Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

done num. a. Scripsit tamen S. Bri-gitta lib. . cap. 81 ex Christi ipsius revelatione , hunc sudorem exisse de Christi facie, propter qualitatem rogantis christum , ad consolationem futurorum quasi Veronica, ad solamen posterorum , sudarium OD-reXerit ea mente, ut Christus effigiem suam imprimeret illi linteo,

etiamsi non egeret extersione, neque sudor extergendus ex divina ejus facie efflueret; quod aegre admittendum video, etiamsLevabundant , ea posterorum consolatio,

proposita Christo videri possit. Negabam haec sudaria ad praesens

negotium spectare tum quia non fuere mortuorum, tum quia non fuere tegmina capitis simpliciter dicti, sed duntaxat faciei, quam periebant, admota ad extergendum stidorem vel lavationem adhibitam. Et idem dico de sudario quo obtectum Neronem prodiisse Roma, quatuor duntaxat comitautibus, scribit Sus' tonius,

372쪽

3 NfEL SOLER Iustonius, quod nuperus Scriptor de sudario mortuali accipit quasi Nero habens se pro conclamato , tegmen mortuarium assumpserit. Qua ratione dicendum esset , cum reliquam quoque vestium quibus defunctorum corpora amiciebantur , Varietatem assumpsisse , quod liquet esse

commentitium. Prodiit ergo cum sudario, non ut mortuus, sed ut lateret,& fuga non praepediretur. Atque

ita illud sudarium est extraneum ab hac disputatione. Idem dico de sudario, quo dato S. Salvinus incendium Ambianense restinxit Jacebat in lecto vir sanctus febribus aestuans, Minjectis per Satanam flammis urbs

pene tota conflagrabat accurrentibus autem civibus 8 adversus tantam calamitatem praesidium X poscentibus, tribuit vir sanctus sudarium suum, jubens ignibus objici: ad cujus objectum, illico flamma re

sedit. Neque de hoc sudario, quippe minime mortuali agimus. Nobis

373쪽

ut notatum est ex Ioannis II ac 2O. EX C autem cap. O. manifestum

est , sudarium a sindone corpuStotum contegente aut obVolvente,

esse secernendum. Nam seorsum linteamina exhibita sunt seorsim sudarium, quod fuerat super caput. Mira de isto refert Beda lib. de locis Sanctis cap. s. exrelatione Ar-nulsa Episcopi. Inventum enim aetate Bedae, jussu Regis Saracenorum igne probatum , mans1 illaesum meum cui haereditate obtigerat, ditavit affatim. E contrario autem qui ejus possessionem prae aliis bonu neglexerat, ad extremam est redactus inopiam. Hoc sudarium,

quod super Christi insepulchro jacentis caput est positum, M. Attilus Serranus in Syllabo reliquiarum quem adjunxit tractatu de . urbis Eccesiis , ait asservari in Basilica Lateranensi. Verum cum Beda loco

alleis

374쪽

ysa ANfEL SOLE RIVS allegato addat , hoc sudarium habuiste longitudinis pede Octo Verisimile admodum est, visum nonnullis hoc capitis Christi invol crum illud ipsum esse, quod Vesentione apud Sequanos magna cum Veneratione asservatur.Est enim ejus longitudo octo pedum Taurinense autem sudarium quod Alfonsus Palaeotus cap. I. de Sacra Sindone vult esse hoc sudarium capitis Christi in sepulchro jacentis, est longum pedes duodecim. Ac proinde sudarium Taurinens , aliud est a sudario quod fuerat super caput Dominici cujus longitudo 1 Beda assignata, quadrat exquis1te in sudarium Vesontionense , ut Chimetius supra cap. 8. plenius confirmat; si mens tamen sudarium capitis, pro linteo alteram tantum cadaveri partem a capite ad pedes usque contegente , Hirperinducto toti antico corpori, sed taeniis ad collum religato. Quod autem institis supra hoc

379쪽

sudarium circumvolutis 1 collo ad imas usque calces, sola hujus sudarii pars faciem operiens caput ob tegens extaret , dici potuit suda rium obvolvens caput, sudarium faciei resupinae iacentis Christi. Circa quem tamen nihil in hac re factum est singulare , cum JoanneScap. 19. diserte notarit , Sanctos pollinctores accepisse corpus syriasti e Cruce depossitum, Gigasse illud inteis cum aroma tibin , sicut mos est Iudaeis sepelire. Itaque communi more quo Ceter apud Judaeos, involutum est sanctum Christi corpus demortuum, quamvis in sindo nis munditia, Tudarii pretiositate, potuerit esse differentia, sicut erat magna disterentia in quantitate

pretio aromatum, pro varietate per- senarum, condiendis corporibus adhibitorum.

Hoc udarium faciem ligans super demortui caput positum, non est cogitandum ejusdem filisse for

380쪽

31' ANfEL SOLE RIV smae cujus velum illud breve, quod O more morientium ut loquitur S. Gregorius homil. 3 . in Evang.)S. Cassius Narniensis dedit assistentibus , ut si1bi contra faciem tenderetur . Quali etiam velo Monachus singolismensis, describens funus Caroli Magni, ait faciem ejus opertam fuisse sub Diademate. Et Graeci ut est in Euchologi , Sacerdoti mortui faciem velant breviori illo velamine, quo panem linum ad futurum sacrificium contegi ex usu erat. Erit qui eodem referat operimentum madefactum expassum ab Hazael super faciem Benadad Regis Syriae, de quo . Reg. 8. V. I s. Quanquam id operimentum , it vulgatus vertit stragulum , illosum pannum, superstiti injectum est, non demortuo. Quod autem faciei mortuorum superjiciebatur panniticulus erat ad faciem duntaXat operiendam , ne vel tetro objectu, vel

incondito motu, spectantes offende

SEARCH

MENU NAVIGATION