Josephi Simonii Assemani, Sacrosanctae Basilicae Vaticanae canonici ... De sanctis Ferentinis in Tuscia Bonifacio ac Redempto episcopis, deque presbytero et martyre Eutychio, de quibus Sanctus Gregorius Papa in libro Dialogorum scribit, dissertatio

발행: 1745년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

APPENDIX. Is I

I. Emporibus Claudii Augusti Ca sapis perse- cutio magna in Christianos orta est , ut

ri omnes compellerentur ad sacrificandum ,

Idolis , thuraque diis incenderent; & qui sacrificare nollent, diversa tormenta eli perirentur, & postea capite punirentur . Eodem tempore B. Eutychius Presbyter reversus fuerat in civitatem Ferentinam de Christi negotio , quod ei revelaverat Angelus : dum post paucos dies dixit Angelus Domini ad B. Eutychium : Surge & Vade ad civitatem Falaritanam ad Sanctos Martyres Gratilianum & Felicissimam, ubi corpora eorum requiescunt 111 sarcophago novo,& celebra in eo loco Vigilias cum hymnis, atque divina mysteria Corporis & Sanguinis D. N. Jesu Christi, & tunc revertere in ciVitatem propriam Ferentinam : quia post paucos dies debes accipere coronam martyrii, & gaudebis cum omnibus Saninis Martyribus , qui cum Christo sunt regnaturi in perpe

tuum .

II. Tunc B. Eutychius quasi de somno evigilans, festinus perrexit ad Sanctos Martyres praedictos , ubi sepulta sunt corpora eorum , & fecit ibi divina Mysteria , & celebravit Nissam . Et venientes Parentes Gratiliani, miserunt se ad pedes B. Eutychii dicentes. Gratias agimus tibi , Pater Sancte; quia per tuam a praedicationem lucratus est D. N. Jesus Christus filium nostrum Gratilianum , & nos cum ipso simul . Tunc B. Eutychius monuit eos de fide & doctrina D. N. Je- Codicibus

mss. Hortanos Alemanniano,

172쪽

su Christi , & eadem hora discessit, & reversus est ad

propriam civitatem Ferentinam . III. Tentus est B. Eutychius ab Apparitoribus Maximi Tribuni , & offerentes eum militibus , dixerunt . Ecce Homo , qui contempsit jussa Principum S eorum Decreta pro nihilo computat: Deosque nostros blasphemat & in suis aedibus confregit . Igitur quum haec nuncia audivissent , milites perduxerunt eum ad Maximum , & omnia ei per ordinem narra

verunt .

. IV. Tunc dixit ei Maximus Tribunus . Tu ne es Eutychius seductor Magorum , qui destruis jussa Domini Principis Claudii, & Deos gubernatores Reipublicae pro nihilo aestimas Θ Respondit B. Eutychius. computavi , G pro nihilo computo idola Pana , furia, ct muta ; quae oculos habent G non Pirint; aures habent, G non audiunt ; or habent G non loquuntur; manus habent G non palpant 1, ct pedes habent G non mo-pentur . Vos haec colitis Ilamcntum hominum , GDominum no Irum Jesum Christum , qui omnia fecit , G dignatus est plasmare nos de terrae limo , desipisis , S ignorasis eum . Nam omnia jussa , G Principes pesri tales funt , quasi utres vento repletia Im

peria ta justa a Domino meo Iesu Christo sunt in cha

ritate repleta: ipse enim est, qui unipersa regit , atque gubernat . 2 nam ipsemet Dominus dicit: Per me

Reges regnant Prop. 8. I s.) G dranni obtinent ter' eam. Audiens haec Malii mus Tribunus jussit stati in . eum catenatum in custodia publica mitti, & praecepit, ut nullus introiret ad eum. V. Altera autem die jussit Maximus impiissimus in Praetorio Tribunal praeparari: & praecepit ante se adduci omne genus tormentorum, dixitque militibus. Afferte mihi Eutychium de custodia . Qui dum catenatus adduceretur ante Tribunul Judicis, inventus est

ibi Dionysius Episcopus , qui praeerat huic Civitati. Hic

173쪽

APPENDIX. I syHic, ut cognovit, quod comprehensus esset B. Eutychius Presbyter, obtulit se Maximo Tribuno , dicens. Pietati tuae suggero , Tribune, servum Dei, qui pro Te, & pro Republica orat, ne trucides. Tunc j ussit Maximus Dionysium Episcopum fustibus caedi, ,extra civitatem emitti.VΙ. Igitui Maximus Tribunus interrogare coepit B. Eutychium blandis sermonibus, cogitans mentem sanctam a bono proposito revocare , dicens B. Eutychio . Cognovisti quae sacratissimus Princeps noster Claudius per universa Regna constituit Respondit

B. Eutychius Presbyter: mere cognovi , ct scio : j a illius sunt , sicut unius ex sceleratis Θominibus , qui

Creatorem suum non cognoscunt , nec adorant e sed adorant Deos ligneos, lapideos, marmoreos , Dpse i , G aeneos : quorum imagines argentear , vel aureae funifacturae manuum hominum: quae F cusoditae non sunta eusodibus , fures ta evertunt , O rapiunt : nec adjuvare possunt sulti mos homines, qui eos adorant, de quibus Psalmisa dicit: Similes illis flant, qui faciunt ea: G omnes, qui confidunt in eis. Psal. I II. 8. Dixit itaque B. Eutychius Maximo Tribuno. Maxime, inter Imaginem, G Factorem , quis es fortior, tametior Θ Dixit ei Maximus . Ergo non debemus eos colere , quia manibus hominum sunt facti Θ Dixit ei B. Eutychius. Jam dixi illos homines fuisse miserrimos, qui tempore Pitue eorum male vixerunt in immunditiis, delectationibus , O concupiscentiis mundi. VII. Dixit ei Maximus : Ergo G tu non adoras Deos nosros , G jubsa Principis contemnis Θ SI phemasi eos , quos nos adoramus G publice confundis. Dixit ei B. Eutychius. Dominus noser Jesus Chrisus nobis praecipit, dicens : dum seteritis ante Reger, eat Praesides, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini dabitur enim Bobis in illa bora , quid loquamini : non

enim Pol esti , qui loquimini , sed Spiritui Patrii

174쪽

, qui loquitur in vobis. Matth. Io. I 8. Dicit ei Maximus : Et pos , qui pro ejus amore Pariis tormentis truditis corpora defra , qualem remuneru-tionem habehitis Θ Respondit B. Eutychius, & dixit. I iuui , quam ipse promisit, dicens : perdiderit animam f/am propter me , inveniet eam notiΘ.IO. 39. arternum. iterum Dominus dicit in Gangelio : reliquerit domum , vel fratres, ι7ut forores, patrem , aut mstrem , aut uxorem , , aut Ogros propter nom n meum , centuplum

accipiet , G vitam aeternam possidebit. Matth. I9. 29. Dixit ei Maximus Tribunus . Ut praeter isam alia sita Θ Dicit Beatus Eutvchius. Eli alia , qua numquam finem habet, repromisit Deus diligentibus f . VIII. Tunc dixit Maximus Tribunus ad B. Eutychium . Pro salute Domini nostri inpicti simi Principii Claudii , si non fasr caveris Diis immortalibus, dipersis tormentis te faciam interire : si autem facrificaveris , intimabo doctrinam tuam Claudio, G multiplicaberis dipitiis ct facultatibus. Dixit ei S. Eut chius. Sacri cent eis , qui desperaverunt de animabus fuis : nam propitiabitur mihi Dominus meus Jesus Chrisus, pro quo pati non timeo . Sciatis autem , qui in f io judicio adpotis, quia nifl ab eorum cultura cessaveritis , in aeterno judicio damnabimini . Ubi ignis

non ex linguetur, Est permis non morietur ; ubi peccatores sine fine lugebunt , ubi diabolus est alligatus, a que innodatus in secula feculorum : ubi non ardent i gVo , neque sipulae, fedpeccatorum animae . Ad hanc praedicationem multi crediderunt in Christo Do

mino .

IX. Tunc impiissimus Maximus jussit eum ante se fustibus caedi, dicens: Deos , ω Deus noli deridere, ct injurias Iudici noli temerario ore garrire, ne a cui tura eorum populus discedat . Iii ipsa hora jussit im-

175쪽

APPENDIX. Is s

piissimus Maximus levari in equuleo Sanctum Eutychium , & diu torqueri. B. Eutychius dum torqueretur,

dicebat. Domine Christe alupa servum tuum .

Tunc jussit sacrilegus Maximus eum de equuleo deponi , & lapidibus os ejus contundi. Sanctus Eutychius gaudebat, & exultabat in Domino , & viriliter

agebat .

X. Quumque vidisset Maximus, quod per tormenta vincere non posset sanctum Eutychium , jussit extra civitatem eum educi, non longe ab urbe, capite truncari. Ductus autem foras, ut decollaretur , dixit Spiculatoribus. Paucas mihi inducias date , ut orem opro me ad Dominum meum Jesum Christum . Tunc B. Eutychius projiciens se in terram, oculis flentibus dixit . Deus Omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, accipe spiritum meum , ta numera me inter tuos sanctos norores, quia tempus es , ut commendem

terrae corpus meum . Precor te, Domine, ut omnes, qui

nomen meum invocaverint, G ad Te conversi fuerint, habeant partem nobiseum in aeterno secuta : G in isto seculo de quacumque infirmitate, pei tribulatione digne clamaverint, petitiones suas impetrare mereantur, O nobis frui in futuro: quia tu es Deus manens, o regnans in secula seculorum . Amen. Tunc Spiculator tenens gladium unico ictu percussit , & migrau it ad Dominum Idibus Maji. Passio Sanctorum , qui simul coronati sunt , Eutychius Presbyter, Valentinus Presbyter, & Hilarius Diaconus, Gratilianus, ct sancta Felicissima, & alii quos longum esset enarrare. - XI. Haec audiens B. Dionysius Episcopus, ubi erat occulte propter persecutionem Pagan rum, abjit noctu cum Clericis suis ad Corpus B. Eutychii, & leva verunt illud cum hymnis, & orationibus, & posuerunt in praediolo suo, & in crypta sua , milliariis ab Urbe Ferentina plus minus quindecim, & jejuna Verunt in eodem loco: & manserunt, atque vigilaVe

176쪽

1 s APPENDIX.

runt aliquos dies , gratias agentes Deo , quia multa miracula ostendit Donninus. Caeci illuminantur, Daemones effugantur, & infirmi sanantur , ubi forent etiam Orationes, nunc, & semper , & in secula seci

lorum. Amen .

XII. Post multos annos pace data Ecclesiae Dei , coepit Religio Christianorum crescere , & augeri: &Ecclesiam non modicam ibi constructam ex parte parietibus adornarunt: eX parie Cryptae amplissime perfodere quasi specus, idest folia sub terra , unde emanat aqua modica. De ipsa aqua, qui non sunt bene sani, bibunt , & per invocationem B. Eutychii saluti confestim restituuntur . In eadem vero Crypta intra Ecclesiam ad dexteram partem contra Orientem p suerunt corpus B. Eutychii Presbyteri, & aliorum corpora Sanctorum cum ipso simu I : ut ita corpus ejus candidis marmoreis tabulis affixerunt , ut quasi arca hinc , atque illinc . In ipso loco multa miracula ostendit Dominus usque ii1 praesentem diem Et juX-ta hoc corpus S. Eutychii, ut diximus , alia crypta est, quae tendit in longitudinem plus minusque quam triginta pedes , ubi corpora Sanctorum requies unt:& quotidie inde modicae aquae guttatim currunt, quae per intercessionem Sanetorum bibentibus auxilium praestant. In alia vero parte sinistra construxerunt altare B. Stephani Protomartyris atque Levitae & aliorum Salustorum . Et in gyrum altaris columnellae

marmoreae & capitella foliata, quasi lilia, oc insuper

capita tabulae marmoreae, quasi arcus ex omni magnitudine construxerunt. Per cunctam Ecclesiam dς lo- eo in locum altaria construxerunt ad honorem Sanctorum , atque Sanctarum Virginum Dei , quae regnant cum Domino in perpetuum. Gaudeamus omnes in Domino , fratres charissimi, in honorem B. Eutychii Presbyteri, & Martyris, cujus hodie festa celebrantur : qui mundum contempsit , & divitias vanas

177쪽

vanas respuit: qui justa Principum non timuit , &eorum supplicia pro nihilo computavit. Qui pro amore Dei certavit usque ad mortem , & multos ad fidem traXit: atque ad coelestia regna migravit. Qui minas Judicum non timuit, & terrenam gloriam non quaesivit: pro Christi amore animam suam posuit, & gl dio evaginato ictu percussus est , & migravit ad Dominum, cujus potestas permanet in secula seculorum.

Amen α

I. N Emporibus Claudii Augusti Caesaris persecu'st cutio magna in Christi a nos orta est , ut om a nes compellerentur ad facrificandum IdΟ-lis , thura Diis incenderent, & qui sacrificare nollent, diversa in eos tormenta praemium experirentur , &Postea capite punirentur. In eodem tempore B. Eutilius Presbyter reversus fuerat in civitatem Ferentinam de Christi negotio , quod ei revelaverat Angelus , dum post paucos dies dixit Angelus Domini ad B. Eutitium; surge , & vade ad civitatem Falaritanam, ad Samstos Martyres Gratilianum & Felicissimam, ubi corpora eorum requiescunt in sarcophago novo , ct celebra in eo loco vigilias cum hymnis, atque divina mysteria Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi: & tunc π vertere ad civitatem propriam Ferentinam : quia post paucos dies debes accipere coronam , & gaudebis cum omnibus Samstia Martyribus, qui cum Christo sunt regnaturi in per petuum . II. Tunc Apud Bollan

dianos tom. 3.

visitata corpo

178쪽

Et illius p rentes in fide eonfirmatoIs

Addonus ad

Maximum Tri

bunum .

II. Tunc B. Eutilius Presbyter , quasi de somno evigilans , festinus perrexit ad Sanctos Martyres, ubi sepulta sunt corpora eorum , & fecit ibi divina Mysteria . Et venientes parentes B. Gratiliani, miserunt se ad pedes B. Eutitii, dicentes. Gratias agimus tibi, Pater sancte , quia per tuam praedicationem lucratus est Dominus Deus noster Jesus Christus filium no- dirum Gratilianum , & nos cum ipso insimul. Tunc B. Eutilius monuit eos de fide & doctrina Domini nostri Jesu Christi, & eadem hora discessit, & reversus est ad propriam civitatem Ferentinam . Tentus est B. Eutilius ab apparitoribus Maximi Tribuni, &offerentes eum militibus, dixerunt: Ecce homo , qui contempsit jussa Principum . & eorum decreta proniihilo computat, deosque nostros blasphemat , & in

suis sedibus confregit. Igitur cum audivissent milites, perduxerunt eum ad MaXimum , & narraverunt omnia per ordinem.

III. Tunc dixit ei Maximus Tribunus. Tu ne es Eutilius seductor Magorum qui destruis jussa D. Claudii Principis , & Deos Gubernatores reipublicae pro nihilo aestimas Θ Respondit B. Eutilius : computavi,& pro nihilo computo Idola vana , surda & muta,

quae oculos habent & non vident , aures habent &non audiunt ; nares habent & non odorant ; os habent & non loquuntur , manus & non palpant, pedes & non moventur . Vos colitis figmenta; hominum , & Dominum meum Jesum Christum, qui omnia fecit, qui dignatus est plasmare nos de limo te rae , destruxistis, & ignoratis . Nam omnia jussa Vesta & Principes vestri tales sunt , quasi uter Vento repletus . Imperia & jussa a Domino meo Jesu Christo sunt, qui universa regit , atque gubernat . Nam ipse Dominus dicit : Per me Reges regnant , &tyranni obtinent terram . Audiens haec Maximus Tribunus jussit eum catenatum in custodia publica

179쪽

ca mitti, & praecepit , ut nullus introiret ad eum. Diona δελ- IV. Altera autem die jussit Maximus impiissimus rentiuo Episco. in praetorio tribunal praeparari : & praecepit ante se Radduci omne genus tormentorum. Ante tribunal Ju- Uς si dicis inventus est Dionysius Episcopus ; qui praeerat huic civitati. Hic ut cognovit , quod comprehensus esset B. Eutilius Presbyter, obtulit se Maximo Tribuno dicens: Pietati tuae suggere , facratissime Tribu ne, servum Dei, qui orat pro te, & pro Republica, quare trucidas Θ Tunc jussit Maximus Dionysium Episcopum fustibus caedi, & foras civitatem emitti . Ιgitur Maximus Tribunus interrogare coepit B. Eutitium blandis sermonibus, cogitans mentem sanctam a bono proposito re Vocare , dicens B. Eutitio : Cognovisti quid sacratissimus noster Princeps Claudius per universa regna constituit Θ Respondit B. Eutilius Presebyter: & vere cognovi , & scio : 1 usa illius sunt sicut unius ex sceleratis hominibus , qui Creatorem suum non cognoscunt & non adorant ; scilicet adorant Deos ligneos & lapideos, marmoreos, gypseos, aeneos, quorum imagines argenteae, vel aureae, sunt factura manuum hominum : quae si custoditae non a sunt , fures eas evertunt & rapiunt, nec adjuvare

postant stultissimos homines, qui eos adorant: de qui

buq Psalmista dicit , similes ἐilis flant , qui faciunt,

G omnes qui confidunt in eis . V. Dixit itque B. Eutilius Maximo Tribui Dfua perseme- Maxime, inter imaginem & factorem ejus, o id est rat eo umne. fortius, & quid est melius Θ Dixit ei Maximus: Ergo

non debemus eos colere , quia manibus hominum

sunt facti Θ Dixit ei B. Eutilius : jam dixi illos homines fuisse miserrimos , qui tempus vitae eorum male Vixerunt, immunditiis, delectationibus, & concupi scentiis mundi. Dixit ei Maximus: ergo tu non ad O ras Deos nostros, & jussa Principum contemni Blassephemasti eos, quos nos adoramus, & publice con

180쪽

, fundis Dixit ei B. Eutilius : Dominus noster Jesus Christus nobis praecepit dicens: Dum steteritis ante Reges & Praesides , nolite cogitare quomodo , aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini . Non estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Dicit ei Maximus : & Vos, qui pro ejus amore tormentis Variis traditis corpora Vestra , qualem remunerationem habebitis Θ Respondit B. Eutilius & dixit illud quod ipse promisit, dicensa qui perdiderit animam suam

propter me , inveniet eam in aeternum . Et iterum Dominus dicit in Evangelio : qui reliquerit patrem, aut matrem , aut filios, aut uxores , aut agros Prompter nomen meum , centuplum accipiet , & vitam

aeternam possidebit. Et tormento UI. Dixit ei Maximus Tribunus . Est praeter istam sibi intento co- albia vita Θ Dixit ad eum B. Eutilius : Est vita alia Nix' quae nunquam finem habet, quam & promisit Dominus diligentibus se . Tunc dicit Maximus Tribunus ad B. Eutitium .: Pro salute Domini nostri invictissimi Principis Claudii, si non sacrificaveris Diis immortalibus , diversis tormentis te faciam interire e si autem sacrificaveris, intimabo doctrinam tuam Claudio , &multiplicaberis divitiis & facultatibus . Dicit ei S. Eutilius: Sacrificent eis, qui desperaverunt de animabus suis : nam propitiabitur mihi Dominus meus Jesus Christus, pro quo pati non timeo . Sciatis autem qui in isto judicio adstatis , quia nisi a Deorum cultura cessaveritis , in aeterno judicio damnabimini; ubi ignis non extinguetur, & vermis non morietur, ubi peccatores sine sine lugebunt , ubi diabolus est alligatus, atque innodatus, ubi peccatores cruciabuntur in secula seculorum, ubi non ardent ligna, neque stipula, sed peccatorum animae. Ad hanc praedicationem multi crediderunt in Christo Domino . Tunc

impiissimus Maximus jussit eum ante se fustibus caedi,

SEARCH

MENU NAVIGATION