장음표시 사용
31쪽
3L DE BELLO ITALICO, rendum vocaretur, magna dissicultate afficiebatur, qua ratione id administrare posset. Nam si hostem assidui, praeliis conficere vellet, non satis erat
copiarum; si ad oppugnandam Genuam contenderet, tormenta deerant.
Quod fuerat in exercitu roboris, Galliae occupandae Narbonensis consilium, itus, reditusque copiarum absumpserat, &, cum illata, uti supra d anonstravimus, de Placentina praeda controversia minui non potuisset, jacebant ea in Urbe multa , & praeclara tormenta , quae Borboniorum fuerant, quaeque magno ad bellum
Genuense usiri esse poterant. Cui quidem bello ipse Rex Sardiniae non satis inservire diligenter videbatur vel illius praedae cupiditate abstractus, Vel O permotus, quod neque Austriac nim , si Genuam carpissent, nimis
32쪽
L1AER TERTIUS. 3 3 valde augeri in Italia potentiam, neque suum, si auxilia subministrasset, immunui exercitum volebat. Itaque postulatis, responsis, colloquiisque rem ducebat, eaque de causa Augustam Taurinorum missus ab Sculemburgio Blon-chedius fuerat Trib. mil. qui, omisia Placentinae praedae controversia, cum Rege Sardiniae de tormentis, auxiliisque, aliqua interposita ratione, deliberaret . Ut autem Regis Sardiniae animus expugnari posta, tamen erant propter itinerum angustias durissimae
commeatuum , tormentorumque sub-veetiones. His tamen difficultatibus non deterriti Austriaci , atque odio
ducti Genuensium, a quibus se in Italico primum , deinde in Gallico
bello impeditos videbant, tot contu meliis acceptis, gloria rei militaris diminuta, recentes, veteresque injurias Pars II. E armis
33쪽
3 DE BELLO ITALI o, armis persequi properabant, & non dum satis parati ad ipsim Urbem G
nuam oppugnandam accedere constia
Ad mare Ligusticum, ipsumque Apennini initium sita est vetustissima Urbs Genua, saxis, sic lisque sublata, quos maris secuti opportunitatem industrii primum homines incoluerunt, assiventeque mox civium, de divitiarum copia, sumptuosis, magnificisque aedificiis exornarunt. Instructis mari propugnaculis, moenibusque. Veteri, novoque, ut diximus, terra m Io cingitur. Portum habet ante se iaaedificatione, aspectuque Urbis inclusim, projectis in mare molibus, quae portus ostium essiciunt , emporiique celebritate nobilem, dc quantaevis cla si satis amplum , ab Africoque, cui primum vento maxime erat obnoxius,
34쪽
LIBER TERTIUS Pes, jecta nunc immensi operis mole, satis protectum. Quae pars Urbis in occidentem selem spectat ad Pharum, mirificae si1bstructionis turrim in promontorio positam, pertinet ; quae V ro in orientem vergit, tumulo terminatur , qui Carinianus dicitur . Ab utrinue parte novus per inaequales, praeruptosque colles ducitur murus circiter millia passuum ix. in circuitu patens, atque in angulum ad eum locum coangustatur, cui nomen Spero est: opus certe arte, naturaque, qua maxime ad occidentem spectat, munitissimum. Duae duabus ex partibus frequentissimae valles ; duo item sunt flumina, quorum alterum, uti primo libro demonstravimus, Porciferae valli nomen indidit, ad Arenariumque sit
urbanum in mare influit, alterum Bis amnatem interfluit vallem, Ferrito
35쪽
36 DE BELLO ITALICO, que appellatur. E regione Cariniam ruburbanum est Albarense paulo editiore loco, atque omnium amoenissimo. Huic suburbano, eique Urbis munitioni, quae Zerbinus nominatur, interjecto Feritoris fluminis alveo , fanum imminet Mariae Montanae, coenobiumque Minoritarum; neque ita longe continuatio quaedam montium
assurgit, quae paulatim ad mare d labens quarto ab Urbe Genua lapide
orientem versus in vallem desinit , quam Sturiam vocant. Duo sint a
Septemtrione pari sere altitudine, se maque montes, Geminique ideo Fratres appellantur, qui ab angulo novi muri, Speroneque passus serme dcccc. absint, muniti, dc circumcis1 admodum, maximaeque ad repugnandum, oppugnandumque opportunitatis; iis, que mediocri diremptus intervallo mons
36쪽
LIBER TERTIUs. est oppositus, qui nomen ab adamante accepit, ad ejusque radices situs est Turracia vicus , medio sere interutramque vallem spatio. Loca omnia cirea Genuam a era, rupes praealtae, itinera ardua , ὀuri homines, nulla pabuli, nulla frumenti copia, adeo ut propter inopiam regionis neque morari diutius exercitus, neque pringredi propter iniquitatem facile pos sint . Ipsa Urbs magnitudine operum, firmitate muri, multitudine civium, atque omni bellico apparatu instructa
longam, & dissicilem habed oppugna
Reverses Blonchedius impetrata 'ab Rege Sardiniae auxilia, cumque eo, agente . Britannorum Legato , in has firme leges transactiam esse nunciat :relicta Genua, Austriaci, Rexque Samdiniae partirentur inter se Reipublicae imper
37쪽
imperium, & qua ad orientem, cidentemque spectat, aequaliter quisique, atque opportune haberent. L nensis autem portus Francisco Lotha ringio Caesari, eidemque magno Etruriae Duci attribueretur, cum debellatum esset: atque ita Austriaci ne praemiorum belli Genuensis partem Regi denegarent, Rex ut, rejecta in aliud tempus Placentinae praedae controversia, xii. cohortes, deductaque arce Savonensi tormenta subsidio Αustriacis mitteret ue idque subsidium c leriter venturum idem Blonchedius confirmat. Quibus rebus cognitis,
' Sculemburgius , & re frumentaria praeparata, pluraque in agmina distributis copiis, quae esse ad duodeviginti hominum millia dicebantur, Novis noctu proficiscitur. Occupatis, uti supra cognitum est,
38쪽
est, Ligusticis a Botta faucibus, Austriaci, exquisito per exploratores itinere, ex omnibus montium jugis subitb sese ejiciunt universi, & Porcia feram simul vallem, simul Bisamnatem
conari obtinere videntur: eodemque tempore Praefectus Britannicae clastis Genuensis portus aditum obsepserat, nullaque a custodiis navium Ligustici litoris loca vacare patiebatur. Praescriptum item erat Vogternio, uti, coactis ex Cisalpina Gallia ii. hominum millibus, in Sergianensem provinciam
erumperet, eo consilio, ut, omnibus obsessis viis, intercluso terra, marique commeatu, aut fame subacti deditionem Genuenta ficerent, aut ferro ignique confecti pervicacis furoris poenam subirent. At Genuenses natura loci, auxiliisque Borboniorum , dc veniae despe
39쪽
4o DE BELLO ITALIco, ratione confisi paratissimo erant ad
res stendum animo. Sed cum neque ardua, neque munita loca vim h stium undique erumpentium sustinere possent, cumque rei militaris imperiti Ligures exercitatissimis hostibus opponerentur , pedem reserre Genuenta coguntur, amissisque Montosio, ad M,ria: Montanae fanum sese recipiunt:& Porciserant, quanquam acrius Pi
colomineo repugnaverant, casam qua
dam prope Langentium pagum non nullis levis armaturae peditibus fortia, me defendentibus; tamen ipsi quoque hostium virtute submoti ab Boletanetum sese recipere coacti sunt, quo in . vico praesidium erat Gallorum. Scu- lemburgius, qui in itinere ex equo
ceciderat, latusque vehementer offenderat, captis quaquaversus locis pluribus opportunis, occupato a tante
40쪽
LIBER TERTIUI . Aeteommunitoque monte Adamante, Mcollocato post se Sanistandrarensi castrorum Praefecto, ne intercluderetur,
ipse apud Turraciam, idoneo, ut dixi
mus, ad utranque vallem loco, praetorium constituit.
At Mauriacensis Gallorum Praefectus, ubi hostes csm prope ab Urbe constitisse accepit, Vel inopia consilii perturbatus, vel non satis cognita locorum natura , simul suis, qui paucissimi erant , atque Urbi praemetuens deduci BolZaneto praesidium, Geminosque Fratres relinqui, omnesque sub moenibus copias constitui jubet. Quo facto, qui ad Mariae
Montanae excubabant, ii etiam sese ad urbem receperunt. Porciferant autem, etsi a -Gallis deserti, tamen in tuendi Boletineti consilio constantillime Permanserunt, quod verebantur , si Pars II. F eum