장음표시 사용
151쪽
Clerici exornarunt Ut Romanos Pontifices praeteream, Anicetum , Gregoriuin Tertium , Sisinium , Sergium , & alios bene multos byros, & Orientales: ut etiam missos faciam Laurentium Farfensis Monasterii conditorem, postea Sabinensem Episcopum ; Isaacum Eremi Spoletinae decus, innumeros alios in Umbria clarissimos viros, qui e Syria , Jacobillo teste, venerant : Valentinum Presbyterum , & Hilarium Diaconum , Uiterbienses Martyres , profero, qui Omnibus fatentibus , nemine contradicente , sub Liocletiano , dc Maximiano passi sunt; & Orientales tamen fuere,11on Uiterbienses. Acta Samstorum apud cl. Andreuccium pag. 4. interca tenentur Reati Mart 'res malan
tinus Pres Oter, ' Hilarius Diaconus : G perductio quibusdam in Caseuo Viterbiensitum ante Proconfu-
Iem: auibus dixit Proconsui : Ex qua patria esis ΘRespouderunt functi Mart 'res, ta dixerunt: Primum quidem fatemur nos Christianos esse, G Christi Difc pulos. Respondit Proconsul, G dixit: De quo genereolis λ Responderunt functi Mart 'res, ct dixerunt :
uantum ad genus, de partibus Orientis ahenimus . Alia Aeta eorumdem apud eumdem pag. 49. , &pag.s i. uuibus dixit Proconsul. Ex qua Patria esis3 Responderunt Mart res, ta dixerunt . Prim2m quidem fatemur nos Chrisianos esse de partibus pero
Orientis adoenimus. Hymnus de iisdem , qui in Bibliotheca Vallicellana servatur, apud eumdem pag. 47. Venerunt in faciam Ab Oriente gemini, Perambulantes Tusciam, Castrum intrant Querbii.
Leetiones eorumdem a S. Rituum Congregatione die I9. Augusti 1552. probatae , quae in Ecclesia Cathedrali Uirerbiensi recitantur , apud Pennatium p p.33 7. Valentinus Sacerdos, G Hi arius Diacon s
152쪽
Christianae Religionis ubique locorum propugandae succensi, ab Oriente in Italiam profecti, variisque Propinciis Mini perbi praedicasione illustratis, tandem Viterbium appulerunt, Maximiano Auguso Imperatore. Si igitur Ualentinus, & Hilarius ab Oriente quidem in Italiam venerunt, non tamen S. Petri Aposto-Ii temporibus, nec sub Claudio Imperatore, aut Nerone ; sed sub Diocletiano , & Maximiano coronati simi ; pari ratione dicemus , eX eo quod S. Eutychius Syrus Antiochenus, aut saltem ex alia Orientis Regione fuerit, non sequi, ipsum S. Petro , & Ptolemaeo Pentapoleos Episcopo aequalem fuisse : sed potius eodem illum tempore , eademque in Provincia claruisse , ac SS Ualentinus & Hilarius, Orientales& ipsi : quemadmodum illorum Acta testantur, in quibus diserta sit S. Eutychii Presbyteri mentio. Accedit ratio ab eodem cl. Andreuccio petita . Hic enim in titulo eruditi operis , quod de Sanctis Ualentino, & Hilario composuit, iJlos vocat Primos
Viterbii tofosis, in haec verba : sitiale oriche de' gloriosi anti malentino Prete, ta nario Diacono , Isartiri miterbesii, e primi Apostoli di quella Cittis Idque
confirmat Eminentissimi Baronii ad annum Christi sos. num. 221. hoc elogio: δε fratur Tuscia compluribus sanctis Martyribus ansurunt inter alios in signe pro Christo certamen malentinus Presister , ct Hilarius Diaconus , A rores Viterbienses ia Si igitur Martyres illi, Valentinus, & Hilarius, qui certe sub Diocletiano , & Maximiano coronati sunt , dicuntur tamen a cl. Audreuccio primi Viterbiensium Apostoli, tametsi ab aetate S. Ptolemaei Episcopi, qui vere fuit primus Tusciae suburbicariae Apostolus , annis plus
minus 23s distabant: cur nos cogimur , samestum Eutychium a temporibus S. Dionysii Episcopi ferentini, qui sub Diocletiano, & Maximiano vivebat, ad tempora S. Ptolemaei Episcopi, & Neronis imperatoris
153쪽
ris trahere , eX hoc argumento , quod ille Christianam fidem in Tusciae ejusdem suburbicariae partibus praedicabat , amplificabatque ΘVI. Tertium argumentum, quo cl. Andreuccius utitur , ut S. Eutychium ostendat non SS. Valentino, &Hilario , sed sani to Ptolemaeo Episcopo synchronum fu i se . Demum, inquit pag. 8ς. inde adducor , ut asseram S. Mochium sub C. audio Nerone mari 'rium 'biisse , quia quum in omnibus antiquis monumentis legatur , ipsum sub Claudio lauream mororii adeptum , id factum ad primum quidem Claudium referri nequit, ut supra notavi , quum ille nullam in Christianos per- fecutionem excitaPerit , neque edictum uitam adperfusillos promulgaverit : fed neque de fecundo Claudio id intelligi potes : nam se quatuor annos in Imperio non egit, quos ipsum egis se oportet, ut pera simi Acta Sancti Gratiliani ci Felici ae . Rationi ergo consentaneum videtur , ut Buronii fententiam amplectamur ad annum Christ 69. num.44. ubi docet, in aliquibus Sanctorum Murorum Actis, in quibus sub Claudio legitur , id de Nerone Claudio intelfigendum esse. Quod vero Aeta habent sub Claudio subiisse martyrium perba sunt maximi huius Cardinalis : de Nerone Claudio intelligendum est secundum ea , quae superius in Claudio dista sunt . De hoc Imperatore perum est, edicta ipsum , legesque a perfui Chrisianus promulgasse , i que decimo imperii fui anno ; pos mortem autem San Horum Apos olorum Petri ct Pauli , eadem edicta re novasse anno decimo quarto , quum , ut scribit Oro flus , per omnes Propincias ab eo mandatum es , Christianos vexari . uuamobrem Actu Sanctorum Grati- Eoi i ta Felici ae , in quibus legitur Imperii anno
quarto, emendanda sunt, Imperii anno decimoquarto ; nisi ipsorum Auctor annos numerare ab eo tempore carperit, quo persecutio excitata eLi : illud enimicNAS in quartum annum incidit , quo noDum edi
chius sub Diocletiano Maximiano vixisse dicitur ; sin p0'tius Adia ipsius Eutychii , OSS. Gratiliani ct Felicissimet, in quibus Clau
dii Imperatoris nomen legituria
154쪽
Num in omnes. Provincias exiit, ta Sancti Ptolema usta focii quamplurimi mari rium subierunt. Hactenus
cl. Andreuccius, qui pag. 85. ta concludit: Stat ergo , Sanctum Eutychium , qui Suriani colitur , cum nostris Sanctis Valentino , & Hilario nequaquam conpixisse: autem in ipsorum Actis legitur, Ilionarios ad pedes S. Euuchii Pres teri fese advolvisse , historiam aut additam fuisse ex populari pul-gi traditione , aut ex Actis S. Secundi descriptam , hucque translatam ; aut demum id intelligendum esse de altero Eu chio , qui tunc temporis in vicinis locii vixerit. Eadem est Ferrarii suspicio circa Claudii Imperatoris nomen , sub quo passiis Eutychius dicitur. Quum enim, ille in Catalogo Sanctorum Italiae ad diem Is . Maji Epitomen vitae S. Eutychii Presbyteri& Martyris Suriani in Faliscis retulisset, eumque eXmo numentis Ecclesiae Hortanae, & Suriani , Ferentii
cor istanis clam in per secutione sub Claudio imperatore ministrastpe scripsisset, hanc ad norationem adjicit. SuntIi mittit Pres teri in Actis SS. Atrorum δε-
lentini S Hilarii sit mentio ; sed dum ilio sub Diocletiano est Maximiano , hic pero sub Claudio pos
referuntur, error corrigendus venit ; nisi forte Eut lius ibi memoratus ab hoc, de quo agimus , diperfui fit. Huic sententiae proxime accedit BollanduS tom. I. Februarii pag.438. , ubi dubium movet , an idem sit Eutychius Martyr Romae, de quo Martyrologium Romanum die 4. Februarii, qui & in A ctis S. Secundi i. Junii . At nusquam , inquit , in Marorologio Romano illius Beati Eut wchii mentio de quo in a Actis S. Secundi :) forta sis in tractum Spoletinum co cesserat , ut latitaret , G hinc Romam vel raotus es ad tormenta ; vel ultro reversus, Marturit anseam in-
penit sub Maaimiano , sub quo ct S. Secundus coronatus dicitur. VII. Pa-
155쪽
VII. Parum nostr 1 interest, an Eutychii duo fuerint , alter sub Claudio martyrium pallus, quem Surianenses colunt, alter sub Diocletiano , & Maximiano , qui in Actis S S. Valentini, & Hilarii laudatur, aut quem Acta S. Secundi Nartyris memorant; an vero unus idemque Eutychius, qui sive sub Claudio, sive sub Diocletiano, & Maximiano coronatus est , cujus proinde sacras Beliquias Surianenses Venerantur , quique tum in Actis S. Secundi, tum S S. Valentini , & Hilarii, Ferentinam Ecclesiam Presbyter administrabat. Quiquid enim sit hac de re, id unum nobis propositum erat , ut demonstraremus , quod &supra , ut opinamur , fatis demonstratum est, nimirum sanctum Eutychium Martyrem, qui Suriani colitur,& Presbyterum Ferentinum fuisse, & a Sancto Gregorio Papa laudatum. Sive igitur ille sub uno, sive is sub altero Imperatore ob Christi fidem Martyr Occubuerit, nostra nihil interest : quemadmodum etiam an unus tantummodo exstiterit Ferentinus Presbyter& Martyr Eutychius noster; an praeter nostrum alius quoque Eutychius Junior . Florentinius, Ferrarius , Bollandus & Andreuccius, qui duos ponunt Eutychios , ut supra vidimus , sive unum tantummodo Eutychium agnoscunt Sancti Ptolemaei Episcopi aequalem, affirmantes , in Actis S S. Valentini & Hilarii& Secundi nomen Eutychii perperam obrepsisse ; hi, inquam , clarissimi Scriptores a nostra sententia ne latum quidem, ut ajunt, unguem recedunt, dum CX pressis verbis docent, Eutychium Ferentinum Presbyterum, & Martyrem, quem ipsi sub Claudio passum affirmant, eumdem esse , cujus Corpus in Ecclesia , Surianensi requiescit, quemque S. Gregorius Papa in libro Dialogorum testatur , Redempto Ferentinorum Episcopo apparuisse . VIII. Uerum, ne videamur hac responsione pro posita in difficultatem potius declinare, quam sol Vere, ad
VII. Sive untis, s Te auo fuerint Eutychii , puttamen , tu hoc
ct eundem, cujus S. Gre 6-rius Papa me minit .
156쪽
ad argumentum illud regredimur , quod ex Claudii Imperatoris nomine in Actis S. Eutychii & SS. GD- tiliani, & Felicissimae posito , petitum est. Tria Actorum Martyrum genera distinguit Andreuccius . Quaedam enim sunt , ut ait pag. 65., Acta pura , sincera, & Proconsularia , nimirum aut a publicis Notariis tunc scripta , quum causa Sanctorum Martyrum coram Judice , seu Proconsule discuteretur : quae proinde in publicis Archivis inter instrumenta publica recondebantur a aut ab iis Christianis descripta , quos Martyrio Sanctorum interesse contigerat, quique rerum gestarum testes oculati fuerant ; aut demum ab illis fidelibus Scriptoribus olim literarum monumentis mandata , qui reddita Ecclesiae pace , historiam Martyrum describendam susceperant , ex eorum testimonio, qui persecutionis tempore vixerant, seu ex publica voce & fama, quae apud omnes, tamquam res nota, vigebat. Hujusmodi Acta indubiam fidem faciunt . Secundi generis acta sunt ea , quae primis proxime accedunt: descripta videlicet sequiori arvo evetustis Tabulariis Ecclesiarum , seu ex communi majorum traditione : in quibus proinde obrepere solent allucinationes nonnullae quoad locum , tempus , perso nas, & varias rei gestae circunistantias ; non tamen ea sunt prorsus rejicienda , sed pluris , minoris e facienda , pro majore , aut minore illorum vetustate ,& quo magis , aut minus inter se , vel cum aliis receptis historiis sunt conformia . Tertium denique Actorum genus est, quae sunt ab imperitis , aut malis amanuensibus descripta , qui amanuenses ut Sanctis, quorum res gestas describunt, majorem fidem concilient , aut omnino detrahant , quemadmodum Haeretici nonnulli praestitere , dolo malo , seu imperitia , antiquis actis multa addunt, quae cum rei gestae
veritate prorsus cohaerere nequeunt, aut OR CX Cere
bro confingunt, quae numquam exstitere . Vide Rui
157쪽
nart. in Praefat. ad Acta genuina Martyrum, dc Bollandum tona. I. Januarii in Praefat. cap.3. f. I. His accedit, quod unicuique etiam trium generum Actorum quae supra eXposui , accidere solent variae mutationes ex diversis ipsorum exscriptionibus , aut editionibus, Ob quas non raro ab Autographo plurimum recedunt, dum amanuenses, seu editores, quaedam addere , nonnulla etiam detrahere student , aut dictione in gratiam Lectoris expolita reformare , quemadmodum inter Graecos Simeon Metaphrastes fecit, & inter Latinos Surius , & alii : idipsum videre est in Actis S S. Valentini & Hilarii , quae Nardinus edidit, itemque in Actis S. Eutychii a Ferrario & Pennatio promulgatiS . IX. At vero , quae sunt ex pervetustis Ecclesiarum Uiterbiensis, Hortanae, Surianensis, & Ualli cellanae Bibliothecae Codicibus , ac praesertim membraneis descripta eorumdem Sanctorum Acta , non quidem aequalem Proconsularibus fidem merentur, sed iis saltem non minorem , quae secundi generis Acta
appellantur 1, non enim sunt recentia, seu a recentioribus composita , ut nonnulli sentiunt , verum antiquitatem redolent, eamque antiquitatem, quae mille
annos superare videtur . Nam si de Sancti Eutychii Actis loquamur , historia illa perantiqua , quae ante annum Christi 14 5. teste Henrico Bruno Episcopo Hortano, de Sancto Eutychio legebatur, debet omnino ad aetatem S. Leonis IV., aut S. Gregorii Magni referri, quum uterque disertam Sepulcri, & Ecclesiae ejusdem Martyris mentionem fecerit: aut certe ejusdem aetatis censeri, cujus sunt Acta SS. Valentini &Hilarii, Gratiliani & Feliciis mae , quum in utrisque S. Eutychius Presbyter & Martyr laudetur. Haec autem Acta ante annum Christi millesimum nota erant; nam hi Sancti non modo ante annum millesimum
tiliani, ct Felicissimae , OSS. Valentini, ct Hilarii.
158쪽
Iis Actis S. Fu- chii , ct SS. Gratiliani , ct
Felicisima, nomen Gaudii pro maximiano obrepsit.
noti erant, & colebantur a Fidelibus; sed pars etiam his oriae, quae de ipsis narratur, legitur apud Usita dum , qui anno chris i cc inpentcs reo vix cbat , aut in ejus suctariis , qtiae P. Solici ius cy vetus issmis Coclicitus malaus criptis edicit . Eadem ii si per sela decreto fac. Conprepationis Ilitur in sunt probata , dc in Ecclesiis . Viteri tensii , Iloriana , ct furianensi ad Canonicas Matutinas horas recitantur. Et si enim probatio hujuismodi non id efficit , ut falsum quid subesse non possit in his oria Sanctorum ; magnam tamen Actis auctoritatem proculdubio conciliat, quemadmodum scribit P. Janningus in Apolog. praeli min. ad A dta Sanctorum tom. i. Junii in haec verba : Fateor ex hujusmodi approbatione historiis auctoritatem accedere , neque uisus id negaverit Cathojicus: ut v
ro accedere talem , ut fagum subesse non possit hipο-riis sub approbatione tali legi permi sis , aut ut diri eruditi prohibeantur circa illas disputare, ab isque oratione bona nixi dissentire , ne ipse quidem Sacra
Congregatio prae tendit. X. Quae quum ita sint , videamus , qua bona ratione nixi Florentinius , Ferrarius , & cl. Andreuccius , duos statuere velint Eutychios . Ita A etis , inquiunt, S. Eutychii, & SS. Gratiliani, & Felicissimae nomen Claudii Imperatoris exprimitur , sub quo hi Sancti coronati dicuntur . At vero in Aetis S S. Ualentini & Hilarii , in quibus B. Eutychius laudatur, sub Diocletiano , & Maximiano martyrium Coruin contigisse narratur . Duo itaque Eutychii statuendi sunt, alter sub Claudio, alter passus sub Diocletiano& Maximiano ; aut certe hujus secundi nomen in , Acta SS. Valentini & Hilarii perperam est invectum aEgo vero ita sentio cum Ferrario, ubi ait, ereror corrigendus penit, non duos Eutychios exstitisse,
159쪽
sed unum eundemque, qui iii Actis ipsius, &SS. Gratiliani & Felicissiniae sub Claudio , & in Actis S S. Ualentini & Hilarii, atque S. Secundi, sub Diocletiano& Maximiano passiis refertur : mendum enim in
prioribus Actis obrepsisse , in quibus nomen Claudii pro Maximiano invectum est ; non in posterioribus, quae Eutychi 1 gesta repraesentant.
Et illud quidem, quod in Actis S. Eutychii, &SS. Gratiliani & Felicissimae dicitur , hos nimirum Sanctos sub Claudio Lmperatore coronatos, emendandum esse , atque Claudii loco nomen Maximiani Imperatoris substituendum, ex eo constat, quia in ipsis Actis anno
quarto imperii C audii edictum perhibetur fuisse propositum, ut ubicumque fuissent Coristiani inpenti, sine
auditione punirentur ; quod est mendum manifestum :neque enim secundus Claudius annos quatuor in Imperio egit, aut persecutionem in Chris ianos excitavit ; neque primus C audius ullam itidem Christianis molestiam intulit ; neque demum id de Nerone Cyamdio intelligi potest, qui non quarto , sed decimo Imperii anno edicta adversus Christianos promulgavit , Ergo quum in iis Actis manifestus sit error, saltem in numero annorum Imperii Claudii , quumque nomen ipsum Imperatoris , etiam in sententia Florentinii, Ferrarii & Andreuccii esset emendandum , & pro Claudio , Nero Claudius scribendum , proque anno quarto, substituendum, anno decimo, seu anno Imperii decimoquarto ; non video , cur non sit potius hic Actorum S. Eutychii, & , S. Gratiliani & Felicissimae locus corrigendus ex Actis S S. Valentini & Hilarii, in quibus nulla oritur circa nomen & annum Imperatoris dissicultas ; quam sine ullo veterum Scriptorum fundamento , sed ex sola conjectura, alter quidam Eutychius fingendus; utque hic inter mortales locum habere possit, nomen, & annus Imperatoris ex cerebro
160쪽
accomodandus . Vi hujus rationis adductus cl. Itinis schenius pro Claudio quidem Aureliantim, aut potius Maximianum reponendum censet; duos autem Eutychios pro uno substituendos, prorsus negat. Sic enim
in notis ad Acta S Eutychii die 1 Maji pag. s 8. scri hit. Habemus integra Acta ex A s. pluribus, etiam ejus loci, ubi sunt corpora : ct ubique S S. Gratilianus, Fecie ima dicuntur passi sub Claudio Imper. quarto anno Imperii ejus : quod de primo Buius nominis Imperatore intellectum , notaret annum Grisianae aerae 44. Sed hic perfecutionem Christonis non indixis, solumque Judaeos ob Urbe expulit. Sin autem intelligas nominis sius fecundum , habebis quidem perseculionis uti-
cuius tempus carptae anno et sip. sed annum Imperii quartum nullum invenies : quia Drannus ise nox multo plus, quam biennio regnopit, pr se extinctus anno 27 O ,
G frater eius , atque fuccessor declaratus Quintilius decimo septimo pos rie occisus es a militibus epectusque Aurelianus, qui anno Σ7I. novis Edictis publicatis persecutionem resuscitavit , eius morte rursus consopitam anno et s. Potuit Claudii fius, G Aureliani persecutio gemina in unam fuisse confusa , eoque deceptus Auctor Actorum , Claudium fripsisse , ubi scri-hendus fuerat Aurelianus. Interim Claudium etiam nominat Legenda S Eutitii, quam ex suorum Majorum Chirographis nobis sub fide publica ira misi
Ictinam Theseus Pennatius a Suriano , publicus Dei gratia , ta Ap olica aurioritate Notarius, in Archipo Romanae Curiae descriptus, ε, Fori Episcopalis dictae Terrae Suriani in Civilibus , G Criminalibus Cancel rius : Additur autem memoria SS. Valentini Presbyteri , & Hilarii Diaconi, tamquam simul cum SS. Eu- titio, Felicissima, & Gratiliano coronatormn . Atqui
forum passio , danda die 3. Novembris, pro Claudio nominat Maximianum , qui nonnis decimo sexto pos