Theodori Kerckringii ... Commentarius in currum triumphalem antimonii Bas ilii Valentini, à se latinitate donatum

발행: 1671년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ao Boia . Vesentini Si enim centrum interius latet , id medicamenti genus dandum est , quod centrum istud perquirere, apprehende re , & restaurare possit; alias sine fructu inanis erit Medici

labor. Praeterea si morbus sit exi aYtὸrm rior , qui ab interna origine et . oriatur , OVeaturve, nunquam orirundi per CXterna remedia intro re ὸ Iah, pelletur, magnum enim incommodum , & tandem sequeretur interitus. Quod vel ex arboris

similitudine intelligi potest: si

quis enim , dum ea jam germinat, floretve, repellat humores ad interiora unde per nutrimentum terrae prodierunt, tantum abest, ut ad optatum fru- stum ex eo flore perveniatur, ut etiam oritura sit per violentam conjunctionem humorum, mitum non reperientium, suffocatio.

52쪽

Triumphus Antimorisii. 1 IMagna ergo distinctio est

inter vulnera recentia caesim, punctim, vel alio modo inflicta, & inter vetera, quae intemne capiunt originem ; recentia enim solis externis remediis

persedia curari possimi : at in

iis, quae interne nutriunmr,p rum proderitexterna oleorum, emplastrorum, unguentorum,& balsamorum applicatio; nisi

sons internus obturetur, unde humores ad exteriora fluunt: ubi fons obturatus erit, cessa' bit afflux1o, & malum vel sola diaeta facile curari poterit. Non est artis magnae vulgare aliquod vulnus recens san re , hoc enim quilibet rusticus facile crudo effecerit larido ;sed occurrere omnibus symptomatibus , quae vulneribus accidunt, & fontem mali ex- , siccare, hoc opus, hic labor est.

53쪽

22 Basilii Valentini

Provο- Adeste nunc, quotquot estis, ἔα. qui vobis Doctoris utriusque 'm. Medicinae titulum, id est, inter

rum Modici arrogatis i intelligite titulum honoris vestri, Sc. consisientiam ipsam vestram consitilite , & videte num illum a Deo acceperitis, id est,in v

ritate possideatis, an eum tantum pro forma, ut ajunt, hono ris causa, usurpetis. Quantum enim caelum distat a terra, ta tum differt ars sanandi intemna , a sanatione eXternorum

Vulnerum. Si Deo tibi sit datus titulus, idem Deus benedictionem , felicitatem, salu tem, & eventus felices dabit; sed si vanus sit titulus, & solummodo ad ambitionem ex cogitatus & acquisitus, omnia tibi mald succedent : honor tuus corruet, & tibi parabis ignem inferni, qui non magis

54쪽

Triumphus Antimonii. 23 extingui, quam verbis explic ri potest. Christus enim discipulis suis dicit, vocatis me dominum ct magistrum, ct benefacitis. Quisquis ergo titulum honoris assumit, videat, an bene faciat, an non plus sibi as

scribat, qu m scit & didicit,

qui verus est abusus hujus tituli. Qui enim utriusque Medicinae se Doctorem scribere vult,

utramque Medicinam tam internam , quam externam didicerit calleatque oportet: nec ignoranda est ei Anatomia , cui constitutionem corporis ostendere, & a quo membro quisque morbus proveniat , un1 cum fonte & causa ejus assignare possit. Sunt etiam ei remedia, quibus morbo occurret,&circumstantiae externorum Vulnerum intelligendae. Deus bo-

ne i ubi titulus inveniretur, ubi magister compareret, quando

55쪽

Antia

ut Meia dici s

ri erant

ra Basilii Valentini examen institueretur, ad declarandam horum utriusque Medicinae Doctorum ignorantiam polim, longe ante mea tempora , ipsi Doctores Medicinae vulnera externa curabant, in eoque partem ossicii sui sitam esse arbitrabantur : hisce autem nostris temporibus servos assumpserunt, quos hisce rebus impendunt, & hac ratione nobilissima ars ad mechanicam

manuum operationem recidit, suntque eorum, qui eam eXercent , quidam adeo rudes, ut neque nare , neque litteras noverint, vixque scirent Uinum, ut dicitur, expellere e segete. Hi, inquam,se in vulneribuS curandis magistros &DoctorumDO-ctores profitentur, & ut, quod

res est dicam, potiori jure isto titulo gloriari possiant, quam tu magnifice Doctor, umbrati

56쪽

Triumphus Antimonii. et sce Chirurge, & ignorantissime

titulorum ostentator, qui te j ctas utriusque Medicinae DO-

clorem.

Quid porro jam domine

Doctor; quid ais Chirurge eX- pertissime λ ne , quaeso, haec aegrh feras, aut in pejorem par tem accipias; ipse enim statim fateberis, siquidem diligentiuste de punctim vel caesim i

fictis vulneribus examinaVero , tantum in te ejus rei esse scientiae, quantum in cerebro gallinacei galli, quem abecedarii pueri solent frontispicio elementaris sui libelli praem

gere.

Ideo omnibus ego cujuscunque status hominibus , qui do- Ictrinae desiderio tenentur, sua- Medi-dζQ; exquirite imprimis ma- 'gistris vestris doctrinam V x , quae in praeparatione consitit, & deinde in usu, ita titu-B lum

57쪽

2.6 B G Valentinitum assumptum cum honore possidebitis, hominibus indubitanter plena fiducia , & resspsa opem feretis, & erit cur

ceterno Creatori ex corde non ficto gratias agatis . . Praeter haec omnia quisque

serio secum reputet , quid sibi sit agendlim, quid omittendumssit, & an assumpto titulo jus , an iri uste titatur. Nam qui vitulum quempiam assumit , ei imprimis probe intelligenda est ratio ipsius tituli , & cureum assumpserit, quodve ej us

verum sit fundamentum. Nec

sufficit , si de vulgo dicat quispiam s venia it auribus , ignoscantque mihi homines delicatiores , si de putrefactione , gentes rotunde loquamur hoc est stercus egregium , Odorem spirat molestum & gravem, nec scit qua id ratione fiat, quod homo, qui forte cibum

58쪽

'Triumphus Antimonia. 2

assumpsit saporis odorisque

gratissimi, optimeque accommodatum , inde confecerit excrementum qualitatibus pra ditum ita contrariis, & od . rem spirans adeo ingratum, &naturae repugnantem : cujus non alia est ratio, quam natur

iis putrefactio & corruptio. Idem evenit in omnibus rebus bene olentibus & aromaticis ;incumbit enim Philosopho in quirere , quid sit odor, & unde vires suas capiat, & in quo vis ejus in utilitatem Veram pate fieri possit: nam fimo foetenti terra nutritur,& impinguatur, nobilisque fructus ex eo producitur; cuj us rei non una est causa: sed in immensiim volu-HTOmen excresceret liber,si omnes

generationes & mutationes na--η γ

turales vel leviter vellemus arue 'gere; digestio tamen ει mise-pr sit'. 9stio claves earum sunt praeci- et ' B a Puae,

59쪽

-28 Basilii Valentini

puae, quod ignis & aer matri- rationem quandam producant, qua eX aqua & terra tranSmutatio potest sequi, atqui & haec quaedam mutatio est , qua extimo male olenti fragrantissu mum balsamum, & contra eκ

balsamo gratissimo graveolens .simus produci possit. At dices, quid nobis rudia adeo atque absurda exempla profers p eXemplum quidem, fateor, de caula potius sumptum est, quam ex aula; prudens tamen rerum aestimator rem altiori pervadens indagine, facile in

telliget, quid haec sibi velint:

quod nempe ex summis insima, & ex infimis summa essiciantur , ut ex medicamento Venenum, & ex Veneno medicamentum ; ex dulci amarum, acidum,& corrosivum; & contra EX corrosvo res alia utiliSa

60쪽

ι ia

mphus Antimonii. 29 At bone Deus, natura ΠΟ- Naufrabis hominibus quodammodo indignatur tota pervideri l cum inu. vitae nostrae temptis constitueris adeo breve , & tu verus omnium judex multa reservaveris tibi in creaturis, quae non scientiae , sed admirationi nostrae reliquisti, quorum inspe- .ctor & judex tu solus esse voluisti, concede mihi , ut ad

finem usque vitae conservem in corde meo te, & Servatorem meum, ut Praeter salutem cor

poris, & quaestum, quemliberaliter communicasti, etiam salutem animae, & spirituales divitias possim acquirere, qua de re me dubitare prohibet misericordia illa tua, qua tu animae meae sulphur, & balsamum prome misero peccatore in arbore crucis effudisti, diabolo quidem venenum mortiferum, ΠΟ-

bis autem peccatoribus prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION