Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

paleis opertum, non consena cum

vetustis Codicibus : ut nec lassio ingesta ab aliquibus , qui volunt

legi, palatum id est coelum, ex usu quorundam Latinorum, de quo D. Augustinus . Civit. cap. . ita ut sensus sit , Sacerdotem alati, id est Dei coelestis Afrorum, seducere s1mplices fingendo, bene Deo suo cum Christo convenire. Qua ratione, idolum de quo D. Augustinu agebat, non fuisset pileatum. Sed , ut

dixi , ea lectio dissonat omnibus antiquis Codicibus, qui constanter legunt pileatus, vel per librarii e rorem piluatus Capiti itaque Idoli

pileati, non timebatur conspurcatio per Ves ac proinde non eguisset ad eum finem umbella caligeri, sed aliquis alius erat usus operculi, statuis Numinum apud Ethnicos appositi Liquid vero praesertim est inanitas caligeriani commenti, mimaginibus non extantibus sive em1

392쪽

366 ANfEL SOLE RIVS nes pictae , quibus ridicule apponeretur hujusmodi aliquod capitis tegmen. Accedit quod in templis rite obseratis, non plus timendum fuis set capitibus idolorum , a stercori

bus avium , quam nunc timeamuSoperculis capitis nostrarum statuarum Sacrarum; quae percula, quis

unquam questus est conspurcari ab avibus pQuod ergo natavit Lagius lib. s

commentar Reipub Rom. cap. 19.

apponebant Ethnici statuarum capitibus circuli1m , specie dimidiae sphaerae,tanquam coronam. Sic enim in hanc rem philosophatur, describens varias formas statuarum, sum ahenea Sphaera tuae ; ut hodie Ammtiobra Sanctorum exprimuntur supra quorum capita circulussemispharam referens nectebatur, quoi ipsum

erat coronationis statuarum genus , ac Pristianis postmodum receptum , simulachris, qua Martyribm ct anctis Dei, ob merita in religionem po

393쪽

nebantur, impositum Meminit Marcellinus lib. I . de obelisco e Thebis Romam perlato a Constantino , sic locutus . Fer arrisum inane protentus diuque pensilis, hominibus mallibus multis tanquam molendarias rotantibus metas, cavea locatur In media ; eique phoera superponitur chenea, aureis laminis nitens qua confestim mi igηis divini contacita , ideoque sublata facis imitamentum in gura aereum itidem in auro imbracteatum teluti abundanti flamma candentis. Idem lib. Is sub finem Antiochiam Tenrmm, ubi per continuos dies velutio fenso Numine , multa visebantur dira , quorum eventus fore luctasicos gnari rerum prodigialium praecinebant.

am 2 Maximiani statua faesaris,

Iocata in vestibulo Regiae, amisit repente sphaeram eam , formatam inspeciem Solis, quamgestabat. Ad hujusmodi coronas,siveSOlare quibus majore,no stri Sanctos Dei expresserunt,alludit etiam Velleius Paterculus, his verbis

394쪽

adventanti Romam , immanis amicorum occurrit frequentia. Et montraret urbem, Solis orbisque super c. put ejus curvatus aequaliter circundatusque in cojorem arcus, velut coronam rant mox iri capiti imponens, conspectus est. Et s1 patet causa, concludit Laetius, yquamobrem in hodiernum

diem Sanctorum imagines cum tali semicirculo pinguntur sculpuntur. Praediistum ergo morem Ethnicorum, pie aemulatam esse Ecclesiam, Sanctorum capitibus radios aut coronas superponentem , censet La-Zius. Neque enim refugit Ecclesia,

sicubi deprehendit inter sordes Ethnicismi aliquid honestum Mutile, exprimere illud imitatione, vel pOtius ab iniquis possesibribus repetere ea, quibus illi abutebantur iracin usum pium convertere , quod multis exemplis illustrat Baronius ad

annum Christi sub finem, 8 Martinus 1 Roa l. de die Natali cap. I.

395쪽

Teguntur itaque Sanctorum capita tectorio referente coronam gloriar, qua potiuntur. Si enim reducibus e navigatione, imponebatur

corona salutis , de qua Paschalius lib. a. de coron cap. 9 sub finem; quanto justius coronantur Sancti, tot perfuncti periculis in hujus vitae marit Plane haec est coronafetiuitatis, de qua idem lib. 7. cap. 7. c corona gloria , ac diadema specie apud

Isaiam: nec non corona Cruci olim

circumpingi solita , ex S. Paulino epist. Ia ad quem locum multa&bene Rosvedius Significabat autem

ea Crucem cingens corona posteriore glorias , ad quas per Crucem pertingitur. Et quia umbella capitis Sanctorum, coelestem Coronam significat, idcirco ea Corona passim appingitur radiata,ut insinuetur gloriae splendor,quo Sancti potiuntur ex Dei visione, serventione ad optatam requiem , post labores. Sicut enim plerisque Sanctorum,jam ex hac in Vita,

396쪽

37 ANfEL SOLER Ius vita , dum in tantis tenebris reptarent, facies radiavit, perspicuo argumento splendoris interni, ut Variis exemplis declarat Bosius lib. I s. designis cap. s. estque manifestum de Moyse, cuius facies cornuta, id est radians visa est, ex consortio cfamiliaritate cum Deo : Ita iisdem Sanctis, in plena jam luce constitutis, merito appingitur ea gloriae emphasis , quae capitibus coronatis ia-diatis continetur. Et vero fuisse Deitatis tesseram quandam , radiare tempora , 8 coronam habere radiatam , de Ethnicorum etiam sententia , tradit Dahisquetus ad lib. 3. Silii Italici ad illum versum;

Sidereijuxta radiabant tempora nati. Ubi observat, Domitianum assectatorem Deitatis , capite radiato,

quod Deorum insigne erat, lingi

a effragi amasse,ut ex antiqui nummis docet. Ejusdem vanitatis, Persarum Reges insimulat Petrus Chrysol O-

397쪽

Ds O. 3 Isologus serm. O. tractans dictum Apostoli Rom. a. Nolite consigurari huic seculo . Ait enim , Vetari praeter caetera ab Apostolo , ne usu Persarum Reges , visubjecita nunc pedibussuis phaera, utpolumfe calcare

per vices mentiantur, nunc radiato capite, nem homines , Solis resident in gura, nunc impositissibi cornibus, quasi viros se esse doleant ostieminantur in Lunam nunc varias velut 'derum sumunt formas, ut hominis perdant guram , ct nihil supernae claritatis a quirant. Vallaris item corona erat radiata , ut ex Livio lib. 1 . OO- habetur. Quare corona radiata pCr- belle quadrat in Sanctos , vallum mortalitatis magno impetu ac Violentia transgressios. Caeteram minus apte Troilus Malvetius lib. de S S. CanoniZatione diab. I. Um. 9. .eto distinguit inter radios de coronam sive ut vocat diadema affirmanS , radio ap

pingi beatis, iis scilicet, quorum

398쪽

3ra AN SEL SOLER Ius aeterna felicitas nondum est Ecclesiastica vindicatione plane comperta Coronam vero tribui Sanctis, id estiis, qui donat sunt canonismo. Quam minu congruam beatorum Sanctorum distinistionem, nullo usu probatam , cumulat idem author grammaticali ineptitudine, qua eam Sam storum Coronam , diadema dici su ponens, addit, nomen esse ductum dia, quod est duo, demo : quia caret perfecta rotunditate, ob dimi

dietatem circuli adeptam. Has notationis insulsae gerras, Grammaticis converrendas eventilandas permitto.

Maluere alii umbellam, capitibus

Sanctorum superpositam, interpretari scutum, seu clypeum. Quo pertinere potest, quod Paulinus, describens extrema S. Ambros1 tempora , cum dictante S. Antistite, Paulinus ipse exciperet , ultimam, ideoque incompletam lucubrationem ejus in psalmum 3. Subito in

modum

399쪽

mi Ici L. O. 373 modum sicut brevis, ignis caput 0m cooperuit atquepaulatim per os ipsius, tanquam in domum habitator iniressus est, ct facta est facies ejus velut nixe postea vero reversus est vultus adspectem.suam Symbola haec erant Sanctimoniae B. Ambrosii,& afllatus Spiritus Sancti. Dimissis vero caeteriS, insistamus scuto , quod capiti hominis Dei visum est incubare. Neque abs re Sanctorum capitibus impositus clypeus dicitur , quia Sancti Dei protectione Divina fruuntur : unde cantant gratulabundi , Domine ut scuto bona voluntatis tua coronasti nos. Verba sunt Gulielmi hirandi de hac Sanctorum

umbella disserentis , lib. I. rationis cap. 3. n. 2O. Idemque habet S.Thomas nisi quod scutum denique re ducit ad coronam , distinguitque de scuto Tractans enim illud Phl-m quinti, Iomine ut scuto bona

voluntatis se coronasti nos , cum

praemisisset, bonam Dei voluntatem esse

400쪽

esse velut scutum contra omnia mala, addit est hic, ut scutum protegens , in patria vero uiscutum Coronans consuetudo namque fuit Romanis antiquitus, utifcutis rotundis in illis habebant pem victoriae; es quando triumphabant istomet scuto utebantur ut corona. Et inde San tipinguntur cum scuto rotundo in capite, quia de hostibus adepti triumphum , cuium rotundum, ad instar Romanorum gerunt in capite pro corona. Dicit ergo ;scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos quasi dicat , pro scuto coronationis nostrae , habemus bonam voluntatem tuam , quae nos hic defendito ibi coronat subscribit ad eundem Psalmi 1 . versiculum Aygua-nus, violanus lib. . de imag.

cap. 26.

Scriptor per omnia eruditus, Laurentius Pignorius in tabulae Isiacae CXpositione , pag. mihi aio hodiernum diadematis nomen, peneS

solum Deum & Sanctos locum habe

SEARCH

MENU NAVIGATION