장음표시 사용
41쪽
I. Pretiosa taenia casulae sacrae assuta, ad modum veteris pallii arehiepiscopalis. Non alia ab aureo clavo , sive chr sociavo . II. De veste cho seclava variae eruditorum opinione'. III. Clavorum figura, qui vestibus insui flebant, ex antiqui pis iuris, praescr-rim Ravennatibus. IV. Cho Octava vesis eadem, ac auricu- via. U. Casula S. Jo. Angelostis. VI. Mus comparatio cum casula C agensi. Orbiculi , tabulae , cruces ch sociavae. VII. In re vestiaria, pro cb socia νο, auripis tum , siUe ph
nam, posterior aetas dicere amavit. VIII. Castula vetus auri-ph gio ornata. Can ius notatus. IX. Superbumerale , O Ratio
nale. Peritorale , ct Dorsale. X. Auriphrris forma ex laciniis mstrae casulae. XI. Progrusu temporis mutata. XII. Tandem istiusmodi ornatus adhiberi desitus.
Potuit igitμr Veronae, potuit Ravennae ea casula conteXta esse: sed ubi ubi tandem concinnata sit, & quisquis eius conficiendae auctor, curatorve fuerit, illud indubium est martyrum,& episcoporum Veronensium imaginibus maXime e Xornatam
fuisse, pia scilicet cujuspiam sedulitate, qui quasi typum quem
dam ecclesiae Veronensis, in eximio illo opere , intuentium oculis exhibere voluit. Non erant autem hae imagines per totum casulae corpus dispersim locatae, sed intra latitudinem aureae taeniae continebantur, quae casulae ipsi, veteri more assuta, antiqui pallii archiepiscopalis , quale erat circa X. saeculum , imaginem reserebat. Quam porro auream taeniam hic appello, antiqui scriptores aureum clavum, sive chrysoctavum dixissent; mihi enim certum est, casulam Classensem ex earum vestium numero fuisse, quas auricla vias, sive auroclavas, aut tandem chrysoctavas graecolatina voce , nuncupabant, quarum creberrima mentio cum alibi, tum apud Anastasium Bibliothecarium.1 I. Non sum equidem nescius minime inter eruditos convenire, cuiusmodi fuerint vestes chrys clavae, eamque vocem admodum C r ambiguae, '
42쪽
ambiguae. & obscurae significationis reputari. Nam quod clarissimus M uratorius , quamquam de eius vocis significatione, nihil se definire velle pronunciet, tamen existimat, chry clava
fui Ue lineas, aut frustula ornamenti aurei, sive telae ex auro textae , quae super alteram telam jam conferitam insuebantur, exiguis veluti
clavis, sed acu ad a ca); id quale sit haud plane intelligo,
neque ipsum puto melius intellexisse. Qui vero nullum discrimen agnoscunt inter vestes auricla vias, & chrysoctavas, & utrasque Putant, eas esse, quae aureis clavis distinctae sint, ne illi quidem inter se consentire possunt, eo quod non unam omnes ejusmodi clavorum, qui vestibus insui solebant, figuram sibi animo fingant b . At Ruben ius, vir ceteroqui antiquae rei Vestiariae scientissimus, ita a ceteris in ea re dissentit, ut ne sibi quidem ipse consentire videatur. Disputavit is egregie de lato,& angusto clavo antiquorum , & qua forma essent ejusmodi clavi , quibus honestiores vestes insigniri mos erat, ostendit DO-cuit enim fuisse purpureas lacinias, ex humeris ad infimas vestium oras, delabentes, minime vero segmenta quaedam purpurea quadrata, rotunda, Cuspidata, aut siqua alia forma fingebantur, ut erat communior eruditorum Opinio c . Quemadmodum ergo vestes purpura clavatae, Rubenio sunt eae, quae assutas habent institas purpureas, ita & auri claviae non aliae esse debent, quam quae aureis ejusmodi institis splendescunt, &, ut ipse loqui amat , intersecantur. At enimvero , si vim verborum attenda S, quae Vestes graecolatina voce dicuntur chrysocia-Vae, eaedem sunt, atque auri claviae. Quid erat ergo expectandum a Rubenio, nisi, ut vestes chrys clavas diceret aureis clavis, si
Vela , inquiunt, auroclavata putantur pallia prominentibus Cuspidibus, eX auro textis, circumdata, adeo ut eiusmodi
limbi, tunc clavi disti fuerint, quomodo nunc variis linguis Vocantur puncta, idest cuspides, atque denticuli, cὶ Ruben. de re vesiar. L i. c. H.
43쪽
ve institis, insignes 3 At non dixit tamen; maluit enim chrysoctavum esse quoddam picturrae genus , quam clavum aurcum antiquorum D in . Subinde vero quasi eorum, quae dixerat, immemor, chrys clavum docuit fuisse quiddam ex purpura, & auro textum b . Ex quo apparet, nec satis Rubenio perceptas fuisse vestes chrysoctavas, nec satis, virum alias solertissimum,
in ea voce interpretanda sibi constitisse. III. Quid erant ergo, inquies, vestes chrysoclavae 3 Id, meo quidem iudicio, quod vox ipsa sonat, quodque negavit Rube-nius. Vestes erant aureis clavis, hoc est aureis taenii S ornatae, ea forma, quam clavorum esse Rubenius ipse docuerat, quamque, etiam silente R ibento , ostendunt innumerae propemodum antiquae picturae, quae Romae, & alibi in musi vis sacrarum aedium, omnium oculis patent, ne quid dicam de illis, quae in Romanis coemeteriis sunt detectae , quasque antiqua vitra, e sacris item coemeteriis eruta, exhibent. De his postremis confulendi Aringilius γ), & Bonarrotius Q. Adde & Cl. Paclaudum, qui, ex Μuseo oliverio, simile vitrum edidit, in quo puerulus gerulae, seu nutrici adstans, pictus est, tunicula indutus ejusmodi Clavis ornata, quos ipse stolam appellat e . Quoad musiva vero
optandum esset, ut Ciam pinius in iis edendis clavos purpureos, Vel aureos, quibus plures Sanctorum, & Angelorum , praesertim vero Christi Domini imagines ornatae sunt , describere non omisisset. Sunt quidem in ectypis Clampinianis non raro e X- pressae eiusmodi institae praelongae, vestibus Sanctorum assutae; sed praeterquamquod in multis omnino praetermissae sunt, in iis Certe purpureos, aut aureos clavos minime se agnovisse ostendit, vir alias oculatissimus, cum de illis perpetuo sileat. Sed res
44쪽
ipsa per se loquitur; nihil enim magis obvium occurrit in no stris musivis Ravennatibus, ut de ceteris sileam, quam ejusmodi oblongi clavi purpurei, vel aurei, ex humeris ad eXtremas Vestium oras deducti . Sic in musivo basilicae Classensis ouod circa annum DLXVII. pictum dieitur, Moyses, & Elias candidis tunicis, ad eum modum purpura clavatis, induti cernuntur; sic in mussivo Sancti Martini in caelo aureo, seu, ut nunc appellant, Sancti Apollinaris novi , quae pictura ad annum D LXX. pertinere dicitur, nemo unus est ex tam multis sanctis hominibus, qui longo ordine picti sunt in dextero latere eius ecclesiae' a , cuius alba tunica sub pallio, aut clamyde, satis conspicua , gemino clavo purpureo ad eum modum, quem supra descripsimus, distincta non sit. At S. Μartinus, qui reliquorum agmen ducit , & propius adstat Christi Domini throno, quippe cui ea ecclesia dicata est, purpurea in veste emicat, quam aurei clavi, a summis humeris ad infimum limbum fluentes, eXornant: quemadmodum & tunicae ipsius Christi servatoris, de quatuor Angelorum, qui eius thronum circumstant, & quatuor item, qui Dei parat virginis throno, in aversa templi parte, adstant, & pueruli Iesu, qui divae matris genibus assidet, aureis eiusmodi clavis splandescunt. Rursum ad Divi Vitalis, in media abside ejus celeberrimi templi, quod musivo ornatum dicitur ad annum DXLVIL, Christus Dominus & circa illum angeli quatuor; itemque in abside ecclesiae S. Michaselis, quae ad annum DXLV. constructa dicitur b), idem Dei filius, duoque Archangeli Michael, & Gabriel tunicas, ad eum modum auro clavatas, gerunt. Quod si purpureae, & aureae institae, quas in antiquis picturis videmus,
non sunt splendidi illi clavi, quibus vestes olim insigniri solebant, quidnam tandem esse dixeris p I V.
Conclamata est igitur eorum opinio, qui non aliam vestium clavaturam agnoscebant, quam quae in purpureis, aureisove seg- a Dexterum latus ingredientibus intellige . b) De harum pictiurarum Ravennatium aliquitate vid. Clampin.
45쪽
ve segmentis quadratis, rotundis, cuspidatisve consisteret. Sed haec nihil ad Rubenium, inquies, qua ab ea opinione distat , quam qui maXime; neque enim non rectissime judicat Ruben ius
de forma clavorum, sed eas fuisse negat vestes chrysoctavas, quae clavis aureis fulgerent. Verum contra Rubenium facit ipsa vox graecolatina chrysoctavus; quae enim auriclaviae, sive auro clavatae vestes dicendae fuissent, eas sequiori aevo chryso- clavas dicere amarunt. Exemplum proferre iuvat e X charta Tiburtina, seu Cornutiana, ad annum CD LXXI. scripta. Inter vestes enim Ecclesiae Cornutianae pallium holoseruum agna Dum auroclavum reperio, & vela auroclava ca). At frustra apud Anastasium Bibliothecarium vestem auroclavam, sive auriclaviam, vel auro clavatam quaesieris. Numquam, si recte teneo , ea UOX apud hunc auctorem occurrit , qui ceteroqui innumera chrysoclavae vestis donaria commemorat, & Romanis, & aliarum gentium templis oblata. In uno quippe Leone III. non minus quam CXXVI. chrysoclavas, aut chrysoc Iavo ornataSVestes, pallia, aulaea recenset, quae munificentissimus Pontifex fieri curavit. Alterutrum ergo concedendum est, vel nullam
in tanta vestiariae supellectilis opulentia, quam recenset Anastasius, vestem auriclavam fuisse, quod omnem fidem superat, vel chrysoctavam vestem, Anastasio, aliisque scriptoribus celebratam , non aliam fuisse, quam quae aureis clavis nitesceret, hoc est auri claviam
Est inter sacra cyrnelia Ecclesae Metropolitanae hujus civitatis , pervetus casula sacerdotalis serica, colore violaceo, polymito opere admodum eleganti, conteXta, eaque figura , qua fuisse diximus id genus vestes, scilicet undequaque clausam, atque in summo tantum apertam, qua caput e Xeri posset, quam
S. Ioannis Angelopiis fuisse perhibent, quemadmodum testatur membranacea schedula eidem assuta , antiquis literis in hune modum scripta : PLANETA 'CI IOHIS OUI VIIIJ Τ ANGELU ΜARCHIER RAU. ET CONP. Tenuit Sanctus hic Praesul Cathedram Ravennatem V. Christi saeculo. Est autem tota ea casulas
a Apud Mabillon. de re diplomatica lib. vi pag. 462.
46쪽
sula, quanta est, lunulis, & aquilis aureis acu pictis, rectoque
Ordine alterne distributis, ornata, & aureum quoque limbum liabet ad infimam oram, in quo binae & binae oviculae, per intervalla adumbratae potius, quam eXpresiae sunt. At collum, si ve os casulae, aurea item taenia paulo latiore cingitur, quae per dorsum, & pectus medium ad infimam usque oram porriugebatur, ad eum modum, quem videre licet in casulis Sanctorum Venantii, Domnii, sive Domnionis,& Asterii, in musivo aediculae Sancti Venantii in patriarchio Lateranensi a . Sed
nunc ea taenia, quae casulam antrorsum ornabat, partim periit, partim loco mota est, & in crucis formam composita, ut in casulis haud antiquissimis assolet, quemadmodum ex novis suturis liquet. At in postica parte casulae, quae ad dorsum pertinet, aurea taenia, adhuc integra ad pedes usque defluit. Sunt autem haec omnia, quae aurea diXi, non argenteis inauratis, ut nunc sit, sed aureis bracteolis, serico filo circumductis, conteXta, Vetustior enim aetas, cum aurum mentiri in teXtura, &pictura vestium ignoraret, auro purissimo in fila diducto utebatur b , ex quo ingens sane pretium splendidis eiusmodi vestibus accedebat. Est igitur casula S. Ioannis Angelopiis ex iis, quas auricia vias dixissent, voce scilicet Anastasio Bibliothecario inusitata, ut ante die tum est: quae, quia non solum aureis clavis secundum longitudinem distincta est , sed limbum aureum in ora eXtrema astutum habet, si eam Anastasiana phrasi describere velis, non video quemadmodum dicere possis, nisi casulam sericam chrysoctavam , cum periclysi de chrysoctavo . In hunc quippe modum sacras vestes, aureis elavis, & aureo
limbo insignes, passim describit Anastasius v I. Sed iuvat nunc casulam S Ioannis Angelopiis cum nostra
Classensi comparare, cujus conformationem unusquisque cogitando facile assequi poterit. Utraque in antica, dc postica parte
b P Uid. Salmas. in Vopisc. in vita Aureliani, oe Braun. de veste sacerdot. hebri L j. c. x. iv. seq.
47쪽
aureo clavo ornata erat, sed illa admodum angusto, & puro, haec multo latiore, & variis orbiculis phrygionis opera pictis, insignito, quemadmodum eX eius laciniis cognosci potest , quae aeriincisae editae sunt , tabula prima, ubi segmentum, numero quarto notatum, ipsius aurei clavi, si ve chrysociavi latitudinem exhibet, est enim expressum ad archetypi mensuram . Utrumque hoc genus vestis chrys clavae videre licet apud Anastasium , puris scilicet, & pictura variatis, clavis aureis ornatae; saepe enim VesteSchrys clavas memorat, diversis pietas historiis, sed saepius etiam sic chrysoctavum nominat, ut de pictura sileat, quod non temere factum existimo . Plures etiam habet vestes , imo & cruces
sacris vestibus assutas, vel appietas. Et vestes quidem chryso- clavis orbiculis pictae, cujusmodi essent, qui casulam Classensem sibi animo fingat, non dissicile in lethget, quod & de crucibus chrysociavis, sive puris, sive orbiculatis non dubito. Quis enim ex aureis institis, sive purae sint, sive variis orbiculis distinctae, qualis erat casulae Classensi assuta , cruces confici posse non videat λ Crucem argenteam orbiculatam infra descriptam habebis. Tabulas vero chrys clavas, rotas, stellas, & si quid praeterea sacris vestibus , & aulaeis ex chrys clavo adjectum legimus, sic intelligo , ut pericidisseri de ch socia Oo apud Anastasium ipsum . Ut
enim vestis, in cujus extrema ora aureus limbus assutus esset,
pericla sim de crυ fclavo habere dicebatur, quia eodem opere, at que artificio eX aureis filis concinnatus , aut pictus erat ille limbus, quo esse solebant aurei clavi, sive chrysociavi, honoratiorum D hominum ca) Vestem in orbiculis, le e cum orbiculis chrysociavis. Anasus Biblioth feri. 37. Vestem habentem .crucem cum orbiculis de chrysoctavo . Sen. I7. Cruces de chry clavo cum
48쪽
hominum vestibus insui soliti: sic tabulae aureae, rotae, & cetera de genere hoc. non cum ipsis vestibus, vestem enim auro te X tam a chryso clava non uno loco distinguit Anastasius a , sed iis appicta, chrysoctava, vel de chrysoctavo facta dicuntur. Quare hoc sensu repudianda undequaque non es et Rubenii sententia, si chrys clavum dictum putasset, quidquid aureis filis concinnatum, vel phrygionis opera pictran, veitibus attexi mos fuit.
Sed iamdiu vestis chrysoclavae nomen, apud scriptores no stros obsolevit. Apud graecos diutius perseveravit, ut vel unus ostendit Codinus, saeculi XIV. scriptor, qui ea voce saepti si ne utitur b . Nostri, fallem in usu facro , auri phrygium , sive phrygium, aut magis barbare frisium, pro chrysoctavo usurparunt, quibus fere vocibus aliud nihil voluerunt, quam, acu pictilem ornatum auro multo insignem, praesertim vero auream taeniam latiorem, qua solemne fuit pretiosiores velles ornari, ab altarium ministris adhiberi solitas : illud idem nempe, quod antis qui or aetas aurei clavi, sive chrysociavi nomine designabat. Sic Agnes Augusta, apud Leonem Ostiensem, legitur obtulisse in Ecclesia Montis Casini, pannum diarodanum fri atum cum auro c) . Sic in thesauro Ecclesiae Canusinae, anno MXC. servabatur planeta de purpura sanguinea , ct pulcro aurifrisio, pulcro scilicet auri phrygio conspicua d . Tales erant in thesauro Ecclesiae Mo-guntinae casulae duae nigrae auriphrigiatae, Sc eiusdem operis GLmaticae duae , ct duo subtilia latis auriphniis ornata e P , ct casula violacea latis , oe magnis auripho iis longa, oe larga aureis ianulis, oe sideribus insertis. Talis denique cappa , quam Baldricus Abbas Burguliensis, circa annum ΜXCVII. sibi donari optabat
49쪽
Cappam, quae Phogium rutilans circumferat aurum ,
Canam, quα gemmis amiιium peritus Bone stet c a P . VIII. Est locus insignis in historia episcoporum Antisiodorensum,
ubi pretiosa quaedam casula sacerdotalis in hunc modum describitur: Casula autem coloris aetherei , phrnio palmum habente , superha meralis oe rationalis sigiem , ad modum pallii Archiepiscopalis honora hiliter praetendebat b). Haec nimirum casula, si quid intelligo, auri phrygium palmaris latitudinis dabebat. Quod autem dicitur, praetendisse essigiem superhumeralis, & rationalis, ad modum
pallii Archiepiscopalis, hoc ad ipsius auri phrygii figuram pertinebat. Ameri hunc locum Carolus du Catage , atque hinc universim concludit, tali forma fuisse veteres casulas, qualis hic descripta est, aitque plures hodiedum haberi , in secretariis maiorum Ecclesiarum, veteres casulas, in quibus circa collum lim-hus alterius coloris, ante & retro pendulus, assi Xus conspicitur c). Sed vereor, ne magnus iste antiquae eruditionis promus condus, non fatis intellexerit, cuiusmodi figurae fuerit auri phrygium , quo nobilis illa casula Ornata erat. Si enim superhumeralis, rationalis erigiem, ad modum pallii Archiepiscopalis, reserebat, non limbus erat circa collum casulae a Xus, sed latiore ambitu, per humeros in pectus, & dorsum defluebat, vel fortasse humeros ipsos complectebatur . Constat enim inter eruditos circa saeculum Christi X. & XΙ ut nihil de antiquiore pallii forma dicam , quae & multiplex, & varia fuit, pallium pontificale ante, & retro bifurcatum fuisse, instar duarum Y, quae pectori, & dorso applicitae in humeris ipsis concurrentes, in unum coirent. cd Subinde vero adhiberi pallium cepit, quod non iam ad summos humeros ascenderet, sed quod latiore complexu in brachia tantisper descenderet , ad modum circuli in plano positi conformatus, ut scite loqui amat doctissimus Pa-pebrochius, qui pervetustam S. Desibodi imaginem , aliasque C et pontifi-
50쪽
pontificum figuras producit simili pallio ornatas. Hoc autem modo conformatum fuisse existimo auri phrygium ejus casulae, quae in historia episcoporum Antisiodorensium, apud Cangium, descripta est. IX. Sed cur, inquies, speciosus ille ornatus casulae Anti si odorensis, superhumeralis, rationalis effigiem praetendisse dicitur Ea ipsa scilicet ex causa, qua ad modum pallii archiepiscopalis formatus dicebatur. Cum enim persuasum esset iis , qui sacrarum vestium mysticas significationes investigabant, in pallio archiepiscopali speciem quamdam apparere superhumeralis, &rationalis Aaronici a , ut prae ceteris observat S. Bruno Signinus episcopus b , eX quo etiam factum est, ut pallium ipsumtum rationalis, tum superhumeralis nomine quandoque dictum sit; non immerito quispiam dicere potuit, pretiosum illum ornatum nobiliorum casularum, phrygionis opera pictum, super humeralis, & rationalis effigiem praeferre. Neque id solum, sed etiam ea ipsa nomina superhumeralis, & rationalis Obtinuivsplendidus ille casularum sacerdotalium ornatus. Inno si hanc rem diligentius perpendere velimus, duo quaedam ornamenta fuisse comperiemus superhumerale , & rationale, castalis facem
dotalibus adjungi solita. Liquet id, ni fallor, ex Rathoidi Μissa, apud Martene , in qua Sacerdoti sacra facturo, post casulam, imponitur rationale cohaerens jun Zim superhumerali. Sic enim ibi legitur: P ea mini 'retur ei casula: tandem vero rationale cohaerens Iunctiim superbumerali sc). Huc pertinet, quod legimus in indiculo sacrarum vestium , quae olim servabantur Londini in thesauro insignis Ecclesiae divi Pauli: Item casula de rubro sa meto , qui fuit Fulconis episcopi, cui apponitur antiquum domsale colo rigatum interlaqueatum , de fimo auro, cui inferuntur qua-ttior herilis oec. Item casula infriani de indico sameto bona , oe pretiosa , cum pectiorali, b imaginibus Petri, o Pauli de sino auro, Shumerali vineato de Ino auro breuiaso, ct lapidibus insertis , & ex