Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

dem vox mihi videbatur restituenda in lege quadam de

Legatis, ubi Julii Agrippae primipilaris neptis Pulia

s Domina Vocatur ; quaestum es ause praedia extraneus haeres L. pater. 3 8. haberet, an vero ad Juliam dominam, quae habuit patruum D 4ς ἰς-

Majorem Julium Agri'pam,pertinerent . Cur vero haec Pu S' ' i'tia neptis hujus primipilaris, domina ibi appelletur, vix unquam commode eXplicabunt j UriS interpretes. Magnus quidem Cujacius in diviniS Observationibus ut L. m. c. 18. non male easdem vocat illustris Thecantis ex hoc loco , sed dubie tamen & titubanter colligebat, Mulieres olim Romanis dictas dominus, non respectu selum maritorum, sed etiam per se. Verum errorem Vulgatae le-dhionis melius detexistet, pro qua Puliam Domnam, legi debere quovis pignore contenderem. Et haec quidem continuo notaveram, dum forte Cujacii observationeS Versarem, quum animadverti postea idem jam de hac Pulia domina in Domnam transferenda, duobuS C- ruditissmis viris subolevisse, Guidoni nempe Panci-rollo, in libris Variarum, & novissime Egidio Mena-gio in Amoenitatibus Juris. Diversa autem D OMNI apud Anastasium aliosque coaevos ScriptoreS ratio ; qui Ihoc nomen Caesaribus aut Ecclesiarum Antistitibus, ut dignitatis titulum vulgo solent tribuere. Male Vero eadem Julia Severi proJulia Domna, JULIA DONIN A legitur in Veteri lapide apud Gruterum. A Domna Tlies. Vero factum etiam Domnica, quo nomine Valentis v ςςkη φ II Nor Vocatur apud Socratem. Nec m1nus quis ex ejus. Hist Eccl. dem J ULIAE nummis colligat, eam perperam ab Eu ' η'ς' β'

tropio, Spartiano, Eusebio, & Orosio, Novercam Caracallae, & praeterea ejusdem UXOrem, non autem Matrem statui ; quod utique apud Varnos minus insolitum accidisset, quibus novercam uxorem ducere lege concessum tradit Procopius. Certe praeter potiorem Boii Goth. Kkkk r hic V ς ι -

142쪽

618 DISSERTATIO SEPTIMA hic longe Oppiani, Herodiani, &Dionis coaevorum Scriptorum auctoritatem, MATER AUGG. Caracallae nempe & Getae vocatur sine ullo discrimine, &manifestius adhuc Mater hujus Caracallae in priscis nummorum monumentis. Unde occurrit ejusdem JULI AE mentio in veteri lapide, qui Scaligero aliisque eruditis crucem fixit, I. O. M. E T.

IVNONI REGINAE

PRO SAL. IMP. M. AVR. ANTONINI PII AUG. ET IULIAE AUG. MATRIS AVG. M. VLP. MUCIANVS MI L. LEG. XIII. GEM.

HOROLOGIA R. TEMPLUM A SOLO DE SUO EX VOTO FECIT FALCONE ET CLARO COSS.

Neque enim alia haec Julia Mater Augusti, nisi eadem haec Mater Caracallae, qui M. Aurelius Antoninus Pius passim in Numinis & lapidibus antiquis vocatur. Unde accedere non possum docti stimo Reinesio, qui obrepertam sibi in NummisJuliam SoaemiamMatrem Ela bali non parum sibi gratulatus, ad eandem continuo lapidem hunc refert. Neque enim hanc Iuliam sine adjuncto So AEMIAE cognomine in prisciS monumentis dictam reperies; quum Julia Severi in iisdem passim JULIA PIA, JULIA AUGUSTA describatur; ut mittam geminam cum hoc marmore aliorum auctoritatem, in quibus iisdem verbis hanc JULI A Μ M A T R E M A U G. h. e. Caracallae vocari Videas. De Consulibus, qui Scaligerum hic turbarunt,

143쪽

res facile componi potest, si non pro ordinariis, sed pro suffectis habeantur: ut alias idem eruditissimus Rcinesius recte observavit. Ejusdem vero Caracallar Uxor PLAUTILLA, cum in Nummis vulgaribus, tum in altero Graeco apud Tristanum, cum praenomine FULVI AE spectatur. Eam itidem exhibent duo insignes mole & raritate Nummi, alter Tarsi percusius, In Cimet. hinc cum capite Plautillae, illinc cum cadem Augusta Vim & conjuge Caracalla dextram jungentibu S , ac inscr.

alter Caracallae & Plautillae capita repraesentanS, cum

Λ A , in altera parte vero nudam Venerem cum Vase &inscr. ΚNi ΔΙΩ N. Quem praeclarum Nummum, qui celebrem illam Cnidiam Venerem nobis adhuc hodie ante oculOS ponit, versabam haud ita pridem inter illustria Cimelia Regiae Gallorum Gazae. Elagabali autem Mater paullo ante commemorata Julia SOAEMIAs;& tres ejusdem Uxores, J ULIA PAULLA, JULIA AQUILIA, ANNIA FAUsΤ1NA in selectis numismatibus etiamnum prostant. PosterioriS Vero nomen ex iisdem solum discimus, quam a Commodo genus derivasse tradit Herodianus, Dio vero M. Aurelii neptem vocat. Alias Annii cujusdam Fausti, delatoris sub Grone insignis, meminit TacituS , a quo stem- Hist. H. io. ma hujus Anniae Faustinae videretur arcessendum. Male vero eadem a Tristano prior Elagabali conjux statuitur; quum & Herodiano tertia diserte adnumeretur, Lib. 1 v.&caede mariti Pomponii Bassi quaesitas illius nuptias, sed non primas, Dio auctor sit. DuaS Vero prioreS AU- Lib.Lxxix.

gusti illius Conjuges , praenomen JULIAE gestasse,

non aliunde rursus quam ex earundem Nummis percipimus ; quarum altera CORNELIA PAULA, alte-

144쪽

6ro D IssERTATIO SEPTIMAra sine alio praenomine, A QU ILIA SEVERA Dioni vocatur. Unde etiam adsequimur, frequenter id

receptum ea maXime aetate, ut Augustarum nomina mutarentur, aut ornarentur alteriUS praenominis additione. Hanc vero nominum in Augustis id genus mutationem maXime fieri solitam videas, ubi turpia illa videbantur aut ominosa, ut de EuphemiaJustini Imperatoris Conjuge notat Procopius, quae antea Lupi-

tunum videbatur, in Palatium venit, sed Euphemia appellata. Haud aliter nempe ac auspicata id genus nomina, aut in sponsi&sponsae deductione, acadmissione Vestalium apud Romanos; aut in dedicatione Templo-Hist iv. 13, rum, juxta illud Taciti in restituendo Capitolio, Ingresimilites, quibus fausta nomina , aut aliaS pro male O-m natis Urbium nominibus quaesita nonnunquam he-B ll.Gotib. peria S ; nempe, quod ait alibi Procopius, Emi. ς ι --ονο ue mς ἔλασφημ.ίαν. More utique hominum consueto, quo, sicut rursus alio loco vere fleti Golib. Observat idem Auctor, magis vocabula turpia, quam: IV ς δ res ipsas solent amoliri. EXemplum caeteroquin m Utati aut adsumpti alterius nominis dederatjam olim L 1- v I A , cui primae cognomen AUGUSTAE cum Pronomine JULIAE concessum Videmus. Hinc postea frequens istud evasit sequentium Augustarum,utJ UO AEDRUSILLAE, IULIAE AGRIPPINAE, JULI AETiri, de in JULIA PIA Severi Conjuge renovatum; quod nomen candem e familia Juliorum traxisse obsiem vat doctistimus Reinesius. Ab ea certe translatum ad Augustas & Gentiles eorundem temporum, J IJ LI A ΜMAEsAM hujus Sororem ac Aviani duorum AugustO

145쪽

DE PRAESΤ. ΕΤ USU NUMIS M. 63 Irum JULIAM SO EMI A Μ Elagabali,& JULIAM MAMMAEAM Alexandri Severi MatreS , ac earum cxemplo ad utramque illam Elagabali Conjugem, J UL I A M P A U L A Μ & J u L I A M A QV i L Ι Λ Μ ita ut cadem aetate Augusti AN ΤΟΝΙΝΙ, Augustae vero J u-L vulgo dicerentur. Neque tamen OctoJ uLI Asintra Severi & Alexandri tempora, ut existimabat vir longe eruditissimus , sed seX tantum reperias modo commemorataS, SCVeri nempe Conjugem eandemque Matrem Caracallae, Sororem ejus Av1am duorum Augustorum Elagabali & Alexandri, Matres utriusque, &duas prioris UXOres. Neque enim aut tertia UXOr Ela-gabal1 ANNIA FAusTINA, dicha J u L 1 A , ut patet ex ejus Nummis ; & ideo, ut existimo, quod stirpem& clarum nomen duarum Augustarum jam aliunde ad mariti nuptias adferret; neque etiam ulla Julia Alexandri Sever1 conjux occurrit in priscis monumentis. Alia nempe illi in 1isdem tribuitur, ab antiquariis vulgo alteri elocata, SAL Lus ΤIA BARBIA ORB I A N A, quae ut frequenter sine mariti emgie, ita occurrit in rarissimo nummo ejusdem Alexandri. Eum enim a se in- In Cimet spectum significavit mihi aliquoties princeps apud vos antiquariorum Fr. GottOsredi, in anteriori Parte rCD-comp.rentem AleXandrum Severum, in altera hanc Sallustiam Orbianam. Unde illius nummi auctoritate, haec non Trajani Decii, ut vulgo antiquariis persuasum , sed ejusdem Alexandri uxor esset statuenda. Quod ipsum confirmare videntur alii Numini ejusdem S A L-Lus ΤIAE , in quibus illa cum conjuge depicta manus eidem tradens, ac inscr. CONCORDIA AUGUSTO-RuΜ; quorum ille Alexandrum Severum potius quam Decium referre videtur. Turbat aliquantum inscriptio marmoris ;

GNA M

146쪽

GNAE ES EI E HERENNIAE S ALLV STIAE BARBIAE ORBIANAE AVG. CONIUGI DOMINI NOSTRI AVG. VALENTINI VETERANI ET VETERES.

in qua ea DOMINI NOSTRI appellatio ad Decii magis quam hujus Alexandri tempora Videtur referemda. Quibus addi potest Nummi a Tristano adlati auctoritas, in quo hinc Hostilianus Decii filius aut gener

potius, hinc SALLUSTIA BARBIA ORBIANA; live cadom cum hac Sallustia, sive filia illius, ut credidit Tristanus, statuatur. Adeo ut Vel alterutrum fateri oporteat, aut duas cum his nominibus floruisseAugustas, alteram Alexandri Severi, alteram Decii conjugem, quod minus equidem verisimile , aut de fide horum nummorum eundum ulterius in consilium. Caeterum aliam eidem Alexandro uxorem tribuit Lampridius, nomine MEMMIA M, quam & MEMMIAM S uLPICI A M, nescio cujuS nummi fide protulit Goligitis. Maximini etiam Conjunx sed tacito nomine ab Appiano, Marcellino & Zonara refertur, quorum iste

candem a truculento marito interfectam narrat. Ea V

ro vulgo statuitur ab antiquariis, non Calpurnia quaedam cum doctissimo Camerario, sed quae in veteri numismate Occurrit appellata DIVA PAULI N A, & in aversia parte cum Consecrationis nomine ac symbolis. Ut Verum tamen fatear, levibus aut nulliS potius conjecturis id hactenus nititur, quum id neque ex Nummi inscri-

147쪽

DE PRAESΤ. ΕΤ USU NUΜΙS M. 63 3 inscriptione aut aliis Veterum monumentis liceat hodie colligere. Immo obstare potius videntur mea sententia illa consecrationis symbola: quem honorem Tyranni conjugi& hosti Senatus ab eodem Senatu habitum parum videtur mihi verisimile. Nequidquam e , nim Tristanus illum tuetur exemplo Poppaeae & Sabinae Hadriani, quae quamquam a maritiS interfectar, CO-rum tamen opera fuerunt consecrata . . Neque enim eadem Maximini ratio, cujus & ferocius adhuc ingenium,& breve ac procul ab Urbis conspectu imperium,& cum perpetua Senatus dissensione conjunctum, &infensi denique post mortem successores. Notum aliaSetiam sub Cauarum imperio penes Senatum fuisti con- secrandi facultatem , adeo ut difficulter honorem illum Hadriano mortuo extorsisse legatur AntoninuS PitIS. Capitol. Mitto leviores adhuc ejusdem Tristani conjecturas, P/ς qui modo JU L IAM PAUL 1 ΝΑΜ dictam eandemi fingit pro arbitrio, dc modoJulii Pauli Jurisconsulti, modo Pontii cujusdam Paulini filiam, modo eandem credit cujus mentio in lege quadam de Legatis, Paulial nollia meae legatum. Haec enim omnia tam incerta quam incertissima. Si aliquis conjecturae hic locus, & Nummi elegantia pateretur, ad PAULINAM, Hadriani sororem magis placeret eandem referre, de quae stat nobilis adhuc inscriptio. Id vero postea Occoni in prioribus ejus curis placuisse animadverti, qui dein motus Pan vinii & aliorum auctoritate, dubius tamen in vulgatam sententiam concessit. Inscriptio autem talis, DOMINA

148쪽

SEPTIMA

idem Consecrationis honos a Senatu haberi potuit. Verum obstat, ut innui, Nummi illius DIU AE rudior pro Hadriani aetate figura & adspectus, tum forte E cerptorum Dionis auctoritas, in quibus sugillatus legutur Hadrianus, quod consecrationis honorem Antinoo calamito, non autem Paulinae Sorori deferri curasset. Adfert ceteroquin eundem Paulinae Nummum Pim In MCRe- rhuS Ligorius in opere inedito, quem eidem Hadri ripa Chri-ni modo Matri modo Sorori vindicat, ita tamen ut in ' 'U' eo D 1 v A PAULA, non PAULINA legatur, sicut vocari tamen agnoscit in Inscriptione Fundana. id vero ideo factum existimat, quod consecrantes eandem Paulinam Romani, nomen diminutivum ei adem rint: quae mira certe visa mihi observatio, &juxta quam

non FAUSTINAE, CRISPINAE sed FAUSTAE aut

Cae Is PAE vocari debuissent Augustae post mortem sideribus receptae. Sed nullus conjecturae hic locus, cum DIVA PAULI NA, non PAULA diserte legatur in illius Nummis, ac praeter alios in quodam insigni Regiae Gazae Christinae, in quo figura cum velo& facebigis vecta ae inscr. CONSECRATIO. NOtior ex iisdem Nummis Gordiani Conjunx FURIA S A BD NA TRANQUILLINA, sicut vulgo ab Antiquariis desicribitur , quae tamen non SABINA, sed S A B IN I A Vocatur in praeclaris neque obviis nummis qui integrum hoc nomen repraesentant. Tales dum aereos acili, argenteos videbam haud ita pridem in illustribus Lut det tiae Cimeliarchiis , cum inscr. SABINIA TRAN-vium. QUILL IN A AUG. acalium insuper Graecum ejusdem Apua P.M- Augustae nummum emaXimorum genere, CABE IN Ag pH T PANKTIΛΛ IN A. Quibus utique suffragatur inscr.

ntiqua, quam in Hispania repertam suis ad Concilium

149쪽

DE PRAEs T. ET UsU NUMIs Μ. 63 ilium Illiberitanum commentationibus inserentem Vides Cl. Mendosam, FURIAE SABINIAE T R A N- I ILLINAE. Idem fatum experta Philippi Uxor OTACILIA, quae vulgo traditur Antiquariis MARCIA OTACILLA, & quam pejus adhuc in Optati iam vertebat nuper vir doctissimus. OΤACILI A enim dicta eadem, non OTACILL Α,ut diserte priorem illam scripturam exhibet Nummus aereus in Museo Cl. Seguini inscriptus MARCIA OTACILIA SEVERA A U G. & alius insuper Gnecus , in quo itidem Ω ΤΑ ΚΙΛΙΑ legitur. Frequentes utique in Lapidibus antiquis Otaciliae , cujus Gentis apud Romanos notae Livius insuper, Suetonius, aliique meminere, ac praeterea Eusebius in Chronico ex versione Hieronymi, ubi Vult ac-Plotus corrupte pro Otacilim Pilatus legitur, sicut erudite ex Tranquillo monuit litterarum decus Jos Scaliger. Haec autem Otacilia Augusta cum in pluribus Nummis obvia, percussis celebritate ludorum finitarium, tum in praeclaro Farnesiano, cum inscr.

SAECULUM FRUGIFERUM. Cognomen autem

SEVERAE eidem tribuunt cum alii nummi, tum insignis Graecus Mediceus , M. Ω T. CEOTPΑ CEM.c E B. De Trajani Decii, quae vulgo hactenus creditur,

do vidimus eandem praeclari Nummi fide Alexandro Severo adjudicari. Alteram etiam ejusdem filiam eruit

Tristanus cum inscr. SALLUsΤIA HERENNIA

BARBIA ORBIANA, quam Hostiliani conjugem credit, ni potius eadem cum matre sit statuenda. Sic alia rursus in Nummis occurrit HERENNIA ETRU SCILLA, quae Decii filia, Herenni Etrusci soror & uxor Volusiani, vulgo an liquariis statuitur. Tu

bat hic tamen Onufrius, qui eandem Hostiliani Con-

150쪽

636 DIssERTATIO SEPTIMA 3ugem censet, & firmat etiam Nummi auctoritate, in quo hinc Hostilianus scilicet, illinc Herennia Etruscilla describuntus. Atqui labat tota Nummi illius, ut ab eo traditur, fides, in quo diversa Hostiliani&Etrusci

nomina confundit. Neque enim Etruscus tulit nomen Hostilii, neque Hostilianus Etrusti, quae omniam ire ibi permiscet onustius, dum eadem Nummorum auctoritate vult confirmare. Alias ut fateor nihil obstare video, quin haec Herennia aeque Hostiliani ac Volusiani uxor censeatur. Nec solum nota ex iisdem Nummorum monumenti S, aut Valeriani Patris M A-R Ι N I A N A , aut Gallieni Filii SALON1NA, sed &Fratris ValerianiJunioris uxor CORNELIA SUPE-α A a Tristano ex rarissimo nummo primum producta,& cui geminum audio exstare in Cimeliarchio Archi- ducis Leopoldi, nunc Caesareo. Rarum autem S MLON IN AE Gallieni cognomen CHRY SOGONES, ex nummo Graeco adtulit idem Tristanus, inscripto

scilicet CA ΛΩN XPT COTONII qua de re eum vi

deat Lector. Occurrit ejusdem mentio in Nummo Augustar Reginae a Metropolitanis in Ionia percusso, sed in quo pro X PT COTONII, sicut exhibet Tristanus , Κ PII COTTNH legebant diligentes antiquarii. Eadem felicitate produitae e Nummis Uranuae vel θ-

Poria. rauides, sicut eas vocat alicubi Pollio, JULIA DONATA, Uxor Postumi, &VICTORIA Mater Victorini cum inscr. MAΤER C AS Τ RORUM , quemadmodum eidem Pollioni vocatur. Altera etiam Herobna ZENOBIA AUGUSΤA occurrit in uno aut altero Graeco nummo quantivis pretii, cum adjuncto S Ε- P T I M I AE nomine, nempe qualem habuit Cl. Patinus

Alios

SEARCH

MENU NAVIGATION