Mauri SartI monachi et cancellarI Camaldulensis, De veteri casula diptycha dissertatio

발행: 1753년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

CAPUT IL

I. Veteris Casulae forma. II. Gus ornatus multiplex . Imagines variae, casulae sacrae appingi solitae. III. Episcoporum imagines, studiose in ecclesia servatae . Exempum ecclesiae Neapolitanae . IV. Item oe C Politanae , ex Anastasio . V. Et Ravennatis , oe Romanae. VI. Series antisitum Ravennatum, in altaris velamine expre1sa . VII. Ad eum modum oe Veronensium series in casula Classensi. Veronensis nominis celebritas apud Ravennates.

ET Veteris quidem casulae quae figura fuerit, nemini obscurum esse potes . Vestis erat admodum ampla, in summo tantum aperta, qua caput emitti posset. Totum corpus cir- Cum quaque tegebat, involvebatque, nec ulla erat scissura e Xerendis brachiis, quae propterea non aliter eX trahi poterant, quam egi remo casulae limbo, in brachia ipsa sublato, vel ad scapulas projecto. Haec universim de veteri casula dici posse existimo. At quod aliqui eam ita sere describunt, ut esset vestis tota integra , circulatim ad pedes usque dum isa ca), non undequaque verum Censeo, refragari enim videntur quaedam antiquae imagines, ac praesertim illa Ioannis XII. quae olim tessellato opere picta erat in Lateranensi oratorio S. Thomae. Eam multi edidere, atque imprimis diligentissimus Clampinius l . Cernuntur ibi plures sacri ministri, Pontificem induentes casula gammadia, non equidem rotunda, sed utrimque acuminata. In antiquo etiam musivo Ravennatis Ecclesiae S. Martini in caelo aureo , seu S. Apollinaris novi, quod circa annum D LXX. concinnatum dicitur, quidam sacri ministri cernuntur, casulam Utrimque ad latera accisam induti, ad eum fere mCdUm, quo nunc est in usu, multo tamen longiorem, & in serne acumina-B 1 tam a J Uide Georgium de litur . Eom. Pont. l. I. c. xxiv. n. viij. Fer-

rarium de re vesia r. c. xxxvi.

32쪽

tam a). Tales etiam sunt casulae , quibus induti sint Apostolorum principes Petrus, & Paulus, & S. Laurentius in vitro antiquo apud Bonarrotium b). Adde casulam S. Bonifacii Moguntini, cuius pervetustam imaginem, in Antiquitatibus Ful- densibus, edidit Bro v verus. Ea est in sigillo Henrici Abbatis Fuldensis expressa, quod videre etiam licet in Thuringia sacra c) . Casulis vero brevioribus, quaeque vi X ad mediam tibiam defluunt, indutos Ravennates Episcopos Μaximianum , Ecclesium, Severum, Ursum, & Ursicinum, exhibent nobis musiva integerrima, in templo S. Vitalis, & nostro Classensi, quae facta dicuntur haud multo post medium saeculum VI. Est autem in Classensi nostro visenda imprimis S. Apollinaris imago, sane speciosissima, quam dum considero non admodum dissimilem, ab ea, quae in Ecclesia S. Apollinaris novi, eodem mu-sivo opere eleganter eXpressa , cernitur , haec mihi cogitatio obo Titur eam esse Ueram S. Apollinaris effigiem; neque enim supra fidem est , ut in Ecclesia Romana SS. Apostolorum Petri, &Pauli, ita in Ravennati Ecclesia, pio fidelium studio, servatam esse nativam, ac genuinam S. Apollinaris, ejus Ecclesiae parentis, imaginem. Eam hic damus aeri incissem, in qua, etsi casulam videas, in brachia sublatam, non ea tamen fuisse videtur ejus longitudo, ut ad podes usque defluere potuerit d). Sed

quamvis nonnulla occurrant e Xempla casularum aliquanto breviorum , & quae ad latera tantisper apertae essent, tamen fatendum eas, ut plurimum, amplissimas, & talares fuisse, ac talem formam servasse, iis etiam saeculis, quae corruptissima solemus appellare. Subinde autem ita accisa est, decurtata, atque aliam

prope in speciem deformata , ut si cum illa sua prisca, unde defluxit ,

atque degeneravit, componatur , vix suum tueatur nomen, Ut non iniuria clarus auctor,& rerum ecclesiasticarum scientissimus, millelmus Lindanus conqueritur. e

35쪽

1 I. Sed ea querela huius loci non est. Ad casulam antiquam

redeo, in qua paranda, atque ornanda, quod ιχ de cetera veste, sacris ministeriis deputata, dictum volo, maiorum nostrorum munificentia semper emicuit. Mitto nunc aurum, & gemmas, in

sacra supellectili abunde impensa : mitto nihil a magnis principibus, & delicatissimis hominibus, uspiam ad vestis usum , adhibitum esse, quod idem & templorum, atque altarium ornatui,& sacrorum ministrorum usui non sit attributum, qui, quanto ipsi viliore vestitu, & abiectiore cultu utebantur, tanto splendidiore apparatu, quae ad Deum, ac res divinas pertinebant, curare consueverunt: idque non insana quadam rituum Iudaicorum aemulatione, sed instincta pleraris, & veraci studio religionis, quidquid obganniat Hospinianus, Valdensium, dc recentiorum haereticorum, centies iam obtritas calumnias, summa confidentia, instaurans a . Haec, inquam, praetermitto, atque unum illud ornamenti genus, olim in facris vestibus usitatissimum , hic commemorare iuvat, quod ad meum Diptychum Ueronense, expres umin casula Classensi, illustrandum pertinet, varias nimirum imagines, ac figuras, quae facris vestibus intexi, vel appingi solebant. Non exigui momenti est, ad hujus consuetudinis antiquiquitatem comprobandam, auctoritas patrum II. concilii Nicaeni, qui divinitus inspiratum san forum patrum magiserium, oe catholicae Ecclesiae traditioncm sequentes, proponendas definiunt venerabiles , ac I anctas imagin f , tam quae de coloribus , oe tessellis, qciam quae ex alia materia congruenter in sanaetis Dei Ecclesiis, ct sacrisoasis , oe vestibus, oe in parietibus, ac tabulis , domibus , oe viis , tam videlicet Domini Dei, O Salvatoris Nostri Jesu Chrisi, quam

intemeratur Dominae Nostrae , Sanctae Dei Genitricis , honorabiliumque

Ante rum , ct omnium San torum , simul ct almorum virorum b P .

Ita decernunt ejus concilii Patres contra Iconomachos , eX quo

palam fit, vulgatissimum fuisse per id tempus, morem illum cras vestes variis imaginibus ornandi, quem alias in profano usu usurpatum, Ecclesia ad Dei cultum sapientissime traduxit. Agit de hissa ) Uid. Cl. Georg de litur Ro Pont. l. d. c. iij. oe .cbὰ Labbe tom. viij. p. 12O6. dit. Gnet.

36쪽

de his copiosissime Cl. Georgius, integro libri secundi de liturgia

Ro. Pontificis capite octavo, ubi non historias solum veteris, ac novi testamenti, & cruces, & Christi Domini, Dei parae, Sandiorumque, sed & Episcoporum, aliorumque hominum essigies, imo & animalium, ac plantarum varias species in sacris vestibus, atque altarium, ecclesiarumque aulaeis e X primi consuevisse, pluribus exemplis demonstrat.1 I I. Nemini igitur mirum esse debet, tot Sanctorum, & Episcoporum imaginibus casulam Classiensem conspicuam fuisse, praesertim cum mos iste, ornandi variis imaginibus sacras vestes, non adeo obliteratus sit, ut aliqua eius vestigia adhuc non persevereno. Illud quispiam fortasse mirabiciar, perpetuam successionem Episcoporum alicuius Ecclesiae, in una veste, pictam fuisse. Neque ego dicere ausim, id ex veteri more usitato, & passim recepto manasse. Nam nomina quidem, & memoriam Episcoporum cujusque Ecclesiae religiose cultam , ac diligentissime servatam fuisse, non est ambigendum. Hinc enim, ne quid dicam de sacris diptychis, & vetustissimis catalogis, Episcoporum imagines in sacris templis, secundum fuccessionis ordinem, pa- Iam depingi consuevisse, pluribus eXemplis, & monumentis cognoscimus. Sic enim legimus apud Ioannem Diaconum in Chronico antistitiam Neapolitanorum, Ioannem IV. qui IX. saeculo Vivebat, morum praedecessorum corpora eg antiquis sepulchris levasse, oe in Ecclesia Stephania singulis arcuatum tumulum aptasse, addita uniuscujusque e gie supra tumulum ipsum a . Non me latet, quid de hisce imiginibus, ad antistitum Neapolitanorum tumulos appositis, sentiat Kalendarii marmorei Ecclesiae Neapolitanae illustrator eximius, acerrimi vir iudicii, & reconditarum literarum Alexius Symmachus Marochius b . Putat enim vir summus hic se novum quemdam, huc usque ignotum canonigationis ritum detexisse. Sed non negabit, ut ego quidem opinor, etiam aliis de causis, & praeter quam GCcasione canoni-Zationis, Episcorum imagines publice in facris aedibus proponi

37쪽

DιΡTYCA A. CAPUT II. Is

consuevisse. Neque enim solum quia ita ferret canonigationis ritus, sed potius, quia vetus esset consuetudo pingendi Episcoporum imagines in Ecclesiis, propterea ad tumulos Episcoporum

Neapolitanorum, in eorum canoni Zatione, seu corporum ele Uatione , imagines appositas esse eXistimo. Sed multo antiquior est Episcoporum series a S. Asprenate, primo Neapolitanorum Antiste, deducta, quam in Neapolitano caemeterio S. Gaudentii depictam, observavit vir doctissimus Franciscus Blanchinius, ut ipse narrat in protegomenis ad Anastasium Bibliothecarium a . I V. Celebre est aliud exemplum vetusti eius moris Episcoporum imagines pingendi in basilicis, earumve porticibus, quod Anastasius Bibliothecarius nobis suppeditat. Narrat enim Anasta-ssius decreto P P. sextae synodi, non solum nomina Cyri, Sergii, Pauli, Pyrrhi, & Petri, qui antesignani Μonothelitarum fuere, e diptychis ecclesiasticis.abrasa fuisse, sed eorum quoque imagines, quae in sacris templis pictae erant, undecunque sublatas. Abstulerunt, inquit, de dip chis ecclesarum nomina patriarcharum, set de picturis Ecclesiae figuras eorum, aut in foribus, ubi esse pol rant , auferentes , ides C diri, Sergii, Pauli, 'rrbi , Petri , per quos error orthodoxae fidei usque nunc pullulavit ch θ . Quem in locum scite observat Alta serra, ita actum fuisse cum haereticis Episcopis, ut cum tyrannis principibus, quorum nomina in actis ,& operibus publicis, & imagines ubicumque positae, infamiae

nota delebantur.

Viguit eadem consuetudo in ecclesia Ravennati, ut facile ex Agnello intelligi potest. Boni enim Episcopi vitam, seu potius breve elogium scripturus, primo eius effigiem, quod saepe & in ceteris facit, accurate describit. Ne quis autem miretur, unde nam rescire potuerit, qui cuiusque Archiepiscopi vultus fuerit, qui color, quaeve totius oris habitudo, monet

haec se ex picturis didicisse : Et s fortasse quis secum cogitans

dicat a) Fr. Blanchin. tom f. Anassa . Biblioth. pag. LX. b Anastas Biblioth. in Agathone tom. iij. edit. Rom. p. I 6 I.

cc Asnec Lib. Pontifc. P. H. in vita Boni pag. 263.

38쪽

dicat, aut alios interroget, quomodo iste, vel unde scire poterat horum Sans torum effigies, quales fuerint, si macilcnti , si pingues , nulla dubitatio inde adcrescat, quia p rura insinuat mihi illorum vultus. Sed nullum eius sanistissimi moris exemplum illustrius est, quam quod adhuc superest in augustissima divi Pauli Basilica in via Ostiensi, ubi Romanorum Pontificum series penicillo eX- pressa cernitur, iam inde ab Sancti Leonis Μagni, vel Symmachi temporibus a , qualis etiam in antiqua Basilica Vaticana fuit, ut ex Ciam pinio accipimus b), imo & in Lateranensi, ut monet Franciscus Blanchinius in protegomenis ad Anasta

v I. Sed id, opinor, satis obvium, & vulgatum est, illud non item , episcopos alicujus ecclesiae, perpetua serie, in sacris vestibus

exprimi consuevisse. Sed tamen casulae nostrae eXemplum singulare non est . Alterum suppeditat Agnellus in vita S. Maximiani episcopi Ravennatis, qui circa medium sextum saeculum floruit. Narrat enim MaXimianum, altari Ursianae aedis Ornando, fieri curasse endothim byssimum pretiosissimum , in quo opere phrygio Christi Domini gesta picta erant; tum alium enacthim

auro teXtum, in quo omnium, qui ante fuerant, antistitim Ravennatum imagines, eodem opere eXpressas , voluit d): Fecitque aliam endotbim ex auro, ubi sunt omnes praedec res sui; auro textile imagines feri Jossi. E'ν ωαης graece est quacumque Vestis, atque ex ejus vocabuli, quod nostrateS a praecis acceperunt, vitiosa pronunciatione, facile est emersisse endothim, Agnello familiarem, quam Vocem foeminino in genere usurpat, cum masculini sit, ut observat ex Cangio Bacchinius e . Goarus ad Eucliologium graecorum eo nomine mappam altaris majorem desi

39쪽

Iet ca . Et quamquam ex pluribus veterum scriptorum locis, a Cangio allatis, non unam eius vocis significationem fuisse constet, frequentius tamen in usu ecclesiastico usurpata videtur ad aliquod seu mappae, seu velamenti genus significandum , quo contegi, & ornari altaria solerent, atque id potissimum Agnelli testimonio confirmat, qui Victorem episcopum Ravennatem narrat secisse endo bim ex auro puro, & stamine serico teXtum, Uariis imaginibus distinctum, ad ornatum altaris Ursianae aedis: Fecitque enithim, inquit, super San tae Ecclesiae altarium Ursanae, ex auro puro cum flaminibus sericis ponderosam nimis, mediam habens coccam, oe inter quinque imagines, siam ibidem cer-ximus oec. l . Idem narrat de hasno illo pretiosiissimo S. Maximiani endothi, qui supra nominatus est; cum enim scribit in Epiphaniae festo super altare ejusdem Vrsi a nar aedis poni consuevisse, ad ornandam, opinor, ejus frontem, & sortasse etiam latera. Neque mihi dubium est, quin endytis, sive endo this

Agnello graecissanti familiaris, homini scilicet Ravennae scribenti, in civitate graecorum imperio diu subiecta, illud idem sit, quod

Anastasius Bibliothecarius coopertorium altaris, aut altariS Uestem passim nominat, sive superiori tantum altaris mensae obtegendar, sive altari ipsi circumquaque convestiendo pararetur, quare & circitorium deveXiori aevo dictam legimus eam vestem, quae sacram aram eX omni parte ambiret ,& tegeret in. Certe Anastasius, cum plura altaribus Ornandis vestium pretiosarum donaria, a Romanis Pontificibus, aliisque oblata commemoret,endytim perpetuo silet, rem scilicet eamdem non eodem, quo

Agnellus, vocabulo eXprimens. Multa de endyti Cangius d , ct Bacchinius ). VII. Ut igitur S. Maximianus Ravennatum antistites praedecessores suos in endyti, quem describit Agnellus, ita di alius quis-

e Bacchi n. Observat. ad vitam Victoris P. f. pag. 3I.

40쪽

18 DE v ET E sti CASULA

piam vel Veronensis episcopus, vel certe eius ecclesiae alumnus, aut alio quovis nomine Veronensi ecclesiae devotus, in ea praenobili casula, quae postea thesauro Classensi acoessit, Veronenses episcopos, qui fuerunt usque ad aetatem, qua ipse vivebat, acu pingendos curavit. Haec partim certa, partim verisimilia haberi volo. Nam episcopos Veronenses, ab origine ejus ecclesiae ad plura deinceps faecula, in ea casula pictos fuisse secundum fuc cessionis ordinem, certo certius est, quod sc subinde non perfunctorie demonstrabitur . Cetera , quae diXi, si non certa, Vero saltem simillima videntur. Nemo autem iure mirabitur, in sacrario Classensi tam illustre monumentum episcoporum Ver . inensium servatum fuisse; neque enim solius Ravennatis ecclesiae finibus hominum religio, erga Sanctum Apollinarem, Concludebatur , nec minimum erat sequiori aevo Veronensium cum Ravennatibus commercium: Graecis enim exarchatum Ravennatem Obtinentibus, Ravennae stationem habuere plura militum corpora, ex variis nationibus, & civitatibus primariis delecta ad imperii tutelam, & ad omnem belli inopinati casum . Numeri, seu nandi nomine ea militum corpora appellabantur, atque in his erat Numerus, seu Bandur Veronensium, Cuius mentio est in antiqua Papyro Ecclesiae Ravennatis, scripta ad annum DCXXXIX. quam vulgavit singulare illud Italicst literat ursi lumen Scipio Μamei us, quem hic primum , ac saepe deinceps honoris caussa nominabo a . Graecis vero Ravenna, & exarcha tu expulsis, diu in ea civitate Numerus, seu Bandus Veronensis perseveravit durabat enim adhuc Agnelli Ravennatis sita te b , quem seculo

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION