Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2.

발행: 1751년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ςL DE BELLO ITALICO, paratim in plures erant phaselm inbpositi. Ac primo in no stem conj ehi phaseli, obductaque summo mane nebula occulini Britannicam seseli rant classe: n : deinde ubi diluxit . duscussaque caligo est, apparuere. Quos cum audacius progressos Britanni vidis sent, sperantes intercipi posse, praed totiam subitb navim, myoparonem, atque aphractum ad eos miserunt. G nuenta , eductis triremibus duabus, conantes portum capere phaselos printegebant, praedatoriamque navim j

ctis morabantur telis. Eodem tempore naves longae duae Genuenses myoparonem, apnractumque Britannorum,

commita praelio, distinebant. Quae res

magnum attulit phaselis ad incolumitatem momentum . Nacti enim spatium, cum vehementius remos incitas sent , in portum omnes refugerunt,

62쪽

LIBER TERTIUS. 6,

quos statim, repulsis, elusisque Britannis , naves longae, ac triremes consecutae sunt. Ea expcctati auxilii spes, is ex praelio metus animos versabat Civitatis, ut nemo fere Genuae fuerit, quin visendi causa altissima tecta, moeniaque petens ex omni prospectu i cum spectaculo carperit , laetusque, conseia o praelio , & gratulabundus ad portum procurrerit. At Britanni

Omnium dominatores marium, tanta

sub oculis accepta ignominia, magnopere fremebant, eoque id magis, quod crebris sellicitabantur Austriacorum querelis , qui auxiliorum adventum. eorum negligentiae falso tribuebant. Nam Genuenta nautici, & ipsi homines domestico maris usu valebant, parvulisque navigiis, quibus incredibili celeritate transmittentes, ad litora sese statim, vadaque applicabant, at que

63쪽

que ita Britannicarum impetum n vium fere semper fugiebant. Magna praeterea est maritimarum rerum inconitantia, de dissicultas, utpote quas interdum malacia detinet, tempestaspe assiigit, incertissimaeque semper res, ventus atque unda gubernant. Neque vero, dimissis quaquaversus aphractis, partim proficiebant Britanni, submis saque etiam naVi, quae contra Nervium in anchoris consisteret, eamque esse partem, quae propter angustissimam oram Genuam ducit conjectis infestam telis haberet, importari terra in Urbem commeatus prohibebant, exscensionemque eo loco facere tentaverant. Sed periculum veriti , quod Ligures arma caeperant, ad navem statim refugerant, quam paulopost, si latis anchoris, in altum remulco adducere coacti sunt. Illam enim Ligu

res Disitigoo by Gooste

64쪽

LIBER TERTIUs. Fgures, duobus allatis noctu tormentis, repentino impetu telorum labefacta

verant.

Venerant tandem xii. Subalpinorum cohortes, quarum Comiti Roccarsio permissiim erat imperium, atque is, capto, direptoque Vulture, ad SNxtum castra fecerat, ebque tormenta Savonensi arce deducta, reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, ter testri desperato itinere, Britannicis navibus supportabantur . Audio Scul burgius exercitu , collem quendam,

in quo fanum est Misericordiae posis tum, Ligurum dejecto praesidio,. f cile potitur ue qui collis abest ab Genua millia paullum ii. . Genuenta eo amisso l o, tametsi non maximi erat momenti, tamen Vehementer propter nimiam cujuscumque rei sollicitudinem perturbamur. Boustertius, ne per Pars II. I otium

65쪽

σι DE BELLO ITALICO . otium hostium incresceret aucticia, de vulgi ingravesteret timor , signum dari, recipique collem, Gumque imperat, idque confestim comtus effecturum se sperabat, propterea quod amiam Porcifera, qui medius inter eos , qui fanum obtinebant, reliquaque hostium praesidia fluebat, coortis imbribus, ea nocte admodum creverat, ut, quomities alii aliis si1bsidio irent nostes , impedire posse videretur. Dat negotium Chovelenio castrorum Pro sto, uti princeps praelium ineat. Ille u bante militiae centuriis, & Gallis, a

'ue Hispanis aliquot assumptis , ad hostes profisistitur , in eosque, cum n, diei esset octava , impetum 6

Cit, acerrimeque repugnantes , relictis inferioribus locis, ad fanum sese recire cogit . Eodem tempore Comes Lannionensis , qui Geminorum4r

66쪽

LIBER ΤERTIUs. Θ trum monti praesidio erat, eruptione facta, hostes a latere premebat, jam-Οue, cum ab hora octava ad vesperum pugnatum esset, Hispini, Gablique Pyrochitrophori captis Austriacis compluribus, atque occisis, fano appropinquabant, in eoque jam erant, ut irrumperent: cum Bouflertiui, qui ad portam Granarolam progressui eVentum pugnae expectabat, receptui c ni juvit. Nam, dc satis ad hostium minuendam audaciam, Genuensiumque confirmandos animos factum existim bat, de Lannionensis eruptione, Geminorum-Fratrum montem nudari nolebat , ne vacuum a praesidio eum hostis occuparet. Praeterea, cum I studio esset contentionis prope in noretem deducta, in tanta veterinorum paucitate nocturnum esse praelium vutandum censebat. Ita in occupato A

67쪽

cs DE BELLO ITALICO , striaci colle remanserunt , Borbonii,& Genuenses in Urbem reversi sunt cum hi, quod primo concursu terga vertere hostes coegissent, vicisse sibi viderentur, illi vicissent. Tumulum enim, fanumque, quae causa pugnandi fuerat, tenuerunt. Pauci ex Borboniis, & Genuensibus cecidere, in

his Marchio F ensis Trib. mil. de exercitu Gallico, qui hostibus insistens

mortiferum vulnus accepit, ex eoque

postridie interiit. Ipse fortissime pugnans vulneratur CLovelenius. Fran cus autem Grimaldus in medios ard

re pugnandi abreptus hostes, ab iis Captus est, unum praestantistianus Adole ens , dum caperetur , questus, quod, cum in alienam veniret potest,tem, Patriae suae inservire non possiet. Operum magnitudo, & continens tot mensium labor populi st diami

68쪽

gium infirmare videbatur , erantque, qui propter non magnum in re militari usum non magnum saepe periculum miserarentur, firmioresque existumarent hostes, quam reVera essent. Multa improbi fingebant, prudentessispicabantur , timidi credebant , uξ his omnibus rebus magnus paulatim irrepere timor, & desperatio posse videretur. Itaque, ne in medio rerum curse impetus resideret animorum ', artificum capita , urbanaeque plebis principes in curiam extra ordinem cogere, eosque alloqui de Senatus sententia Brignotius Dux constituit. Cum frequentes convenissent , magnaque praeterea assiuxisset multitudo amidius tria purpurea Dux, & sedens in si, hor Non negaverim, inquit , G nuenses me ultro ad vos tanquam ad

homines diuturnitate belli defatigatos ,

69쪽

o DE BELLO ITALICO, hortandi causa processisse , ta tanti

ego facio frequentiam hanc vestram, qua in hunc locum rogati conveni. stis, eam in vultu Omnium, atq- oculis eminere video patriae alacrita. tem defendendae, ut gratulatione mihi potius, quam hortatione utendum intelligam. Quid enim eos horter, quos intueor, paratissimos est vero, quod patriae, quae cives genuit sor,

tissimos, est quod vobis, qui patriam servastis pulcherrimam , est deniquφmihi ipsi quod intuler, cujus imp

rii nomen multo illustrius perveniet ad posteros vestrae commendatione virtutis. Quanquam haud scio, an haec ipsa gratulatio supervacanea sit, cujus in usus confecto bello reservandus, ne sortunae beneficium praeripuisse videamur. Quae erunt igitur meae par tes illud unum vos admonere, ut vestri

70쪽

L1shR TERTIUS . 7a vestri s miles stis, idque essiciatis, ut extrema principiis consentiant. Nam quid minus conveniret, Genuenses , quam, collocatae cum essent in cervicibus nostris victrices Austriacorum legi nes , vos privato consilio nec enim ali-

fieri potuit in ejectis illis, sustinuita

solos labantem fortunam Reipublicar& mmc aue ore Senatu, consentie tibus omnibus, adjuvantibus Regibus potentissimis, animo deficere t an ho- hem ut videamini timere, quem fuga stis 3 aut aliquid ab eo aequi sperare, qui stare sibi non posse videtur, nisi haceversa, deleta civitate ' qui non pe-Tuniam , ut antea, sed jam iratus san guinem vestrum concupiscit nulla magnopere lacesiatus injuria ad pacatos,. d deditos accedens nihil sceleris, nihil crudelitatis praetermist: quid hic ficiet dolore ardens amisi e praedae,c α gra

SEARCH

MENU NAVIGATION