Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2.

발행: 1751년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

11L DE BELLO ITALICO, Iant , ut Omnino transiri non pol sent. Itaque intermisso itinere , insectaque re Chovelenius quoque G nuam sese recipere coactus est. Quae cum essent acta, Genuam venit Dux Riceliensis Gallici exercitus in Belgio Legatus , magnamque sui expectationem concitavit tanta Vir nobilitate , atque apud Regem gratia . Honorificentissime exceptus S Datum statim adiit , itaque eum est allocutus, ut intelligerent Genuenses, incolumitatem eorum Galliae Regi magnae curae esse, seseque ipse diceret, eandem erga eos fidem, diligentiamque laboraturum, ut praestaret, quam Boussertius piaesitisset, cui succedebat,

& quem triste sui apud illos deside

rium reliquisse cognoverat. Dux cum

responderet , Galliae Regi maximas, uti par, erat, deinde etiam Legato gratias

112쪽

LIBER TERTIUS. II

uas egit, quod permagnum sibi, Senatuique, & perhonorificum videbatur, potentissimo Regi tantae curae es, se silutem Reipublicae, ut Legatum ad eam mitteret clarissimum hominem,& quem sibi charissimum haberet. Quibus rebus consectis , ad belli cogitationem sese Riceliensis recepit, eaque maxime loca , unde in Bisamnatem vallem Austriaci irruperant , recenticas. admonitus diligentissime muniri

iussit.

Campus, quem Frigidum vocant, vicus est, qui a Mont errato Venientibus in finibus occurrit Reipublicae Genuensis. Campenses, cum se praedae Austriacorum comites esse mallent, quam sectos Genuensium in rebus ad- Versis, magno erant hostibus usui ad exploranda itinera, praedamque tollendam . Hoc prius hostibus praesidium, Pars II. P quam

113쪽

11 'BBLLO ITALICO, quam quicquam tentaret , detrahere Ricelientis constituit. Sed hunc ii l cum egregie muniverant, duabusque

cohortibus tenebant, adeo ut, dc natura montium, quibus undique comtinebatur , & opere, defensorumque copia firmissimus haberetur. At Rice-liensis exploratoribus, perfugisque credens , qui aliter renunciabant, in spem Venerat potiundi loci. Itaque Bb adventum statim situm mittit eb Hispanorum, Gallorumque millia vii. Ipse ad Marcaroli ita enim vocant in mapalia progressus Nadastium tenebat, quin si1bsidio suis iret. Sed cum primum ejus agmen concisum, rejectumque ab Austriacis esset, & Nadastius , majoribus ex Cisalpina Gallia coactis copiis, non minimum terrorem inserret,

simul perspecta melius ex propinquo

114쪽

LIBER TERTIUs. IIJ Iumque fere tormentis ad oppugnationem necessariis aditum darent, tum autem tempus anni subesset nimis in montibus horridum, atque asperum, non tanti esse duxit Riceliensis vicum

illum obtinere, ut in ipse imperii sui

initio magnum aliquod detrimentum propter iniquitatem loci, temporisque exercitus acciperet. Itaque Campi Frigidi oppugnatione dimissa, Genuam

revertitur.

Per idem serme tempus gravissimo Genuensibus bello intentis nunci tum est, rates quasdam Ligusticas captas a Britannis esse ad Viaregium, qui locus Lucensium est, egregiusque ad tenendas anchoras habetur. Rates, cum Britannorum aphractos insequentes fugerent, partim in Viaregii sese stationem contulerunt , atque aὸ Turrim , quae ibi est, refugerunt, partim Pars II. P ij cvr-

115쪽

LIBER TERTIUS. 2ITres erant, benign*ue cum ea agere

dicebantur. At Navicularii, ejusmodi prudentiae rationes, qui non satis intelligerent, & defensionis se jure sp

liatos quererentur, palam , adeoque graviterque Lucensi, accusarunt, ut hominum querelas non negligendas videri Senatus Genuensis censeret. L centa cum Genuensium immutatam ex eo Voluntatem accepissent, doluis sentque, ne hac de causa quicquam de veteri illa detraheretur conjuncti ne, atque amicitia, quam simmo semper studio coluerant, Joannem Sa dinium miserunt civem situm, qui ea diceret, quae ad controversiam componendam, placandosque Genuensium animos pertinere arbitraretur. Quibus Genuenses auditis & Riceliensis commoti officio, qui Lucenses etiam, at' que etiam Senatui commendaverat,

116쪽

18 DE BELLO ITALICO, velutissimam non abrumpendam esse amicitiam existimarunt ε, cum praesertim Lucenta, nequid postea tale contingeret, Viaregium intentiore custodia, addita militum manu , servaturos se esse pollicerentur. Nondum erat hyems confecta,

di studio ardentes ulciscendi , nihil prioris obsidionis deterriti exitu ad oppugnandam reverti Genuam Austriaci constituerant. Quin etiam proximae obsidionis eventu multis de rebus admonebantur , quae facilem redderent imsequentem , & tantae erat terrestri, maritiaeaeque opportunitatis Urbs G

nua, ut ea relicta , corruere omnis

Italici belli ratio videretur. Primum erat eorum consilium Delphini, Lunaeque portubus potiri. Quibus in potestatem redactis, adjuvantibusque Britannis, & ipsi omnibus abundarent

117쪽

LIBER TERTIUS. I Is darent rebus, oc nullus toto mari Genuensibus egressus, nullaque propte ea spes commeatus relinqueretur. Ipsa autem defenserum multitudo, quae Borboniorum confluentibus auxiliis admodum creverat, si commeatus deficeret, semesque urgeret , exitio potius , quam praesidio futura Civitati videbatur. Itaque Brounio peritissimo imperatore, magnis circum Mutinam, Parmamque contractis copiis, magnis item constitutis horreis, in eam Lugustici litoris partem, quae ad Orientem spectat, per Apuanos montes quamprimum descendere cogitabant;

confestimque descendissent , nisi eos gravis adhuc hyems, durissimaeque propter jumentorum penuriam necessariarum rerum subvectiones detinuissent.

At Borbonii, & Genuenses, qui Petrum-Franciscum Grimaldum si1mmo cum

118쪽

tio DE BELLO ITALICO, mo cum imperio in eas partes miserant, aliosque ei nobiles adjunxerant, de Austriacorum consiliis certiores facti , permunitis Suburbanis , arcem Delphiniam, arcem item Marianam, quae in promontorio quodam portus Lunensis posita unum a terra, eum que perangustum aditum habet, Spediam praeterea, Erycem, ipsiusque Lunensis portus fauces, insulasque, mutitis effectis operibus, collocatisque to mentis instruxerant ue Sergianensem prinvinciam confirmaverant; arcem, Oppidum muniverant: Laventiam, Ma sam, Carrariam, quae pacati erant,

quietique Principis loca, jure belli

occupaverant, ne facultatem darent hostibus propius accedendi: Ap norum montium angustias obsederant,

valida ubique praesidia imposuerant: castra ad Segestam Tigulliorum, Clu

119쪽

L33ER TERTIUs. mvarumque fecerant, seque ad defin- sonem omnibus rebus paraverant. Interim Riceliensis per Roccarpinium nonnullis terra , marique submissis centuriis , Subalpinos Varagini cccc. incuriosius agentes Opresserat ; perque litarchionem Montium Gallici exercitus Decurionem magna caede Nada-stium Vulturem occupare conantem

repulerat ; ipse ad concilium magni

momenti animum adjecerat, ut Sa vonem repentino incursu occuparet. Urbs est ad mare Savo ab G nua longe occidentem versus millia passuum xxx. , moenibus, portuque s.ccinia, duobus prominentibus lateribus, introrsus retracto. Arcem habet inter occasum, & meridiem satis munitam, quae tota ex saxo multis operibus extructa, praeruptique scopuli dotis imposita fere undique alluitur mari, al- rs II. laque

120쪽

111 DE BELLO IΤALICO, taque ab urbe fossa disjuneta, versa illi rursus ponte adjungitur. Ultra Savonem ad occidentem millia circiter passum iv. Vadum est Sabatium, statioque navibus, projecto monte, tutissima , in eaque anclaoras jecerat Britannica classis. In portu Savone si triremes erant ii. Sardiniae Regis, erant in Urbe horrea constituta, erant

arma, tela, commeatus Omnis gen

ris . Quae omnia demere hostibus Rucellensis cupiebat, videbatque, Savone recepta, neque Britannis locum esse in Vado consistendi, & omnem eam Borboniis , ac Genuensibus patere oram, quae ad flumen Varum protenditur. Urbem, atque arcem C mes Roccaesius tenebat praesidio non

satis firmo Subalpinorum, paucissimique ex his excubare in arce consue- Verant . Savonesies Genuensi assuetiimpe-

SEARCH

MENU NAVIGATION