Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2.

발행: 1751년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

L1BER TERTIUI. in imperio praesentes oderant dominos,oc nonnullis erat acerbe nimis a Sub- alpinis militari licentia imperitatum. Praeterea occulti a Savone nuncii G nuam venerant, qui cum multa alia,ttim, qua Urbs ad mare vergit, locum este in moenibus aptum insidiis renunciaverant, propterea quod rimas murus egerat, laxarique adeo poterat, ut daret introeuntibus aditum, ibique forte hedera inter saxa coaluerat, quae multis opaca frondibus locum, d lumque occuleret. Quibus Riceliensis cognitis, cohortes aliquot militum eb noctu mari mittere constituerat, quorum alii ab altera Urbis parte moenia ex ascensistentare simularent, Subalpinosque distinerent, alii per diductam muri partem silentio intromissi opportuna Urbis loca improviso occuparent. Ne

122쪽

114 BELLO ITALIC , que dubitabat, quin repentino oppressis incursit Subalpinis , adjuvantibus , recipientibusque Savonensibus,

inter tumultum captae Urbis, noctumnaeque concursationis fremitum arx ipsa vel dolo, vel errore aliquo in ta ta desenserum paucitate capi facile posset. Itaque locum, tempus , signum constituit, nunciosque praemiis, pollicitationibusque incitatos Savonem remittit: ipse ut ab eo, quod parabat, in alterius rei curam converteret hostium animos, Segestam Tigulli rum proficiscitur, eoque velut comVenturos paratos esse milites jubet. Multus erat in consilio cum Alium da, agebat, loquebatur omnia, quae ad arcendos ab ea parte hostes pertinere videbantur. Cum repente magustris imperat navium, ut primo Ve spere scaphas, atque onerarias Genuae

123쪽

L1BER TERTIUS. ad portum appulsas habeant, quot satis esse ad tria millia serme armat rum trans ,rtanda existiment, Ducique Aginnensium , quem summae rei praefecerat, quid fieri velit , ostendit, inprimisque monet, ut celeritatem adhubeat, noctuabundusque Savonem pem veniat. Chovelenium interim Vulturem praemiserat, qui per causam inspiciundi exercitus copias contraheret:

ipse eodem paulo poli advolarat, de

cum cohortibus vii., quas Chovelenius contraxerat, Savonem terra progrediebatur . Ahumata cum reliquo exercitu subsequebatur, relictis, qui montium juga tuerentur , hostemque levibus playiis lacessendo detinerent. Sum ma erat maris tranquillitas, coelique, appropinquante nocte, serenitas . Sed cum esset ab iis, qui naves cogebant , paulo tardita res administrata, factum

124쪽

iij DE BELLO ITALICO, factum est: magna totius negotii per turbatione, ut, qui prima vigilia mistites solvere debebant , secunda naves

conscenderent. Interim, tempore commutato , fluctibus dubiis volvi, coe- ptum est mare, imberque accidit navigantibus gravis. Serius his de causis consecto Dux Aginnensium cursis, orta jam luce, Savonem conisexit.

Itaque, patefata insidiis, paululum regressus vi aperta propalam .uti non dubitavit, atque inter Cellem, Albitiolamque exscensione facta quae loca non longe ab Savone absunt Urbi

colles imminentes occupat, horreisque, quae ad Urbem erant, incensis, is sana circumvallare Savonem instituit. At Riceliensis cum id, quod prudentissime cogitaverat, male cecidisse videret , & vim tentare periculosum duceret, Genuam sese recipere statuit,

125쪽

LIBER TERTIUS. Iidemque uti faceret, Duci Aginnen sium imperavit. Subalpini cum in neminem quempiam insidiarum culpam conferre, cognita causa, possent,& tamen insidias factas suspicarentur, omnibus irati Savonensibus, eos, imperatis pecuniis, principibusque in custodiam conjectis , durissime habuerunt; ut, quoniam amari non pol rant, quod multo est in imperio firmius, timerentur.

Erant interim in agro Nicaeensia Boiboniis levia quaedam, eaque secunda facta praelia, ad exercitumque Bellinsillanus, de Minensis redierant; Leutronius autem suis se locis tenebat. At Brounius, ut jam medium Veris erat, in Tari valle contracto exercitu, omnibusque comparatis rebus, cognita locorum natura, minis, pollicitati nibusque varie, frustraque tentatis Lia

126쪽

1 18 Ds BELLO ITALICO , gurum animis, triplici denique instriti haacie, Genuensium finibus appropinquabat. Erant armatorum xl. circiter millia; numero praestabant ; 8c tot exercitati praeliis virtute valebant. Primo praeerat agmini Maguirejus, per ipsesque

Apuanos montes iter iaciebat. Dextra montem Boccum occupare Andraea-sius, sinistra montem item Furti anum tenere Harchesius jussus erat . Alterum ducebat agmen Marchio Clericius, cui mandatum erat, uti eodem tempore Apua movens ad porrum destenderet Lunensem : dc quia ad omnia tuenda non satis esse Borbonii, dc Genuenses poterant , cum tanta undique irrumperet hostium multitudo, & totius servandi causa partem negligere videbantur , erat Nadastio imperatum, ut per occasonem Ligusticas superaret fauces, in Porciferam-

127쪽

LIBER TERTIUs. 'que Vallem decurreret. Maguirejus primo aspectu perterritis Borboniis, Liguribusque, qui, relictis Apuanorum montium jugis, ad Oxarium montem subita se fuga receperunt, Bar tium pervenit ε, indinue progressus, vastatis longe latinue, atque incensis

omnibus, magnum ubique terrorem intulit. Marchio interim Clericius, oppido capto Bruneto , regionem, quae trans flumen Boactum ad pomtum pertinet Lunensem, occupaverat

omnem.

Eodem impetu per iniqua pr gressiis loca, fugatis Hispanis, momtem Boccum, & Margaritae fanum tenuerat Andraeasius, quem procedentem intollerantius, neque dubitantem, quin, si mare nancisceretur , omni Borbonios receptu intercluderet; Marchio primum Mojensis Hispani exer--s II. R citus

128쪽

13o DE BELLO ITALICO, citus decurio tardavit, tum tanta in hostes vi irrupit, ut cccc. intersectis, victores terga vertere Austriacos cogeret, statimque Margaritae fanum reciperet, & Boccum etiam, profligato Andraeasio, recepisset, nisi mandatum

ei repente ab Ahumada fuisset , uti ab insequendis, lacessendisque hostibus

omnino abstineret. Certi enim de pace nuncii venerant. At Nadastius Ligusticas improviso fauces transgressus Petram Lavetiaram , Langensiumque pagum occupaverat. Sed Genuensium centuriae aliquot cum subitb apparuissent, impetu facto , celeriter Austriacos perturbaverunt, atque ita perterritos egerunt, ut non prius Iuga desisterent, quam in conspectu Octavii vici trans Ligusticas fauces venissent. Ita Vario pugnabatur marte , erantque

omnium intenti animi in ejus bellio casum

129쪽

LIBER TERTIUs. I Trasim, in quo non silum Urbs Genua praemium erat futura victoris, sed etiam de Italiae , atque Europae forsitan totius statu decertatum fuis, set. Tantae dimicationem rei pacis repente sustulit nuncius. Habito, ut diximus, Aquisgr ni colloquio, inter Britannos, & Gallos conditiones convenere, quae non sunt , praeterquam quae ad Italiam pertinent, memoriae nobis quidem prodendae. Batavi primum trepidi rerum sit rum, reliqui deinde omnes auctoritati paruerunt eorum, qui necessitati parere videbantur. Nam Galli victores soris , inopia domi dicebantur promi maxime rei fiumentariae , maritimaque neglecta re, florentes in America provincias retinere non posse. Britanni, alieno impedito, comme

Pars II. R ij cium

130쪽

132 DE BELLO ITALICO, cium imminuerant suum , sumptibusque terra marique ingentibus Histis, grande conflaverant aes alienum. Illud etiam satis constat cunctis Gallis, qui ut belli periculis non deterrentur, ita diuturnitate franguntur, procliVessuisse ad otium animos , atque ex tanto tandem bello patriae delicias r

spicere coepisse ; & Regem ipsum in

medio rerum cursit , rara inter re gnantes moderatione, victoriae temperasse suae, ut communi saluti consuleret, eoque fuit ejus mirabilior moderatio, quo tot expugnatis in Belgio arcibus, perterritis Batavis, invicto exercitu, quaecumque alibὶ acce

pisset bello damna, sarcire facile poL

se videbatur, & peritissimi erant duces , qui victoria uti suaderent. At Rex quietam Europam, quam suam maluit , effecitque, ut in Aqui ra-

SEARCH

MENU NAVIGATION