De vera motus coelestis irregolaritate, deque eius maturali causa, astronomicophysica dissertatio, in duplicem animaduersionem secta, ... ab abbate Io. Francisco de Laurentiis

발행: 1675년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

mentis 3 Ridiculum hoc esset asserere, nam quantum irregulares , quantlim distormes, quantum inaequales sint hominum,& animalium motus, nemo est cui non sit plus quam peruium, perspectumque. Haec igitur ab omnibus uniue salitEr recepta opinio causa potissima fuit, ne unquam Astronomi de Coeli irregulari motu suspicarentur. Neque de irregularitate illa apparenti loquor hic , qua statis temporibus Ρlanetae nunc stati narij, nunc retrogradi, nunc directi, nunc aphelij, nunc perihelha conspicientibus visuntur, verum de altera a me nouiter detecta, qua astra erronea hodie citilis, cras Ο- eius, tertia die iterum citius, & sic deinceps per coelestem lationem verε, & realiter irregulari prorsus motu asportantur , & veluti per saltus de die in diem, ut ita dicam,' in longum, & in latum prouehuntur. ' i

ta Et ne me irridendum in medium

12쪽

Ponam assertorem huius verae Planetariae Choreae, ideo Reipublicae Astronomico-physicae ii qui nuper detexi, participare decreui, ut apsa in rem tam grauem animu a. Uertendo, tandEm prout iuris fuerit sentet iam ferre non immoretur. Expendantur igitur excessus illi , siue deficientiae, quibus vel Nobilissimus Μarc his Cornet ius Mal-Masia , vel potius Tu, post Maluasianas Ephemerides Ranetarui loca , in coelo actu organis exqui- si issimis obseruata, cum locis ex Lansbergianis tabulis diligeti calculo depromptis comparaitis, &Planetarum progressiis ibi de die in

diem accurate examinentur,& non

dubito quin compraehendantur aboninibus siuε progressus illi Planetarum die tiin obseruati, siuε excessias, aut deficientiae illae per institutam comparationem exorcae sverε irregulares ,, dissormes , acinaequales, adeolit redigi ad unis formitatem , S aequalitarena, Vn- l A 6 qu im

13쪽

s Iaaquam minime possint. Rursus ego tempora comparaui Eclypsiuino tam Lunarium, quan solarisu Drganis e pluribus disitis terrae locis o ... struatorum praererito, & praesenti lanno, cum temporibu3 calcula ex ijsdemmet Astronomicis tabulis, puta quae dantur in Ephemeridibus Archigymnasij Bononiensis, temporibus tamea aequatis iuxta exigentiam locorum, & non minori admiratione conspexi, quod si in Lunari Eclypsi,celebrata pr terito anno I 67 . mense Iulio tempus obseruatuan praecessit calculato , in

subsequete similiter Lunari Eclypsi

mense Januario huius anni calculato exquisite obseruatum respondita, Acin Solari , mense Iunio proxime praeterito habito kVnae circiter hora calculus praecessit tempus obseruationis, sed in subse- squente Lunari paucis scrupulis primis pariter tempus e calculo ha bitum antecessit obstru tum. Hi ergo excessus, & deficiςntiae temporum

14쪽

porum obseruatorum a temporibus ex tabulis astronomicis depropiis , irregulares , inaequaleque quod sint,i nemo certe inficias.luerit. At irregularitas, haec non ch ipsis tabulis derivari dicendum' , quM V haequaliter, regularit4rque in , caliculis incedunt, nequeo ab errore commisso jn principio obseruati num illarum super vibu fundatae sunt apta tabulae ortam:esse, quiprpequi ccxor hic regulari pariter

progxessu excresceret, & non modo ante , modo rutro daxet astrarum loca. Cum igitur non ex tabulis, neque ex praesupposito erro enunciato haec irregularitas. em

net, quid amplvis restas, nisi quod ab ipso coeli, amorumqks tu ψηγni procul dubio originari demum

pronuncietur λQuod si verE, & realii x, non apparenter, siuE per nostram hablucinationem, ut iam audisti, i regularis , difformis, & inaequalis sit astrorum , coelique motus, quid

nunc

15쪽

nunc dicendum de coeli natura, quid de eius physica hypotestὸ Certe video omnes phy sicas rationes huccusque a nostris philosophis tutatas praecipites ruere, & non miniis naturalem philosophiam, qua astronomiam in angustias delabi, ut itertim de noua Astronomico-

physica hypotesi fabricanda sollicitae fiant. Interim si haec ita se habent , qualia tecum comunicaui, quid amplius sperandum ab Astro-Momia de certitudine, praecisioneque tabularum pro motibus astrorum eruendis in suturum ρ Nulla quidem praecisio in postertim expectanda remanet, ubi in coelo haec Irregularitas vigeat, & sat foret si venturis temporib' tabulε per viau,

aut alterum saeculum non enormiter dissidentes ab Astronomis com- pilatoribus exhibeantur. - Haec erant, Vir eruditissime, quae tecum comunicare sanciue-Tam, quando diebus elapsis a tua eL postulaui humanitate, crederes

16쪽

nε unquam Astronomos nobis daturos certas, praecisasque tabulas quamquam ' iisdem concederetur

ipsum etiam coetuita filo metiri Negatiuε Tu respondisti, & ca sam afferens prohibentem illam tabularii praecisionem, seu producem tem irregularitatem in coelesti m tu, exemplum Nauis dedisti cursit . fluminis delatae, . quae licet s pilisper eamdcm viam transire coacta esset, nihilominus non semper aequaliter incederet, retardantibus, siue cursum accelerantibus innumeris circumstantijs. Ita euenire illis coelestibus corporibus intulisti, quandocumque ab aura ' aetherea

cieri videntur, quod satis a te d monstratum iri asseruisti in nouo opere quod moliris de instabilitate firmamenti, cum iam de hac irregularitate coeli prior me, alijs d ctus forsan rationibus, dubitasti. Gauisus sum Te virum in astronomica, physicaq; re fundatissimulat, huius dubitationis mihi habuisse so-

17쪽

tm . . Olem,ci magis , magisque sum

gauisus , non longis perspiciens a tu ineam speculationem abijsse . Necesse enim erat rebus sic stantibus nou imiphilosophari in coelo, coelestibustive naturam. Eteni rata indecorum 'erat intelligentijs imotricibus hasce irregularitates tribuere, quare ipsis ab astrorum errantium motione subtractis, noua

eaeusa physca erat i substituenda, aquae illa: irregularitates, difformitates, inaequalitate'; penderent. - , Venit primo in cospectum phy-Mampotesis cepleriana, qua Intelligentijs E coelorum motu omni' 'no ablegatis , Solem Ρlanetarum omnimotorem eqnstituebat. Solinamque animam :motricem Keplerus dabat, i sed quae Solis corpus ab intrinseco, tamquam forma moue ret. Inducebatur ad hoc assere dum ex eo, quodi primo cerneret

materiam Solis 'esse densissimam,& nihilominus validε illuminari, atque inflammari ab eius Bima. I super

18쪽

super quia maeulas in ipQ Sole a parentes potentur disc9tere videret. Tertio quia dum Sob nontinuo victaminatur, ostendi δ nimam

vium is ctione inflammarentur. 4lartad nique ex leo quod Sol ille sit , qui omnia inouet, inωrmat, & viuisucat corporali. Hi , eego ipsula Lis iam viuere vita sorpsedali, A pro' pria forma ivlarmari, & ab instriseco inoueri consentaneum esse censebad. Ita igitur a proprio. motu circumuoluto Sole, nulla opomentis superaddita, iam permundi amplitudinem virtute sui corporis emissa,quae eo ipso quod est species corpori una cum corpore Solis rotatur, illa eadem virtute a tumabat Solem Planetas appraehindere , appraehensos retinere, re tentosque circumducere , & cum illis forsan etiam auram aetheream

19쪽

circumfusam cieri. γε ab hac potissimhm Kepleriana positione inde sequebantur, iam tibi notissinia sunt , & ab eo satis diffuse acta lib. Φ. Astron. p.2. denuo coram te agere nec ratio suadet, nec obsequium erga te meum ad taedium usque ulteriori huius narratione progredi permittit.

Verimi mihi haec Kepleri physica hypotesis non placuit, primo quia & si absq; motu Sol propriam

habeat formam,per quam est, attamen haec forma illi non tribuit mo- . tum, sed tantum esse. Est enim so ma non distincta a proprio subiecto, sed soliun est rei quidditas, quq

ratum abstrahitur per intellectum. Cum cnim Sol ex ipsomet Kepleto sit,qui omnem hanc inferiorem materiam informat, & vita corporali vivificat, oportebit etiam concedat Solem corpoream esse substantiam, sed ab his inferioribus diuersam, ut harum earumdem rerum valeat esse forma. Atqui horutuse

20쪽

riora composita sunt ex materia,& forma inter se realiter distinctis, ergo Sol corpus est incompositum,& simplex, nec componetur ad imstar horum inferiorum ex subieein,& forma realiter di stinctis. Si igitur non constat Sol ex subiecto, deforma realiter distinctis, sed tam tum per abstractionem intellectus , ergo anima sui motrix noa erit eius forma, quandoquidem anima,& corpus Solis non facerent vaum quid incompositum. Igitur cum no possit esse eius forma, neque mouebit illum ab intrinseco. Quare Keplerus non redh4 posuit motum reuolutionis, seu turbinationis in Sole absque ope mentis superadditae. Male ergo distulit Intelligentiam a motione Solis, etsi sorsua non malε egerit eas subtrahendo amotionibus reliquoru Planetarum. Rationibus autem illis quibus Keplerus nitebatur probare , S

lem informari a propria anima, ita respondeo: & ad primam qua in

rebat

SEARCH

MENU NAVIGATION