Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gno Scaligero, divini libri elogio ornatum dicatur, &Sealigerian. in quo equidem multa se didicisse ingenue agnoscat. pyg fi Commode vero dum haec scribebamus, ut nosti, adlatus idem liber in Urbem post longas moras, a Carolo Patino, antiquariae juXta ac medicae rei optimo promi condo feliciter auctus & recognitus. Quo nomine, quantum diligentiae illius ac industriae, & eorum qui Symbola hic sua contulere, Lomenio Briennae Comiti , Seguino, Brunotio, non antiquaria solum, sed universa res litteraria debeat, lubenter hic profiteor ; qui ab obvia comitate viri sangularis exempli Francisci Gottofredi, brevem hujus voluptatis usum continuo impetravi. Nec fefellit certe exspectatio. Talem enim jam ante noveram vel solam Fulvianam collectionem, in qua non tam liceret agnoscere prisca Romanorum stemmata, quam ipsam cernere veteris Reip. imaginem , & inde simul multiplicem usum ad Historiam illorum temporum mutuari.

Primum statim arguit ampla illa GENTIUM Vel r. FAMILIARUM series, quae Nobilitatem ferme o- '

mnem principis gentium Popul1, Uno quali obtutu In- bastim Ro-spiciendam praebet. Adeo quidem, ut funeri te non u- ma mm-nius Consularis, sed totius Reipub. credas interesse; in quod ex prisci moris vestigiis Imagines tot clarissimarum Gentium inferri longo ordine videaS. Imet, Epitom. νμm en sterie, non sumptibi nobilitari maximorum υiro Liyii librumfuneraselere, aiebat olim Senatus Princeps M. Lepidus. Nobilius certe funus hic fatearis quam illustris illius matronae, cujus meminit Tacitus, Juniae nempe C. Cassii conjugis & sororis M. Bruti, in cujus funere viginti clarissimarum Familiarum imagines antelatae sunt, Annal. Lib. Manlii, suinctii, aliaque eri dem nobilitatis nomina; aut

quod de funere Drusi Tiberii filii idem Annalium Scri- Rrr ptor

III. c. 6.

12쪽

4 98 DIssERTATIO SEXΥAAn l. IV. ptor alibi observat ue funus imaginum pompa maxime isi re*'i' fuit, cum origo Puliae gentis AEneas &c. caeteraeque Claudiorum

gies longo ordine flectarentur. Eaedem quippe hic tibi

tium imagines, quibus hodierni Quirites vestri etiamnum possunt adsurgere. Qui enim praeter gentes 1llas

modo commemorataS , Ε Μ Ι L 1 A s insuper, CCILIAS, CORNELIAS, F A BIAS, FURIAS, P Ap ΙRIAS, PORCIAS, SULPITIAS, VALERIAS, Ut tot alias mittam , positaS ante oculOS cerri in frustra alibi aut celebritate personarum, aut dignitate munerum, aut gestorum gloria, aut caritate in

Patriam, aut cunctis pacis & belli artibus illustriores quaeret. Flos ille utique delibatus populi Gentium vid horis , Praetorum autem, Consulum, Dictatorum , de Caesarum tandem seminarum & qui Reges Legatis Regum, Dei autem Regibus olim videbantur. Neque ego hic commendationem eorum instituo, nisi quate-ΠUS CX ea pretium accedit iis monumentis, quae in illis propagandis aut adserendis in pristinam lucem hodie feliciter inserviunt. Peculiares quidem illustrium id genus Gentium Commentarios exstitisse olim accepimus, quales PORCIAE Familiae legisse sese profitetur Noct AGGelliuS ; suum, inquit, se laudationes Funebres, se li-tac. Lib-K brum Commentariorum de Familia Porcia legeremus. Ubi

obiter observo , FAMILIA Mibi, sicut frequenter in lapidibus 8c supra, atque alibi non semel apud Taci- vestetu; tum, Pro tota gente positam , quod &' Velleio ,h Va- Lib. ii, terio MaXimo, aliisque familiare, Principe illa Familiae M Porcia , item Ponia Familiae ; quam tamen vocis Familiae 11 i. c. i. eo sensu significationem improbasse aliquando viros

13쪽

DE PRAEST. ΕΤ USU NUMIS M. 99 doctissimos novi. Quod nec praetereundum fuit hoc loco, ne sine idoneo exemplo factum videamus ab Umsino, dum easdem non Gentes sed Familias inscribit. Quamquam, ut nosti, GenteS Vocentur frequentius apud antiquos & aureae aetatis Scriptores, Sallustium, Tullium, Livium, aliosque, qui notum etiam Gentis ac Familiae discrimen tradunt, ut Sallustius; igitur Sulla, Gentis patritiae nobilis, Familia prope jam exsincta majorum ignavia; ubi per Gentem Corneliae, per Familiam Sullae in eadem Gonte dicti intelliguntur. Iterum Li- L. inum.

Vius: orationemque habuit plenam veris decoribus, non comta ς-p

muniter modo Corneliae gentis, se proprie Familiae siuae, qui de alibi unius Gentis Potitiae duodecim Familias eadem Lib. 1x. tempestate dicit exstitisse. Caeteroquin praeter Com-ς-p λ mentarios illos de Familia Porcia Gellio commemoratos, nosti quoque laudatas veteribus Varronis, Attici, Hygini, Messalae, Suetonii in hoc monumentorum genere lucubrationes, quas haud insolitum illustrium Familiarum fatum posteris invidit. Hanc autem vel

Commentariorum, Vel Genealogiarum, quaS Vocant,

jacturam opportune supplet, illa Consularium, quos Vulgo appellant, Nummorum supellex; quae Veteres Patritias & Plebeias, hoc est, primaevas & incorruptas

Quiritium Gentes, & praeclaras earundem adfinitates complectitur. Neque enim adhuc Romanus finguis cum Barbaro fuerat commixtus ; nondum varietas &con fusio generis induc ha; nondum duo aut plura nomina in unum genti litium coeuntia, omnem successionis vel ordinem vel rationem turbarant. Infusa illa brevi sub Caeseribus varietas & commixtio ; qua OmniS interrupea gentilium propago i, qua noVi homines cupide se intruserunt in veterum stirpem ; qua priscae Gentes AE M ILI CORNELI AE, FURI AEd ULIAE, SEM-

14쪽

soo D IssERTATIO SEXTA PRONIAE , aliaeque novissimae Nobilitati accessere, qua commercio & adfinitate cum eXteris, descivit a prima origine simul ac Virtute RomanuS sanguis. Posteriori vero aetate , sub Christianis Imperatoribus, dum nempe una Christi tessera pro omni insigni Gentilitio sussicere videbatur, interversium ferme omne Familiarum discrimen, nullo jam certo aut stabili gentis nomine ; non turbata amplius, sed sublata omnis successio; nec adulterata solum, sed quasi exili ncta universa Romani hujus stemmatis series. Neque sic tamen defuere, Vergente plane ad occasum imperio, sancti& graves etiam in Urbe Cives, qui ad antiqua illa Reip. decora, quorum digesta e Numinis antiquis pud Ursinum series , genus adhuc suum referebant. Quam certe laudem videas B. Hieronymum passim sanctis illis feminis ascribentem, Furiae, Laetae, Paululae, Paulinae, Eustochio, Fabiolae, quae illi dicuntur,

1σ9. T. 1. q modo , Toxotio, o JULIORUM altissi-4 Ibid. pag. mum anguinem trahit , unde etiam filia ejus Eusochium J U-eph; i s LX A N cupatur 'modo, alius forsian schola memor, Fabiolae. p. 4M A X I Μ U Μ &c. ct FABIORUM GENTEM δ' - T. proferret in medium , & quae plura hujus generis apud eundem occurrunt. Neque Vero hic ego generiS controversiam movere illis intendo, qui stirpem suam ad C IE s IA S, COCCEIAS, CORNELIA S,J UNIAS, M UCIAS, VITELLIAS aliasque adhuc hodie referunt. Immo gratiam potius ab iisdem exsipectant id genu. monumenta, quorum benefici generis sui auctores

15쪽

ctores & A'ρχηγετια certe haud poenitendos adspicere illis non solum datur; sed etiam domi eorum imagines in Atriis, Muscis, more Veteri disponere & adservare

conceditur. Commune vero rei litterariae, non privatorum al1quot beneficium mecum hic reputas, mi O-CΤ A v I, Veteres & recentiores Quiritium FAM1-LI As aut G ΕΝΤ ES Nummorum ope distinguere;

quod utinam cavistet Antonius Augustinus J distinctas juxta classes disponere , dispositas illustrare; vetustis novitatem ; nuper inventis vetustatem addere. Eo minus enim ludibrium debuerunt hactenus Romanorum stemmatum Collectores, quo his subsidiis magis instructi, rem alias praeclaram &summae indus riae sunt adgressi. Unde etiam post Volaterranum, Sigonium, Ursinum, Ant. Augustinum, Pigium, Patavinium, Scholium, & gentiles suos, Streinium, Glandorpium, Reinuccium, Reus erum, haud ineruditus vel indiligens Germanus non ita pridem novum & luculentum opus de familiis Romanis moliebatur, eidem adfecto praemature immortuus. Quibus vero praesidiis,& qua fiducia potissimum impulsus, manum Operi admoverit , ipse alicubi declarat , Et quantus Numismatum Epist. Ru numerus es, quae nec ipsi Uno nec aliis tentatas em ce tam mihi faciunt, fore, ut in istis utiliter laborem, ct in nes p.

multis cibumsumam minimepraemansium. Nec praetereUndus hoc loco antiquarius superiori seculo haud incelebris Pyrrhus Ligo rius, inter cujus monumenta inedita, quae in Bibliotheca Christinae Augustieadservantur, duo se opera mihi obtulerunt, unum de ILUribus

Viris apud Romanos, alterum de Familiis Romanorum. Ita vero utrumque ab eo contextum deprehendi, ut

non continua aut disposita serie, more Fulviano, sed singulares aliquot viros & Familias, adductis nummin

16쪽

so et D IssEαTATIO SEXTArum lapidumve subsidiis, illustrare sit adgressiis. Quo successu vero id ab eo praestitum, ex iis, quae supra de ingentibus viri laboribus libere simul S candide protulimus, licebit facile cuique judicium ferre. Utinam saltem, aut exstarent hodie pleraque ea monumenta,cX quibus penum suam locupletavit , aut de singuliscundi in consilium, Herculei operis institutum eidem permisisset. Neque tantum illustres jam ex Annalibus&Fastis, sed obscuras etiam , & aliunde ignotas Familias tradunt gentilitia id genus Numismata. Ita CREPU

PULI As , & novissimae collectionis MINCI As, TREBANIAs, aliasque alibi hactenus, quam in hisce Nummorum monumentis obvias negant docti earum interpretes, frustra certe in vulgatis Familiarum Romanarum Onomasticis quaeras. Ut mittam AC

te aut Cicero, aut Livius, aut Marmor aliquod memoriam servant, & quam prope intermortuam Nummi felicius renovant. Quam praeclarum autem post longam tot seculorum noctem, excitare denuo integrarum Gentium imagines ; vitam & lucem densa temporum caligine oppreuis restituere8 Accedunt his Gen

vissime ex Nummis illustravit , & quibus aliunde licet haud ignotis, augetur insuper numerus Ursinianae&Patinianae collectionis. Neque vero lapidum tacenda caeteroquin in Familias id genus merita, quibus sepulchra Cunarum quodammodo Vicem praestant;quae nec jacere tamen easdem, sed feliciter resurgere largiun

tur.

17쪽

DE PRAEST. ET USU NUMIS M. Foῖtur. Talium certe amplam segetem, praeter Gruterianum Thesaurum, inedita id genus monumenta adhuc recondunt ; quibus harum lautitiarum cupidos, licebit viris longe eruditissimis Reinessio, Gudioque nostro

tandem aliquando demereri. Equidem praeter communia GENΤIUM nomina, alias etiam PRAENOMINUM & COGNOMINUM

appellationes, quibus Gentes in Familias, dc Familiae hbis huirursus in plura capita apud Romanos distinctae, eadem =CQ Nummorum supellex praebet. Quae eo accuratius Observanda, quod aut plurima id genus aliunde sint igno- milia tim. ta, aut in designandis viris illustribus, a diligentis simis etiam auctoribus passim praeterita fuerint ;dum eos vel cum solo Gentili nomine, aut solo Cognomine frequentius, nonnunquam etiam cum nudo Praenomine efferre solent. Quae diversitas frequenter obvia cum apud Latinos ScriptoreS, tum inter Graecos Latinosque, ubi eorundem hominum meminere. A cedit, quod eadem nomina apud eoS mutata sede non semel transponantur,ut nempe praepostero ordine Nomen Gentile Praenomini, aut Cognomen Nomini Gentili sit praelatum. Prioris eXemplum praebet apud Dionysium Πίσων , alibi Pro Lib. D. L. PI S O, CN. GELLIU S; quemadmodum etiam vocantur in denariis Gentis Calpurniae & Gelliae. Apud Dionem similiter legas, Clauium inpium, Domi-' L.xxxix. tium Lucium, Galbam Servium ; & apud hJosephum, Mi nucianum Marcum, ac similia alibi, quorum loco, obvii i s ki Nummi inscripti, APP. CLAUD. aut SER. G ALBA. Frequentiu S autem Cognomina Gentili praeposita, idque Graecis imprimis, ubi Romanorum nomina re- fcensent, familiare; sicut iisdem ' Dionyso,h Josepho, , Joseph. Dioni, apud quos passim occurrunt Pisi Calpurnius, Tu- rilli .

18쪽

so D I s s E R Τ ATIO SEXTAbero Aelius, Varro Terentius, Varro diuinctilius aliique , quorum nominum transpositam sedem, si non aliunde constaret, arguerent eorum Nummi adhuc superstites aliter inscripti. Immo id Romanis etiam Scriptoribus solemne videas ; quod vel unius Veteris Antisti exemplo liceret illustrare; sicut cum apud Velleium,

Epist. ad tum apud Ciceronem ipsum Vocatur, ubi male postre- Quint II I--doctorum virorum editioneS Severum Antisium re-

Lib. xxxi. posuerunt. HujuS enim, praeter Plinium , qui illius p etiam meminit, antiqui denarii aliter eadem nomina disponunt, & cum ejusdem, quod latebat Praenomine, C. AN Τ ISΤIUS V ΕΤ Us. Scilicet non Velleio solum Q lemnis ea transpositio, cujus rei multa apud

illum exempla, Cato Porcius, Lepidus Aelius, Balbus Cornelius, Drusus Livius, Drusus Nero; sed & Livio, Tacito, Nepoti, apud quos, Collatinus Tarquinius, Cursor Papirius , Ahala Servilius, Capitolinus suinctius, Pristus Hel-midius, Valerius Antias, Marcesius Claudius, pluraque id genus reperiuntur. Ut certe vel inde liqueat, jure a Sigonio reprehensum Robortellum , negantem unquam ordine praepostero Cognomen Praenomini, aut Cognomen Nomini praelatum. MD - Quo spectat praeterea, quod nata sit ingens secutis mera Prρ' temporibus appellationum id genus permixtio & va- . h.' rietaS , quae ab usu priorum temporum distingui debet,& ex eodem illustrari. Ita vel quale Nomen proprium fuerit apud Romanos, non hodie solum sed jam olim In C. Mi fuisse dubitatum, liquet ex Plutarchi cum Posidonio Π0 ea de re controversia. Factum id vero, dum gravissimi alias auctores, aut non perpendunt accurate id genus appellationum originem vel gradus , aut non distinguunt diversa Reip. & Caesarum tempora, aut propria personarum & Familiarum nomina confundunt ue quae

Omnia

19쪽

DE PRAEsΥ. ΕΤ USU NUMIs M. Fos omnia commode possunt ex Nummis Familiarum

Romanarum intelligi. Alia nempe illi suppeditant

Propria Gentium integrarum Nomina, ut AE MILIA S, CLAUDIAS, CORNELI AS, alia rursus propria diversarum Familiarum in eadem Gente, ut in AE milia PAULLOS, LEPIDos, BUCAS, in Claudia PULCHaeos, MARCELLOS, in Cornelia SCIPIONES, SULLAS, LENΤULOS & plureS ;alia iterum propria singulorum ejusdem Familiae, puta Paullorum aut Lepidorum, CAIOS, LUCIOS,

MARCOS. Priora, seu Gentilia, propria scilicet Ucut vocantur Dionysio, ut infra dicetur Genti, quibus

ab altera Gente distincta , velut Claudia a Cornelia ;Communia vero eadem Plutarcho dicta, respectu nempe Familiarum seu Gentilium Scipionum, Susiarum Lentulorum, qui omneS erant e Gente Cornelia. Altera , quae eidem Auctori COGNOMINA , Propria quidem Familiae, quibus ea ab altera Familia distincta ; puta SCIPIONE s&SULLA sin Gente Cornelia: Communia vero nonnunquam aliarum gentium Familiis, ut B ALA I Antoniae, Corneliae GRAC-

CAI Antistiae, Semproniae, Juliae. Postrema Vulgo, sed prima ordine PRAENOMINA, Propria Fratribus ejusdem Familiae, quibus invicem discreti , Communia autem cum in eadem Familia, ut C Nugo Pompeio Patri & Filio , tum aliis Familiis ejusdem Gentis, ut L U C I I s Scipionibus, L U C II s Sullis. Haec autem primaeva nominum discrimina nullibi evidentius, quam inNummis aut Lapidibus antiquis,de quibus hic

agimus, expressa reperies. Eadem jam olim notaverat Appianus,qui Romanis unum primo nomen usitatum In Praefat. scribit, quod & Varroni placuit, more nempe Graecorum , ut docent exempla ROMULI &REMI; mOX Sss alterum

20쪽

so6 DIssERΤΑΤ Io SEXTA alterum superadditum, quod Praenominis loco Gentiles inter sedistingueret,ut T ULLUS HOSTILIUS, Lib. r. CujuS GentiS nempe aliuS Hostin Hostilius apud Livium

occurrit. Istud autem, quod Praenominis vicem obti- Lib. i. & nuit, Commune Vocatur Dionysio, & Appellativum, ut xy- LUCI Us, S E RVIUS; alterum Vero eidem Gentile Patronymicum se Proprium, V t T Α R MI INIUS, TULLIUS. Tertium vero brevi repertum seu Cognomen,

quod nempe a gestis aut adfectibus animi vel corporis, ad majorem adhuc distinctionem, ut idem tradit Appianus , inditum: Sicut L. T A R DI INIUS SUPERBUS, L. JUNIUS BRUΤUs. Et certe liquet Lib. 1 v. eX Dionysio, quod jam vidit Sigonius,initium habuisse apud Romanos usum id genus Cognominum, in hoc Tarquinio , ita ut quum eadem cum AVO, L. T A R-QU INII n Cm , nomina praeferret, inde factum ad utriusque discrimen, ut alteri Prisci, alteri Superbi Cognomen sit adjunctum. Ita vero brevi mos invaluit, ut usus ille trium Nominum paullatim nobil1orum Romanorum evaderet quamquam non omnium, ut

quidam existimarunt b unde illud Satyrici,

Juvenal. Si quid tentaveris unquam Satyr. V. Hiscere tanquam habeas tria Nomina

vel Ausonii,

Idyll. x I. Tres equitum turmae, tria Nomina nobiliorum.

Ibi vero postremum hoc Proprium maxime tum habitum liquet , quum nempe ex propriis uniuscujusque aut notiS corporis, aut gestis primum indebatur, ut juxta morem semel receptum, CICERO, SULLA, MAGNUs. Quod egregie certe illustrant antiqui denarii Gentium Romanarum , in quibus Cognomen vulgo capiti illustri adjunctum videas in anteriori Nummi parte, ut Coae ΤΑ, RESTIO, PANSA,

SEARCH

MENU NAVIGATION