Mauri SartI monachi et cancellarI Camaldulensis, De veteri casula diptycha dissertatio

발행: 1753년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

moderator Germanus Giorginius, petere Tibi necestitudine conjunctissimus , ut mihi pacationem concedereS, propterea quod vellet ipse , si Tibi videretur, , ξ ' munus aliud in ordine nostro per quam bonesummibi demandare ; sic To annui se intelligo, gaudere

Te commodis, honoribus mriS dicereS, GC magiSamorem erga me Tuum in me acceriendo , G peues Teretinendo . nunc tandem in mittendo ostenderis.

Patere igitur, Praesul Amplisime , ut, prolue aeam voluntatem, S benescentiam Tuam in hanc usque diem sum expertus, hoc qualecumque grati auimi mei testimonium posteritati relinquam. Neque vero fit aliquiS , a requirat hoc Dco, sit immortalis laudes Tuas , quod ceteri in re mili facere solent, attingam. Eset haec enimvero ampla aicendi materieS, tu no=s metuerem , ne mihi umquam deesset oratio. Quis enim eximias animi Tui dotes, virtutesque satis praedicare P - β. quae primum in ordine nostro, omnes in Tui admirationem rapuissent, aditum Tibi ad maIores quosque bouorum graduS aperuerunt s deinde vero tantam Tibi apud ceterOS mortales, ac Piros principes existimationem conciliarunt , ipsi' summus ecclesiae hierarcha Benedictus XIV. P. O. M. quo , ω in omni virtute excellentissimus , neminem reperire licet in aliorum Dirtute aestimanda prudentiorem , cuin metropolitana ec

Ravennati, post obitum Maphaei Nicolai Farsetti archiepiscopi , virum prascere pellet, non solum omnes optimi

12쪽

optimi pasoris partes impleret, sed grandia etiam a Far-setto ipso inchoata opera feliciter absolveret, Te unum, suo judicio probatissimum, elegit, cui tantum munuS committeret. Multa ergo, plaue mira, D supra ustatum

modum , dicere possem de doctrina, D prudentia Tua -- gulari, de eximia pietate , V studio religionis, es a

caritate in pauperes: multa de magnitudine animi Tui, consantia in tuenda, , uti , resiluem

optimis legibus , atque insitutis ecclesiasica disciplina; in Juribus ecclesiae Tuae asserendis, ξ7 vindicandis; maximiS denique ipsius Ecclesin Tuae commodis, utilitatibus procurandis: multa denique de fruualitate, Uabstinentia incredibili, humanarum rerum abdicatione, D' contemptu, uuiPersa vitae Tuae ratione ,

amplisma diguitate, ibi plurimos iu ecclesia Dei superiores habes , ducere insitusi, ut

in ceteris rebus praefantismum in Te archiepiscopum re-νeremur , domestico, D priνatis rebus monasici insituti cultorem sudiosi 'mum agnoscant. Possem in hisce enarrandis, s per Te liceret, vitum; disertus ssed nihil Tibi aeque invisum es, universum hoc

laudationis genus. Silebo igitur, committam, mbeneficia Tua commemoro , grandem injuriam modestae

Tuae inferam. Deus Te sospitem quam diuti me serpet, Praesul Ampli 'me, ad magnam ecclesiae Ravenna. tis utilitatem, V nostri ordinis ornamentum, D decus. Le tori

13쪽

Lectori candido.

CUM male tornatam hanc opellam incudi reddere pararem, adversa valetudo intercessit, ex qua cum vix relevari coepissem , solum mihi vertendum fuit, eoque veniendum, ubi neque otii, neque librorum satis habiturus essem ad hoc genus studiorum persequendum. Itaque nihil propius factum est, quam, ut informem hunc partum suppesserim , di perpetuis tenebriS damnarim. Sed vicerunt amicorum studia, eorum imprimi S, qui, cum mihi auctores fuissent ad hunc qualemcumque laborem suscipiendum , iidem ad edendum sua fores, vel potius, quasi hoc ad ossicium pertineret, severissimi eκ actores fuerunt. In his reticere non possum Io. Baptistam Donatum, hominem apprime doctum, &ICtum illus rem, qui cum amplissimo praesule Nicolao Oddo, cui erat a cognitionibus, Ravennam venerat, cum is protegati munere in hac provincia fungeretur,& Mariangelum Flacchium mei ordinis monachum, Classensi bibliothecae praesectum, virum doctrina praestantem, & moribus suavissimis, atque innocentissimis. Servabat hic in forulis bibliothecae suae fragmenta veteris Casulae pictae, quam olim integram viderat in sacrario Classensi Hieronymus Rubeus, quae mihi cum osten, dimet, & Donato item, multi inter nos sermones de tam rari ci melli reliquiis ulo citroque habiti, multas de imaginibus, & episcoporum nominibus, quae in ea asula picta erant, haud sane multum probabiles conjecturae. Haesimus diu incerti quid rei hoc esset, sed tandem videre mihi visus sum in iis laciniis reliquias quas . dam antiquissimi diptychi ecclesiae Veronensis . Quod cum Douato, & Flacchio renuncia mem, eXtorserunt primum a me, ut quidquid de ea re tota cogita mem, mandarem literis, & monumentum adeo illustre ab interitu vindicarem. Post autem acrius agere instituerunt, neque mei lacessiendi finem se facturos edixerunt,

quoad emisissem in publicum quidquid istud esset, quod de ea veteri casula commentatus essem. Quod si nec satis politum, nec eruditis auribus dignum videbitur, habes, Candide Lector, quos in partem hujusce malefacti advocare oporteat.

14쪽

D. GERMANUS GIOR GlNl A MEI DULA

Abbas Generalis totius ordinis Camal hos.

CUM librum, cui titulus est: Mauri sartii Monachi D Cancellarii Camaldulios de Veteri

Casula Dipycha: unus ex nostris Theologis, cui eXamen commisimus in lucem edi posse a m maverit, Nos praefatum librum typis mandandi facultatem auctori largimur, si ceteri, ad quos pertinet id ipsum censuerint. In quorum fidem has literas manu nostra subscriptas, & nostro item sigillo munitas dedimus. EX nostro Monasterio Ss Hippolyti & Laurentii Favent jae v I. Kal. Jul. MDCCLIII.

D. G. AB. GENERALIS CAMALD. L. Φ S.

D. Romualdus Folegatii Procancellar. Camal

Vidit.

Joseph Crolla lancia Soc. Jesu pro Ilimo & Rmo

D. D. Antonio Cantoni Episcopo Faventino.

Die vi. Jul. Imprimatur.

F. Pius Raymundus Petrelli Vicarius Generalis Sancti Ossicit Faventid .

17쪽

DE VETERI

CASULA

L Ravennae urbis antiqua diviso. In ejus parte , quae Classis dicebatur , nobile templum Sancto Apο linari sacrum . II. Pretiosa casula in ejus templi sacrario . III. A Euheo describitur. IV.Chrsiani Au usi Sali is casula Classensi in Κtibrum censura . U. Cusden conjecitura infelix ae Episcopis in casula Classensi picti . UI. Non ignota Itiso Funtaninio, o Dominico Georgio castula Classiensis. VII. Episcopi Veronenses in ea casula expressi. VIII. Eorum series duplici schemate exposita .

. X. Casulae Classensiis dimensis.

UIT olim Ravenna , inter urbes Italicas cum primis ampla, & illustris, divisa in partes tres ca) Quae potior erat, & nobilior, atque ad hanc usque diem perstat , Ravenna semper est dicta. Reliquarum duarum , qua superioribus saeculis penitus eXcisse, & deletae sunt, alteram dixere Caesaream , alteram Clas-ssim . Erat tertia haec a Ravenna ipsa remotior, Candiano portu, & navali Romanorum insignis , unde &Classis nomen est nacta. Atque huius quidem tanta olim fuit &A amplitu-

18쪽

amplitudo, & opulentia, ut quandoque civitatis nomen gesserit,& fortunam subierit; saepe enim obsessam , & captam, & hostili

populatione vastatam legimus a ). Nunc portus iam nullus, nec pristina loco facies, mari, quod proXimum erat, sensim recedente, & ad plura milliaria in continentem converso. Nullum etiam antiquae civitatis vestigium satis conspicuum superest, si celeberrimum illud in Ravennati historia templum excipias, divo Apollinari primo Ravennatum antistiti sacrum , in quo sanctum ejus

corpus quiescit, quodque annis ab hinc circiter mille ducentis conditum b), cum antiqua, tum recenti religione facerrimum est,& veterem magnificentiam, dignitatemque, quantum sivere tot temporum vicissitudineri ad hanc diem tuetur.

1 Iis In ejus templi sacrario , quod olim plurima sacra veste ,& supellectili pretiosissima instructum fuit , casula erat perantiqua , eX serico, & argento ConteXta, cui appictae erant plures Sanctorum, & Episcoporum imagines, suis quaeque nominibus distinctae , cujus vix aliquae nunc laciniae restant, quibus illustrandis, & ab interitu vindicandis opellam meam, non inutilem forte futuram, impendere aggredior. Hieronymus Rubeus, scriptor eXimius, rarum hoc cimelium Casuum Dip cham non inscite appellavit in tertio Ravennatis hi stori ae libro, ubi nonnulla de sacris diptychis eleganter disserit : Luamqam, inquit, ecclesiarum dip cba putantur fuisse tabulae sacrae duae, quarum in altera vivorum , in altera mortuorum Episcoporum, qui recitabantur in sacrificio Misse, nomina describebantur, non erit tamen fortassis absonum opinari , fuisse etiam quandoque vrsem illam , qua stupra ceteram induitur sacerdos , cum Missam celebrat; casulam , O planetam appellant. In hanc sententiam adducit me. tum quod ea sit ursis duplex , anterius , ac a) Agnei. Uit. Ponti'. Ravennat. edit. Bacchin. P. II. p. 228. pag. 4I6.

b) S. Maximianus Ravennatum antistes templum Classense dedicavit anno DIL, qui in antiqua inscriptione, ibidem appo ta , bunotis insignitur: ΙΝD. DUO DEC. OCTIES. PC. BASILI. IUN.

Eam vide sis infra cap. VIL

19쪽

ius, ac posterius ex humeris delabens, tum quod inter saeras divorum reliquias, in Classensi sacrario, hujusmodi ve stem repereris, vel antiquitate venerabilem, in qua talia inscripta sunt nomina a . III. Erat hic locus casulae Classensis describendae, quod, cum eXimius auctor ibi praetermisisset, in Indice locupletlismo, quem, notationibus quibusdam additis, Ravennati historiae subiecit, lectores

suos tam praeclari monumenti uberiore notitia fraudari non sivit. Itaque, quod erat in ea casula dignum cognitione hominum eruditorum, in hunc modum descripsit: suam vero diximus, inquit, in hac bisoria casulam, dip chorum imaginem referentem, in sacrario Classensi servari , ea e serico argenteo texta es , in cujus ant riori parte intra duas lineas , fursum , ac deorsum recta deduritas, des ripta opere phrigio, in circulis habet haec nomina . Sigibertus Episcopus . Andreas episcopus. Dominicus episcopus . Modesus episcopus . Clemens episcopus. Ualcns episcopus. Arborius episcopus. Γ0manus episcopus . Maurus episcopus. Concessus episcopus. Petrus episcopus. Transversim vero ab uno humero ad alterum intra duas item lineas , minime recti as , sed arcus modo fur um flexas , eorim op rr , haec habet. Concessus episcopus. Verecundus episcopus . Senator episcopus. Junior episcopus . Lupinus episcopus. Sia brinus episcopus. Lucius episcopus . Agapitus episcopus. In dorso inter duas lineas rectas item, rursim, ac deorsum excurrentes; in medio paulo supra locum, ubi sunt renes, in circulo manus eji aperta , transversim A cata : supra ipsam haec , in circulo quodque suo, leguntur. Gabriel Angelus. S. Rusticus. Euprepius epi copus. Dimilianus episcopus. Simplicius. Proculus episcopus. Infra manum haec sunt. Michael Angelus. Ne cirmus . Petronius episcopus. Innocentius episicopus. Mntanus episcopus. In cornu transversio, sursum etiam uato, ita habetur. Zeno episcopus . Gricinus episcopus. Lucillux episcopus . Saturninus Episcopus . Germanus episcopus . Felix episcopus . Silvinus episi opus. Teodomus episcopus b . Ita casulam Classensem exhibet Rubetis, cuius tamen, nisi id vitio typographi

20쪽

4 DE VETE 1 CASULA

vertendum si, haud summa fuit in iis nominibus exscribendis diligentia, ut subinde constabit. 1 V. Non ignoravit hanc casulam Classensem Christianus Augustus Salig, cum nuper scriberet de Dipt chis veterum tam sacris , quam profanis . a Non probavit tamen vir eruditissimus eiusmodi casulas , Classensi similes, quibus Episcoporum nomina inscripta essent, diptychorum loco habitas fui sie. Qui enim

fieri potuisset, inquit, ut in sacrorum celebratione nomina Episcoporum eX hujusmodi casulis recitarentur λ Quanta vero dissi-sultas in cursim legendis nominibus, quae in suis quaeque orbiculis scripta essent, nunc ad dorsum, nunc ad scapulas, nUnc ad pectus currente oculo λ Sed, praeterquam quod clarus hic auctor id genus casularum, quae Episcoporum nominibus, & imaginibus insignes essent, satis usitatunn fuisse supponit, quod nec a Rubeo dictum est, nec ipse demonstrat, vereor etiam ne is RU- hei mentem fatis sit assecutus, qui casulam Classensem voluisse videtur appellari posse diptycham, non quod e X ea, quemadmodum ex sacris diptychis, Episcoporum nomina in sacrificio recitarentur, sed quod sacrorum diptychorum quamdam similitudinem gereret. Quod enim fortasse minus accurate Rubeus di Xerat in tertio Ravennatis histori te libro, de ejus casulae usu, tacite correctum voluit in historiae universae Indice, ubi non eam pro diptycho habuit, sed d1ptychorum imaginem referre diXit. Magis igitur reprhendendus ipse Salig, qui non conjectando , Ut Rubeus sed decretorie definiendo, pronunciat Episcoporum nomina, huic casulae inscripta, peculiarem quemdam ritum, qui

olim in Ecclesia fuerit, omnino designare. b) Ego hic, quod viri doctissimi pace dixerim, nullum video peculiarem ritum, nisi quis eo nomine appellare velit laudatissimam illam, & passim receptam consuetudinem pingendi, non solum in facris aedificiis, sed etiam in sacerdotum vestibus, & altarium velamentis Epica Chris. August. Sali' de dipo his veter. c. I. n. xiij p. Ι7. qu. b) Huic casulae episcosorum nomina inscripta omnino peculiarem quemdam olim in ecclesia ritum denotant. Salig. loc. cit.

SEARCH

MENU NAVIGATION