장음표시 사용
21쪽
tis Episcoporum cujusque Ecclesiae imagines, qua de re postea
Quod autem idem vir clarissimus hariolatur, & coniicit, tot nomina Episcoporum casulae Classensi propterea appicta fuisse, quod illi in ea ipsa casula ornanda, & ditanda laborarint, vel
eam a temporum iniuria servare studuerint a , ViX quemquam probaturum e X istimo. Nam primo, si ea nomina Episcoporum peculiarem quemdam ecclesiasticum ritum , olim usu receptum, O stendunt, ut paulo ante di Xerat, quomodo eius casilae ornatores, re staura tore sque indicant λ Est ne peculiaris hic ritus , olim in Ecclesia usitatus 3 Deinde quis sibi persuadeat , Episcopos quinque & triginta in una ornanda, & curanda sacra veste laborasse Z i id, quod praeter Episcoporum nomina, & imagine S, duo etiam Sancti Martyres in ea expressi erant Firmus b), &R asticus, & duo Archangeli Michael, & Gabriel, imo & Deus
ipse O. M. quem manus aperta, in suo orbiculo delineata, medium inter Michaelem, & Gabrielem exhibebat λ Non puto tantae molis fuisse casulam unam ornare , & ab iniuria temporum defendere, ur praeter hominum curam, e X omni caelestium ordine patronos, & specialem Dei providentiam in id advocare opor
V I. Ut igitur laudanda Christiani Augusti sedulitas , qui , ut nihil, quod a quopiam dictum esset de sacris diptychis , omitteret, hanc casulam diptycham in Rubet historia expiscari valuit, ita danda ei venia, si ad alia properanti, minus accurato esse contigit in ea perpendenda . Quamquam non is solum , sed alii quoque viri eruditissimi, & acri ingenio praestantes, in eximii hujus cimelii raritate aestimanda non satis oculati fuisse
a Si igitur quis dixerit illi castulae propterea Episcoporum nomina adscripta fuse, quod illi sacerdotes forte in ornanda illa , ct locupletanda labbrarint, vel eam a temporum injuria conservare studuerint, in me non baset dissentientem . Sali o loc. cit. b Qui Ruleo est He stirmus. Is proferito es Sanctus Firmus, Ru-s.ιι mar ris commilito, ut ex dicendis palam fet.
22쪽
videntur. Iustus Fontaninius, & Dominicus Georgius V V. CC.
cognitam habuere casulam Classensem non solum eX Rubel descriptione, sed ex paucis e)us reliquiis, quae adhuc supersunt, quarum ectypa Fontaninius acceperat a Petro Canneto Abba de Classensi, viro imprimis docto, & erudito, cuius ego memoriam sanctissime recolo, quod me in hoc ipso Monasterio Classensi in ordinem Camaldulensem cooptarit. Plurimi fecerunt viri totius antiquitatis peritissimi rara haec fragmenta, ea ipsa scilicet, quae aeri incisa in fronte hujus libelli exhibentur. Ac Fontaninius quidem, cum in eo libro, quem edidit de disco votivo veterum christianorum, de orbiculis, seu thoracibus, & clypeis, in quibus olim votivae imagines pingi, aut celari consueverant, copiose tractaret, lacinias sacrae vestis ejusmodi orbiculis. seu thoracibus distinctas, quas a Canneto acceperat, non praeter misit; ejusque casulae Rubeum meminisse ait, & ex Rubeo Cangium in Glossario sa). Georgius vero lacinias sacrae vestis, in sacrario Classensi asservatae, commemorat in secundo de liturgia Romani Pontificis libro, & pluribus describit, ubi de sacris vestibus estigiatis agit b) . Hoc enim eXemplo utitur, ut ostendat imagines Epi scoporum sacris vestibus antiquitus appingi . aut inteXi consuevisse.
Verum neque Fontaninius, neque Georgius, ne quid de Rubeo, & ceteris praeterea dicam, id in ea casula viderunt, quo ma-Xime commendanda fuerat. Neque enim ea Episcoporum nomina, atque imagines, quibus casula Classensis ornata erat, Variarum Ecclesiarum Antistites promiscue exhibebant, sed Ecclesiae unius, quod ante me nemo ad hanc diem viderat, inter Italicas nobilissimae, Episcopos longo ordine digestos, ab ipsa ejus origine ad medium usque saeculum V ΙΙΙ, indicabant. Veronensem Ecclesiam dico, in cujus haud postremis laudum erit, quod antiquiores Antistites suos, non ex ineptis catalogis, sequiori aevo consarcinatis , neque ex populari rumore , sed ex integerrimis monumentis possit agnoscere. Tale est celebratissimus ille Rhythmus, Pi-pinia is a) Fontanis. Discus votiυ. c. xvij. p. 34. ba Georg. de Liturg. Rom. Pont. l. 6. c. vId. p. 38s.
23쪽
25쪽
pinianus propterea appellatus, quod Pipino regnante,& Verona: agente, scriptus sit, in quo priores octo Episcopi Veronenses recensentur. Tale & nostrum textile Diptychum, in casula Clasi sensi expressum, tanto maiore in pretio habendum, quod non solum octo, sed quinque & triginta Episcopos Veronenses eius
beneficio agnoscimus. Id autem in causa est, cur mihi licere eXistimem praeclarum hoc cimelium casulam Diptycham appellare, non quod casula ipsa tenuem quamdam veterum diptyChorum imaginem referat, ut Rubeo visum est, sed quod absolutissimum Elenchum Episcoporum Veronensium ab ejus E eclesiae origine ad medium usque saeculum VIII contineat. Quis enim nescit di-ptychorum nomine ejusmodi Episcoporum catalogos olim fuisse nuncupatos λ Neque vero operae pretium est hoc loco pluribus osten aere quomodo ea vox e nativa & propria significatione in aliam minus propriam, & latius vagantem traducta sit, atque eX profana in sacram evaserit. Agunt abunde ea de re, satis jam
nota, Wilthemius imprimis a , dc quem supra laudavi Christianus Augustus Sali g, atque, ut omittam reliquos, parce quidem , sed accuratissime Bonarrotius. b Quod si non alia de causa Gennadius dipthychum appellavit Prudentii libellum,
in quo totidem tetrasticis singulae utriusque testamenti historiae e Xpli Cantur, quam, quod Prudentius iis versibus describere videatur diptychum ecclesiasticum, in quo historiae illae essent depi-etae; c multo magis licebit mihi eo nomine appellare Veterem illam casulam Classensem, in qua, praeter Episcoporum Veronensium Elenchum, sunt etiam e X pressae, rudi quidem minerva, sed non indiligenti opere, eorumdem imagines. Sed magnopere dolendum est, vix aliquas particulas ejus casulae ad nos pervenisse, quae si temporis vim vicisset, loqueretur ipsa per se se, vel potius successionem Antistitum Veronensium a prima eius Ecclesiae origine, hoc est ab Eupre pio ad Sigibertum , qui medio saeculo VIII Episcopatum gessit, ut postea Ostendam, sub Omnium oculos poneret. Sed tamen ex illis ipsis reliquiis, quae
26쪽
supersunt, invicem collatis, facem imprimis praeserente Rubeo , qui casulam ipsam vidit, & copiose descripsit, possumus integram Episcoporum seriem , ut ibi picta erat, animo concipere. Eam poterit unusquisque in subiecto duplici schemate observare a , qualem scilicet post diutinam meditationem concinnare licuit. Neque vero aliam e Xcogitare datum est, in qua tria fragmenta, quae habemus, cum descriptione ejus casulae a Rubeo relidia, melius congruere possint.
In primo igitur schemate tabulae secundae videre licet, quem
locum tenerent in ornatu casulae Classensis singulae illae tres laciniae, quae adhuc supersunt; neque enim per totum casulae corpus pietae erant illae banctorum , & Episcoporum imagines, sed in taenia quadam, si Ve aureo clavo, ante, & retro discurrente, cujus figuram, hoc ipso primo schemate eXhibere placuit, uberius infra explicandam. In altero schemate, singulorum Epi ho-porum, & Sanctorum, qui partim in nostris laciniis cernuntur, partim ex Rubel descript ione innotescunt, distributio continetur. Illud autem imprimis unusquisque animadvertere poterit , eX utriusque tabulae in pectione, sic imagunculas omnes fuisse, in
suis quasque orbiculis dispositas, ut in postica parte, & ora i i fima tres decim orbiculi pidii essent, octo autem hinc & ince, qua taenia bicornis, & quasi in duas scissa, e dorso medio in humeros ferebatur, ut in pectus utrinque deflueret, ubi rursus in unam coalescens, decidebat e medio pectore in pedes, orbicuic sundecim comple Xa. Hinc autem palam fit primo, casulam Classensem breviorem in antica parte fuisse, quod non dubito, quin
ceteris antiquis casulis commune fuerit, quamquam haud scio, an a quoquam Observatum sit. Deinde cognita mensura totius aureae taeniae, quae casulae nostrae assuta erat, tota ipsius casulae
altitudo facillime potest cognosci. Licet autem totius taeniae longitudinem definire ex laciniis, quae supersunt. Quare, habita diligenti earum dimensione, & rationibus rite deductis, compertum est casulae altitudinem, ex ima ora usque ad insertionem colli, a Tab. II. 2 III
29쪽
colli, si ad pedem capitolinum veterem exigatur, fuisse pedum se X, unciarum circiter octo, in antica vero, pedum circiter seX. I X. Hac posita casulae Classensiis altitudine, ingenti sane statura
sacerdotem fuisse oportet, qui ea Commode, decenterque in re divina procuranda uteretur, ac multo majori, quam, quae nostrorum hominum nunc esse solet, quaeque etiam fuisse videtur sub Romanis Imperatoribus, quantum conjicere datur ex statura, quae in militum delectu, ex Romanarum legum praescripto quaerebatur. Auctor quippe est Vegetius, olim apud Romanos militarem staturam fuisse pedum sex, aut saltem quinque, &unciarum decem a . Sed postmodum aliquanto minor proceritas in tyronibus quaesita est, ex Valentiniani I. lege, ad annum CCCLVII. lata , qua decernitur, ut in quinqur pedibus , oe septem unciis usiualibus dele Ius habeatur. I . Atque huc facit, quod legimus in adiis Sancti Μaximiliani Martyris, apud Ruinartium. Cum Theleste in Numidia delectus militum haberetur, Tusco, &Aquilino Coss., id est anno CCXCV. MaXimilianum christianum
iuvenem ad militare sacramentum adigere tentarunt, qui delectui praeerant, eo quod incum e tum , id est rite dimensum , compertum erat ejus staturam esse pedum quinque, unciarum decem. Locus insignis est , & dignissimus , qui huc afferatur, mihi olim ab Antonio Lirardino Ieho Ravennati , homine docto , & erudito, indicatus, cum inter nos, de statura militum Romanorum legitima, sermo incidi stet: Adm4so Pompe ano advocato idem dixit quoniam Maximilianus ) probabilis es, rogo, ut in umetur . Dion Proconcti dix te Apta illum: cumque aptaretur Maximilianus , respondit: Non possum militare: non possum malefacere. Chrisianus sum . Dion Proconsul dixit: Incumetur . Cumque incumetus fuisset, ex ficio recitatum es: Habet pedes quinque, uncias decem. Dion dixit ad inficium: Signetur.
At si quis ex casula nostra coniicere velit staturam hominis,
a Apud Fontanin. de Disco votiv. in praefat. n. bii. pag. xxx. b) Cod. Theodos . l. viij. tit. xij.
30쪽
I oqui eam induere commode potuerit, multo maiorem, quam, quae in milite Romano esse debebat, inveniet. Mihi vero, dum ejus vestis altitudinem considero, occurrunt animo procera illa Langobardorum corpora, quae Olim ha c loca, quae nos incolimus, tenuerunt, cum ea gens Italiam, superiorum temporum calamitatibus desolatam, invasit, & quasi in vacuo regno se, suamque s bolem mirifice propagavit, qua e X stirpe pronum dictu est, plerosque nostrum prognatoS esse . Constat autem Langobardos ab ingenti statura laudatos fuisse, a non secus ac Germanos, eX quo genere Langobardi fuerunt. b) Videndus hac de re Fontaninius, qui de Langobardorum proceritate plura congessiit sc . Atque, ut is ex ossium cuiusdam cadaveris , apud Perusium defossi, magnitudine, coniecit, fuisse illud cujuspiam Langobardi cadaver, ita non absurdum fortasse erit, casulam Classensem, ob eius altitudicem satis cognitam, aevo Langobardorum tribuere. Sed iam vereor, ne quis me ad nugas delapsum iudicet. Redeo igitur ad figuram aureae taeniae, casulae Classensi assutae, quam in utroque sestemate tabulae II. Ac III. sub omnium oculos exhibere operae pretium existimavi. In cuius quidem figurae consormatione, ne cui sucum facere videar, quoniam hac de re tota judicium ferre nullus poterit, cui antiquarum casularum, quae olim sorma, quique ornatus fuerit, plane perspectum non sit, iuvat hisce de rebus tantisper disserere.
a Germani septipedes a Sidonio dicuntur Carm. xii ), O pris
ab antiquis scriptoribus M ac praesertim a Cornec Tacit. grandia