plerumque inescatur, quasi sub larva summam imperii libidi
nem praetexentes. Quam artem optime intelligunt, qui altam, ut vocari solet, politicam callent. E Repub. tamen visum fuit, ut importuna illa Consulum potestas, quae atrocior prope quam regium imperium videbatur, minueretur. Placuit itaque legem de quinque viris creandis promulgare, qui leges de consulari imperio conscriberent. Quae quidem ipsa lex acerrimas contentiones inter Consules patriciosque & plebem excitavit. Senatus enim , ut inquit Livius, non secus pro imperio, quod semel translatum in Consules, retinendo, quam ii probaris dc socis certandum , pugnabat. Donec tandem cum per totum sexennium haec controversia protracta fuisset,is Tribuni contenderint, ut crearentur legum latores, qui leges aequas civitati universae conscriberent, & hac ratione concordiae consuleretur, & certamina, quae nisi cum summo Reipub. detrimento agitabantur, tollerentur. Rem non aspernabantur patres, verum nequid imperio detraheretur,
de quo magis quam de salutei& tranquillitate Reipub. solliciti erant, neminem daturum leges, nili ex patribus contendebant. Milis itaque legati, qui inclytas leges Solonis describerent. Romam legatis reversis, iterum mutatur forma civitatis, a consulibus ad Decemviros , quemadmodum a regibus ante ad Consules venerat , translato imperio, ut tradit Livius. Creati itaque Decemviri in annum & quidem sine provocatione,& nequis eo anno alius esset Magistratus. Adeoque - sum-
13쪽
LECTORI. summum imperium & jura Majestatis penes Decemviros residebant, unius quidem anni tempore, verum nutilis legibus circumscriptum, quo nihil libertati tuendae perniciosius excogitari potuisset. Quippe ante sub Consulibus jus provocandi populo datum & intactum reservatum, quam legem Cicero patronam civitatis ac vindicem libertatis ὀocat. Diversi sunt animi sensus eorum,
qui affectant & ambiunt imperium , & eorum, qui eo jam potiti sunt. In Decemvirorum numero erat Apia pius Claudius , penes eum quasi principem decemviratus regimen erat totius Magistratus. Is histrionis persenam induens , ut sbi plebis favorem conciliaret, quemad dum ante fuerat immitis & effraenatus plebique infestus , hac dignitate ornatus & honoribus au-itus, comitate & humanitate optime dissimulabat, quod in pectore habebat clausum. Nam , ut inquit Livius, votum sibi ingenium induerat, ut repente plebicola omni que aurae popularis callidus captator evaderet, pro truiaci Duosue in ectatore plebis. Auspice itaque & duce Appio ad demulcendam plebem summa moderatione& requitate Magistratum gerebant. Eaque moderatione , aequitate dc prompta justitiae administratione perficiebant, sto interdum jure cedentes, quod populi adsi-cerent Majestati, ut alium Magistratum, nec aliam regiminis formam exoptaret civitas. Consulum enim nomen non minus quam regum plebi exosum erat. Idcirco ne
viderentur juri, quod populo etiam sub regibus delatum fuerat, aliquid derogare, verum contra id magis ampliare animum induxiste, conscriptae leges in publicum
14쪽
LECTORI. positae, ut ab omnibus legi & examinari possent, atque libertatis jam adeptae se custodes vana ostentatione profiterentur. Eumque in finem populum ad concionem
advocarunt, Et quod faustum felixque reipub. ipsis , liberisque eorum esset, ire γ' legere leges propositas jusferunt , se quantum decem hominum ingeniis protide, i potuerit, omnibus pummis infimisque jura aequasse: plus
pollere multorum ingenia consiliaque. Hersarent in aniamis secum unamquamque rem, agitarent deinde fermonibus: atque in medium, quid in una quaque re plus minus se esset, conferrent. Eas leges habiturum populum Romanum, quas consensus omnium non jussi latas magis quam tulis Oidcri posnt. Honesta quidem, verum ad Allendam & circumveniendam plebem optime composita oratio ; utpote qua videbantur populum constituere &auctorem& latorem legum serendarum. Olim enim ab ipsis Reipub. initiis Senatus ferebat legem, id est, concipiebat & suadebat legem, legis serendae auctor erat, populus Senatorio Magistratu interrogante jubebat &Confirmabat, ut alibi annotavimus. Decemviri addendi vel detrahendi si quid plus minusve in quaque re es sit, potestatem populo deserendo, omne legis ferendae &juris condendi arbitrium in populum conferre voluisse videbantur. Verum aliud in lingua promptum, aliud in pectore clausum habuisse docebit eventus. Quum iatis viderentur leges correctae, centuriatis comitiis decem tabb. leges perlatae. Verum ne opus, quod ipsis demandatum , perlatis legibus peractum videretur, & idcirco ossicio jam functi, imperio se abdicare finito tempo-
15쪽
LECTORI. pore coacti essent, spargebatur rumor, cujus procul dubio ipsi Decemviri, sive potius eorum princeps Appius Claudius auctor & inventor , qui nimis avidus imperii non tam promptus erat in eo deponendo quam fue at in accipiendo, duas deesse tabulas, persectum ut foret juris omne corpus , in alterum etiam annum prorogare
imperium placuit plebi, quae jam irretita technis ac
dolis, & simulata ac fucata moderatione & humanitate , quam prae se serebat vaserrimus & callidus imp stor & veterator Appius Claudius, iterum in seque tem annum favore plebis refectus est , bonis civibus omnibus reclamantibus; quo munitus, tantam sibi vi dicavit auctoritatem, ut suo pro arbitrio, quos voluit, collegas sibi renunciaverit, non optimos & honoratissimos cives, verum qui sibi forent addicti, morum nec integritatis habita ratione: pares enim cum paribus facillime congregantur & simile gaudet simili. Ille Mis inquit Livius Appio aliena persona ferenda fuit ,
suoque jam ingenio vivere caepit. Imbuit itaque arcarinis & sceleratis consiliis collegas, & in suos mores sommavit universum collegium. Primumque , ut tradit Dionysius, inter se convenerunt Ac conjurarunt, ne sactum unius ceteri improbarent; neque Magistratu abirent, sed perpetuam sibi vindicarent potestatem vi a que terrore , si nulla alia imperii retinendi superesset ratio. Dominandi enim libido omnia divina & humana jura negligri. Postquam vero duas deinde tabulas ad prioris anni tabulas adjecissent , adeoque duodecim
hisce tabulis ordinata jam tota justitia, eo Magistratu
16쪽
LECTORI. Reipub. diutius non erat opus , exspectabat populus, ut comitia consulibus creandis edicerentur, verum voto non respondebat eventus. Insequenti enim anno retinere contra leges traditos falces cupientes,
potentia & imperio suo foede ad impotentiam abutentes , plebis in se provocarunt invidiam , quae cum inseditionem prorupisset, componi nisi abrogato decemviratu non potuit. Verum tantum valuit in illis regnandi dira cupido, ut nec ante abierint Magistra- tu , quam variis & horrendis sceleribus contaminati, superis & mortalibus invisi, coacti fuerint fasces deponere & magistratu se abdicare. Nec mirum , decus
enim & pudorem, justitiam, honestatem & legum reverentiam , cuncta viliora habet imperii libido. In sumamum discrimen fuisset adducta reipub. atque libertas, quam in praetenti reipub statu satis assertam populus opinionis errore sibi persuaserat, in perpetuam regum dc
consulum imperio longe intolerabiliorem versia fuisset potestatem, nisi cum gravissamo civitatis periculo vi &armis decemviri fui flent depulsi. Decemvirorum mores &imperii tractandi rationem paulo altius repetendam ex auctoribus fide dignis operae pretium duximus, ut nobis possiet esse documento , quanto in errore versantur, qui sibi persuadent, & veluti fallere nesciam veritatem in vulgus disseminant , nullam regiminis formam magis tuendae libertati & augenda: 'reipub. convenire quam eam, in qua plures vel omnes cives summae rer praelunt,& imperii gubernacula tractant, quasi non in una eademque sede morari possent principatus & libertas. Ve-
17쪽
L E C T O R I. rum egregie falluntur. Nunquam sub bono 3c optimae indolis principe, qui secundum leges imperii, quibus fundatum & populi libertati satis consultum, habeanas moderatur, res diversae principatus & libertas. Ne minem fugere potest, qui historiis & veterum monuia mentis perlegendis dedit operam, plurima optimorum
principum in iis inveniri exempla, qui juris religiosi
principatum legibus submittentes, libertatis custodes &vindices sese profitebantur. Ut de aliis nunc non di cam, & extra Imperii Romani limites evager , testatur Tacitus in vita Agricolae , Imperatorem Nervam Coccrium, & refert Plinius in suo Panegyrico optimum principem & Imperatorem Trajanum principatum delibertatem conjunxisse & miscuisse. Contra vero in optimatum Imperio & Democratico Reipub. statu liber talem saepius ad Tyrannidem degenerasse, in quo nec
rerum dominia certa, nec vita & fama in tuto collocata, perturbatis legibus & corruptis civium moribus, annales testantur. Quot olim in repub. Romana De cemviri, tot fuerunt Tyranni. Plebis autem impo
tentissimae potestatem maximam Tyrannidem appellat M. Tullius. Quid enim magis Tyrannidem redolet,
quam bonos & optimos cives, viros honorati stimos, nul lis sceleribus vel flagitiis contaminatos, verum rebas praeclare gestis conspicuos exilio damnare. Quemadmodum olim Coriolani , . Scipiones, Cicerones, Rutilii , Metelli in exilium ejecti. Verres autem divinis de humanis legibus foedissime proculcatis, repetundarum& pecialatus omniumque sordium ac corruptelarum re
19쪽
gua, rari quippe boni, improborum autem & facinoroB rum infinita multitudo. Quippe ut in brevi quasi tabella populare imperium depingit Xenophon, plebs id unum
nabet, integritate vero & justitia claros odit ac execratur. Propterea, inquit, Rempub. Atheniensium probare non possum, quod itatum omnium deterrimum& pessimum sequantur: eos tamen laudo, quod eum statum amplexi omni ope, cura & industria consecvare
propositum habet, ut in impudentissimum & flagitiosissi
inum quemque summos honores & imperia conserat, a lioqui pessime sibi consuleret, si virtute & animi ornamentis praestantes cives ad Rempub. gerendam admoveret. Ab hisce imperio ac summa potestate exuta profligaretur ; improbos ac impudentes tuetur ac fovet, his que omnibus, qui sibi blandiuntur, aures praebet ac fidem
20쪽
L E C T Ο R I. durissima servitute pejorem existimabit. Vera itaque
aureaque libertas, maxime floret & in tuto collocata est, ubi justitia, virtutum omnium regina, qua nullum ci vitates firmius vel stabilius habent fundamentum, &bonae leges imperii moderandi sola atque unica ratio est. Quocunque in statu sive monarchico, sive aristo cratico, sive Democratico, sive ex hisce tribus composito fatis liber populus vitam transigit, quando legum vis & re verentia, intacta & illibata conservatur, virtutibus praemia, vitiis autem sua decernantur supplicia. Quippe, ut inquit Cicero, Nec domus , nec Reypub. stare potes , si in ea nec re cte factis praemia extent ulla, nec supplicia Peccatis. In quo nemini ad. honores & magistratum capessendum patet aditus, nisi vitae integris scelerisque puris, & honesto loco natis, virtute, ingenio florentissimis & Reipub. administrandae capacibus civibus, nulla ratione habita vel amicitiae, vel consanguini tatis assinitatisque, & si quae aliae id genus magistratus & honores conserendi, propriae plerumque autoritatis tuendae vel augendae contemplatione politicae rationes. Quae procul habendae ab eo, qui Reipub. & libertatis se vindicem & custodem profitetur. Regiminis forma nunquam mala, si optimi, virtute, ingenio, morumque innocentia & vitae probitate praestantes cives ad Rempub. gerendam admoveantur. Tota enim felicitas Reipub. collocata in prudentia, sapientia, probitate dc integritate gubernatorum. Quales sunt Praesides, tales esse Respub. sentio, ait Xenophon. Nam, ut inquit Cicero de L L. Licet videre, si velis replicare memoriam