장음표시 사용
41쪽
rebus iustis is justitia ipsa esse antiquius. Vide tamen Bol
gnetum de leg. jur. S aequit. cap. I s. qui Jcti argumenta ex Aristotele deprompta examinat, N paulo aliter mentem Philosophi interpretandam statuit, ubi disputat quid haec tria, Iex, jus & justum inter se differant: disputatio magis subώtilis, quam utilis, quoniam haec tria saepisti me confundantur, uti alibi demonstravimus. Duplicem Coninus Ulpi ni defendendi rationem adfert , primo, ut explicationem Iradat hujus vocabuli, non qua Ius ipsum, sed qua juris scientiam significat , nam & definitionem legitimae scientiae supponit,.unde cum Iuri, id est juris scientiae operam daturum dixisset, prius nosse oportere, unde nomen juris descendae, id est unde sit, quod haec scientia jus appellatur, non inepte subjungit, a justitia hoc venire: quod hujus studios scientiam imprimis colant, ad eamque omnia sua responsa, decreta & dogmata referant. Nam in aequi & iniqui notione toti sunt , ut justum ab injusto secernere possint. Cum ergo hujus studii materia sit iisdem in rebus, in quibus justitia versatur, officiumque ejus sit, omnes, quae ducunt ad 3ustitiam, vias invenire, sinis autem justitiam inventam constituere: non immerito haec scientia a justitia, quam tantopere colit, & observat , appellatur jus. Altera ratio est, ut
jus a justitia ducatur, quia nihil sit, quam quod illa praestituit. Nam virtutes , si per se ipsas consideremus, sunt tanquam magistrae quaedam omnium nostrarum actionum praeceptrices, ita temperatum vocabitur, quod a temperantia,
forte , quod a fortitudine, Jus, quod a sustitia jubetur atquc praescribitur. Justitia est virtus, Jus virtutis executio & esse. chio, uti videtur Accursio. Bolognetus putat ex Buridani Id. s. morat. quies. χ, quaest. distinctione Ulpianum rectius defendi pose. Ipse enim putat permagni referre, utrum de
Principis ac legislatoris justitia disputemus, an vero de justitia subjectorum sermo sit. Justitia subditorum fatetur jure &justo esse posteriorem, cum justitia sit, qua iusta facimus: Justum vero, quod juri est consentaneum. At de Principis delegislatoris justitia contrarium sentit: eam enim jure & justo antiquiorem esse statuit , idque ea ratione, quia cum Princeps
42쪽
D E I u s T i T I A a T I U R Εἰ ci pro sua justitia ea subditis praecipit, quae in universum prodesse possint, inter eos jus constituit; ex quo etiam sustum indu citur: sic fit, ut haec ambo jus & justum a Principis justitia
proficiscantur. Verum parum hanc defensionem Ulpiano sustra- pari putat statim laudatus auctor, quoniam ICtus non de legislatore potius, quam de aliis locutus est, quanquam, inquit, vel si de justitia legisatoris sensisse illum proponamus, non tamen absolute possumus aflirmare . eam justo antiquiorem esse, imo enim legissatorem quoque ipsum necesse est jus atque justum aliquod saltem naturale prae oculis habuisse, ad quod cogitationes suas omnes intenderet, cum alioquin justitiae habia tum comparare non potuisset. Vir doctissimus Jac. Rae vardus lib. I. Variar. cap. a. Ulpiani defensionem suscipiens & mentem Icti interpretaturus existimat, Ulpianum, dum contendit jusa justitia descendere. non negasse jus esse prius justitia, sed nomen illius juris, quod justitia prius est & antiquius, a justitia descendere statuisse. Ius enim , inquit, intima nati ne positum es , nec certo nomine alio, quam juras aut aequitatis des Dari potest; justitia est quaedam virtus, qua in reddendo jure constituendoque fungimur. me jusitia dat nomen juri,
non ut duntaxat appelletur , quod per eam exercetur, verum
ita ut jus per iustitiam speciei insuper affuescat expressam δε- gnationem. Nam quum jus ad adit onem Eue exercitium trahimus, tune jussitia sive virtus tua , qua id sit, imponit nomen jurit S siquidem inter eives iuuae fiat, non jus solum, sed jus civile, si inter gentes, Ius gentium vocabitur.3 uum enim jus nihil aliud sit, quam jufus , justitia vero virtus , qua, qui Me jubet , praeditus es; se itur , ut, sui justitia fungitur , nomen'imponat juri. . . verum alii JEti se Ulpiani mentem rectius percepisse putant, quando statuunt, Ulpianum in I. r. justitiam non ut habitum M virtutem,' quemadmodum a nobis nunc accipitur sed ut Deam considerasse, idque apparere ex iis verbis , quae Jmis statim subjicit: cujus merito quunos sacerdotes appellet, justitiam namque colimus. Etenim justitiam veteres colebant ut Deam, Iovisque filiam faciebant , unde Chrysippus apud Gell. lib. I . cap. . Justitiam describit virginem iudicio incorruptam, quae improbis nunquam, B a Corin
43쪽
a I 2 Ex ERCITATI NEs IN TIT. Dici concedat, nullius precibus auscultet, blanditias & assentatio nes a se procul amoveat &c. Neminem enim fugere potest, quod antiquitas fabulata est, eam Deorum omnium postreiamam terras reliquisse: attamen ob naturalem hominum ad quaecunque patranda scelera contractam improbitatem atque propensionem coactam in coelum se contulisse, adeoque cum
de justitia ut Dea loquatur Ulpianus, non est quod miremur, justitiam legibus & Jure antiquiorem statuisse , & ab ea jusderivandum duxisse. Quippe maxime absurdum 'ipse judicasset a jure Iustitiam derivari, quam a solo Iove prosectam
credebant. Huc verisimile est Tullium collimasse, cum dixit, non a venustate Venerem , sed a Venere venustatem Dis. appellatam. Alibi in defensione dissertationis nostrae de orisiue juris naturae , opposita Vindiciis juris naturalis Paradisti Simonis Henrici Musaei , Ulpiani juris derivationem probavi-rnus; scit. Justitiam dici quasi Fusittam, id est juris vel naturalis Wel civilis interstitionem ει cessationem, ut olim apud Romantis dies nefasti, quibus imperatum foro silentium, nullumque jus exercebatur. Ita in statu integro, cum Astraea virgo in terris degebat, uti finxere Poetae, sive uti nos Christianorum Sacris initiatos loqui decet, cum homo recens ad imaginem Dei conditus, nulla vitii vel peccati labe contaminatus , sed justus & rectus , sponte sua fidem rectumque colens, nulla prava cupidine agitatus , naturali propentione quicquid justum rectumque , sanctitati, atque divinae justitiae
consentaneum erat, sequebatur , omne jus exulabat, nullus ejus usus vel exercitium hominibus vitae integris scelerisque puris cognitum; suum enim cuique tribuentes, alterum non laedentes, honeste vitam agentes, non ex praecepto, sed naturali erga justitiam colendam amore & propensione innata atque naturae insita, quia divinae imaginis participes vitam agebant, ex inclinatione & bene Composita voluntate alter alteri
praestabat, quicquid justitia sive naturae lex, vel, si velis, δstraea virgo exigebat seu dictabat. Hinc altum juris sidentium imperans bona & honesta, verans mala & turpia, adeo ut nulla minacia verba fixo aeri inscripta legerentur, nec supinplex turba timerct Judicis ora lati Justitur ubique vigebat ,
44쪽
nuntiavit analogiam. Primos mortales sine ullo scripto aure regebat naturae, bonitaS adhuc integrae, quia recens a Deo, quam Poetae involucro Thenudis sive Astraeae significarunt. Postquam vero in animis hominum obsoleicere coepit bonitas natur.E, ad Dus exemplar coeperunt i cribi leges ac jura, atque ita Jus est dictum a Justitia. Jus utique posterius ese, Scderivari ex notitiis boni & aequi in omnium animis micantibus & ad ossicium incitantibus , dicendum, ut inquit Tulde-nus Comment. m Fand. tit. I. Quemadmodum ita status in tegritatis praecessit lapsum hominis, & aurea ferream aetatem ,
ita justitia Jure tempore prior dc antiquior. Recte itaque jus a sustitia dimanasse Jctus pronunciat. Et cum ipsa Justitia ex summa Dei Sanctitate descendat, unde & gentiles a Jove jus derivarunt 1 homini vero ad sui imaginem condito hujus virtutis omnium virtutum excellenti stimae , utpote quae cercras Omnes complectitur, semina ingeneraverit, & rationis participem fecerit, cuJus vi indagare potest, quid cum ea convenit, qRH huic repugnat, dc per mentis suae discursum pcr-spicere, quid proinde justum &.rectum , quid in ustu ne ἐκ turpe , bc legem Ubi dicere & jura dare., hoc fugicndum, illud sequendum dictante ratione , sequi ir notitiam iustitiae praecedc re & antiquiorem esse jure , quatenus jus significat regulam actuum morallium, Obligans ad Id, quod rectum est , dc proinde praecipiens, quae, justa, sive quae cum justitia, cuius cuivis notitia innata .conveniunt, vetans, quae ei contraria. Cuauimodi notitiam simu bcuin scientia mali con. 3unctam in statu integro non hominem, quamvis Iuste agentem , non habuise demonstrasse satis clare speraimis in Peculiari dissertatione de orig. jur. nat. Itaque quomodocunque justitiain consideres, vel tanquam virtutem dimanantem ex cD
sentia divina, vel quatenus imaginis divinae particeps homo hirius quoque virtutis,in se habet notionem Sc ideam, prior & antiquior justitia est Iure, quod a rectae rationis di- amine ex convenientia actuum moralium, cum sustitiae sibi
innata idea Judicante, quid justum , quid in)ustum cst, &Druinde quid prohibitum, quid praeceptum, provenit sue
45쪽
i Ex CITATION Es IN TIT. Dici. nascitur. Musmodi autem rationis nostrae judicium atque di. 1 cursus, cujus ope indagamus atque novimus, quid Iustum, quid insustum est, & proinde concludimus, quid praeceptum, quid vetitum, quid faciendum , quid fugiendum, ut Iuxta ejusmodi
dictamen 6c judicium actuS, qui a nobis proficiscunsur, ita moderentur,fut cum Iultitia conveniant, recte quoque ars appellatur , atque sic quoque hoc sensu Iustitia antiquior Jure pro arte accepto: quatenus enim dictatum rationis sus est, quod dirigit actiones hominum ad finem justitiae, scit . ut cum Iustitia habeant.convenientIam a quoniam per ejusmodi dictamen cognoscimus quid Iuitum sit, quia nos informat de eo, quod cum justitia ici, est cum recta ratione convenit. Nec aliter Cuia jacius, cum inquit, Ars posterior est eo, quod arte contInetur. Jus autem docet, formatque, & sancit omnes justitiae partes, ergo ab ea ducitur de dicitur. Et sane si susticia prior fuerit
Jure, nam ante artem fuere Iusti tam Iuris naturalis, quam civilis, cum in aurea aetate ante civitates conditas, quam post quam in civilem societatem coaluerunt mortales, non Principum arbitria pro legibus erant, verum certae lege. consti tutae, quae regula S norma ellent , ad quam cives actiones , suas componerent, ita etiam Illius nomen praevenit tempore,
ut inquit Tuldenus. Nam ut euganter Cestu desiuit ius, est ars boni S aequi. Diximus ius esse rationis nostrae dictamen, quod nos informat ac docet quid cum Iustitia , cmus menti insita semina , conveniat, adeoque quid bonum N aequum , 3hiltiim Sc honestum est. Cujusmodi informatio', ut ita dicam, scientia est, & proinde artis nomine venit Ius, Se recte a Celso ars appellatur, &quidem boni & aequi, ex hoc enim fonte omnia jura tam naturalia quam civilia promanare debent, hoc niti fundamento, hunc spectare finem , ita ut nunquam juris civilis ratio ab aequitate de recta naturae norma sejungenda. Miror quosdam commentatores in eam sententiam adduci potuisse, ut existiment ius seu justum a bono & aequo differre,'δc propterea Jus boni dc aequi artem perperam definire Celsum ι Jus enim saepius ad severitatem inclinat atque rigorem observandum dictat, quamobrem Donatus Grammaticus, jus est quod omnia recta
46쪽
.. DC Iu sT I TI A ET J V RE. rs recta & inflexibilia exigit, aequitas est, quae de jure multum remittit , unde quamvis forte durius quid jure constitutum , sequi tamen jus dictas, quia scrip zum est. arg. I. II. S. I. f. qui quibus. Contra aequitas jus durum emollit 8c mitigat, ataque benigna interpretatione emendat, ut cum aequo Sc bono conveniat, Arist. Ethic. s. cap. Io. Separant quoque , at
que distinguunt Jcti multis in locis jus ab aequitate, uti Modestinus in I. as..iffide II. cum inquit : Naua juris ratio aut
aequitatu benignitas patitur Sc. Sic etiam Imp. Constant. in I. I. C. de II. cum ait, Inter jusjaequιtatem interpretationem bis solis licet V oportet inspicere. Separat haec quoque I. 8. Od. de ruae, cum inquit, Piacuit in omnιbus rebus praecipuam ese justitiae aequitatisque , quam fricti uris , ratIouem. Quam is obrem Cic. Orat. pro Cecinna laudat Sulpitium, quod quae proficiscebantur a legibus, ad facilitatem aequalitatemque referret; qua in re non duntaxat justitiae laudem, sed magorem quandam tribuere voluit Ie videtur. Addunt quod neminem audiemus ideo condemnari, quod nimium sit aequus tu bonus , at damnatur interdum qui nimium justus est, auxta illud Salomonis Eccos. 7. noti esse Iustus multum, ineque plus sapiens quam ve- cesse est. Quibus ex rebus facile constat, disterre aequum de bonum a Iure justoque. Verum haec argumenta non ejus ponderis ella mihi videntur, ut propterea eorum sententiam amplecterer, qui justum ac jus ab aequo dc bono differre statuunt. Quemadmodum enim Iustitia & aequitas pari passu ambulant , bonum dc aequum, idem prorsus este censemus quod jus seu justum, neque ulla ratione a se invicem separari posse dicendum videtur ι aequitas enim nihil aliud est, ut cum Γullio loquar, quam quod naturalis ratio, persualit. Atque haec
dc finitio convenit Omni Iuri tam naturali quam civili: nullum jus, nulla lex sive naturalis sive civilis, quin nitatur rati ne live mentis nostrae discursu, atque dictamine, cum intendit ad id quod justum, bonur' ἐκ aequum est , adeoque inquirit diligenter quid, quando, quantum & cum quibus , quae Graeci nos vulgo circumstantias appellamus. Atque hisce pondcratis definit quid justum, aequum ac bonum est. Quod itaque ratio persuasit atque dictat, nobis jus
47쪽
16 Ex gRCITATI NEs IN T IT. DIG.jus est. l. 9. b. t. X g. s. in . de jur. nat. lent. S ciMI.'Sic quocque Cic. partit. II. aequitati Justum tribuit, & justum ita e ponit, ut velit illud esse bonum dc aequum, cum inquit,
e quitas curas vis dirini , veri Sissi S c ut dicitur aequi
S boni ratione deforitur. Si pro justo sumitur, ergo etiam pro iure. Neque aliam ab rationem Ulpianus in hae L definit 3us artem boni 8c aequi, quam ut significaret, Ius, justum, de bonum 8t aequum unum idemque esse. Ut perspicimus ex sequentibus verbis , Iustitiam namque colimus Sc. Quae ratio haud quaqiram concludens esset, nisi aequum εc bonum pro justo accepisset, uti animadvertunt non infimi subsellii
Jcti. Si pro justo, ergo etiam pro jure sumi potest. Atque
hanc opinionem Baldus quoque amplecti videtur, cum ait,
aequitatem posse dici ipsum sus sive justum, tam arctissimo enim vinculo sibi cohaerent )us 6c justum, ut a se invicem divelli nequeant, verum semper mutuo se consequantur, & ubi unum sit, ibi alterum pariter adesse sit necesse. Quamobrem quoque ad unum eundemque finem consequendum ambo tendunr, scit . ut cuique tribuatur quod suum est. N ullum alium s copum,. ad quem sive jus, sive justum, sive aequitas collimare debet, excogitare vel fingere possumus, ita ut si vel minime ab hoc scopo deflacteretur, sive jus sive aequitas, non recte dixeris id quod aberrat, est rectum, justum vel honestum: verum iniis quum & pravum illud esse oporteret, nec juris, sed injuriae nomine appellandum. Quod justum , aequum dc bonum diistat naturalis ratio, nullam admittit dispensationem, sed per se &sua natura simplex est, ita ut si vel aci dextram vel sinistram a recta justitiae via aberremus, haud illud quod jus dictat j stum vel bonum dc aequum esse, servasse dici possumus. Quamobrem ne ad ejusmodi absurditatem delabi necesse esset, dicendum potius Videtur, jus, Justum, dc aequum non posse inter se differre, sed plane unum de idem esse. Huc spectat quod disputat Aristoteles lib. Et hic. cap. IO. cum inquit, Intem
dum , dum rationem sequimur, absurdum videtur aequum
bovum, si ρraeter jus quiddam est , esse faudabile. Vel enim jus non est transum, vel aequumo bonum , si diver cum quid es, vel f utrumque es losum idem utraque suur.
48쪽
DE JUsΥiTIA ET IURE . . IIIus igitur & aequum & bonum idem est : & quamvis quandoque ad severitatem vergat jus, tamen aequum dici posse, con- . sideratis circumstantiis, ut ita 'loquar, mihi videtur , adeo que haud eorum sententia mihi arridet, quamvis a nostris Jctis frequentius recepta, qui statuunt, quod tu mi demum justitia nomen aequitatis sibi vindicare possit, cum ad humanitatem propendet, secus autem quando ad severitatem atque rigorem inclinat. Quamobrem Salicetus & Jason ad d. I. 8.eo de ae definiunt aequitatem esse justitiam dulcedine misericordiae temperatam: adeo ut videatur aequitas in clementia& benignitate posita esse, & proinde a juris rigore & severitate maxime aliena, imo ei e contrario opposita. Nec destituta haec Opinio auctoritate veterum Jctorum. Inter alios maxime ipsi favet Modestinus in I. as. f. de II. paulotante adducta, ubi ictus respondit nullam aequitatis benignitatem pati. Ut quae salubriter pro hominum utilitate introducunatur, ea duriore interpretatione nos contra ipsorum commodum producamus ad sevcritatem: ubi Jctus severitati opponit aequitatem, uti quoque Paulus Jctus in I. 24. I. I. f. de minor. Non semper, inquit, quae cum Dinoribus geruntur , rescindenda sunt, sed adaequum is bonum redigenda sunt.'Quod rescindantur quae cum minoribus gesta sunt, hoc rigoris & ω- veritatis est: quod subsistant, clementiae de benignitatis. Eritn-l. 9 I. g. 3. Is de V. o. dum loquitur de morae emendatione, damnat eos qui boni & aequi nulla habita ratione sub auctoritate juris Scientiae perniciose saepenumero errant argumentum , se in eam opinionem adductum, quod in jure interpretando non jus strictiim nusque rigorem sequiidebeat
Iehus, verum severitati benignitatem praeferre. Quamobrem Ierentius conqueritur, nimium durus est praeter ggnumque,ta bonum.ίAdelph. actu I. R. i. M alibi, aequum est vos coguo sic re atque Uuoscere. Uerum enim vero egregie fali erebinthi videntur , qui ta eadem sede morari haud posse statuunt aequitatem atque severitatem; multi enim casus incidere possunt, quibus si quis judex a rigore juris atque severitate recederet, contra aequitatis dictamen maxime peccaret, eique vim inferret. Quamobrem summus Criacius leni aequum & bonum haud
49쪽
discernendum statuit, & id complecti putat etiam risorem juris, quia utique pars est juris prudentiae, proinde iecundum ipsum perindo est, ac si dicas, jus est ars recti sive justitiae,
quae ut pro benignitate, ita quoque crebrius pro severitate,& pro mediocritate inter utramque sumitur 1 vid. Tuldenum comment. in Pand. lib. I tit. I. Ita tamen ut semper cum justitia sive jure pari passu ambulet. Nec desunt testimonia veterum Jurisconstillorum, qui severitatem quoque appellant aequitatem, atque in poenis instigendis interdum boni dc aequi nomen usurpant. Sic Ulpianus Jctus in I. I. V. de eo ser quem fata. erit. et quil mum , inquit, putavit praeton, colum ejus coercere, qui impedit aIιquem iudicio si sti. Et in I. I. g. a. st si quis te m. lib. e se jus . ubi dicit, praetorem tunc uti aequitate, cum in eum animadvertit, qui alioquin civili tantum jure inspecto remaneret impunitus. Imo vero cx aequo & no eum quUque interpretari, qui quandoque poenas legibus comprehensas: supergreditstr earum lenitatem exasperat docet Suetonius in Cucidio cap. I . Quem interdum legitimam pCenam supergressiim,su ille testatur, nec semper cinquit praescripta legum secutus duritiam lenitatemque mulctarum ex .lonolo aequo perinde ut afficeretur, moderatus es. Nam, ex ιιs, qui
apua privatos judices plus petendo formula excississeeut , resiluit
actiones, in majore fraude convicios , legitimam pisam supergressus , ad Bestias condemnavit. Ex aequo & bono ita judicasse Claudium testatur, ut non modo legum asperita em& duritiam levitate, verum etiam lenitatem duritie moderari erat solitus. Quod exigente necessitate & salute Reipub. dictat ipsa aeqtutas atque justitia. Salus enim populi & Rei pub. conservatio summa supremaque lex esse debet, quae non semper lenitate atque benignitate, sed saepius asperitate tuenda; quo casu asperitate & durities uti aequum lc bonum esse docet recta ratio, quae in poenis irrogandis atque mulctis imponcndis nihil aliud intcndit, quam ut hac via I pub. salva sit& incolumis, ne publica securitas atque pax dc concordia quid detrimenti capiatiatque violetur & perturbetur, eo collimat legum durities & asperitas, id suadet aequitas de Iustitia, quae Reipub. tuendae inservit, adeo ut duritie & asperitate in e)us - P. modi
50쪽
modi rerum facie uti summa esset aequitas, lenitate vero& cle mentia. eam moderari summa iniquitas de injuria ; quoniam hac ratione multa saepe scelera & nefanda facinora manerent impunita, vel saltem poenae mitigatio facinorosos homines non adeo deterreret a patrandis & admittendis delictis, & fraudibus committendis, quam securitas publica & civium salus efflagitaret, quod in summum Reipub. vergeret detrimentum. Praeterquam quod ejusmodi clementia & lenitas , quoniama juris & aequitatis dictamine, quo innituntur Omnes leges
omniaque jura, quae a summa NInestate proficiscuntur, receis dit, quamvis omnibus quidem aequitatis usus concessus, ut i exll. allegatis. apparet, nulli tamen concessum aequitatem, licet, quid durum M asperum suadeas, clementia dc lenitate temperare, siua Legistatoris voluntate alienum videatur;uquemad
modum solius Principis est jura condere & lcges dare, ita quoque solius Principis est clementia ac miseratione uti sive populi, eorumque magistratuum, qui.parem cum Principc potestatem habent, ut olim habuit Senatus Romanus. Potest enim'aliquando Princeps'ob peculiarem rationem , de Iuris
rigore &: legis duritia aliquid remittere, haud vero Judices, quibus obsequii duntaxat gloria relicta. Qiamobrum Cicerora orat. ro Lieario, cum ait, neminem apud judices ita causam agere solere: Ignostite, rudices, erravit, Draus est , non sutavit , s unquam posthae. In Senatu vero apud populum V
apud PrincFem, S uffcunque Iuris elementia est, habet locum deprecatio. Bonum itaque & aequum est , quicquid recta nobis dictat ratio cun, justitia, crius nobis innata semina, convenire, singulis rerum circumstantiis probe observatas, adeoque nos informat quid sieri aut non fieri oporteat, cujusmodi dictatum jus vocamus, & proinde artem sive scientiam boni scaequi: ex hoc fonte descendunt omnia jura, omnes leges sive naturales sive positivae, quae omnes ad Qusmodi dictatum rati iγnis velut ad Lydiu mi lapidem examinandae sunt, cui si
Contrariae essient, non jus, sed: corruptela merito vocantur.
Hanc aequitatem in legibus ferendis tanquam finem spectare Oportet legislatorem, atque eam'quoque comprehendunt siquae leges justae appellari possiunt, quoniam, uti Iam annota-