Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

expromptu dissicilis. Melius fuisset si materia congesta et explorata, Vera tantum condidissent et conservassent multa enim jam in promptu essent, quae nunc denuo e ruderibus effodienda et exploranda sunt, nec temere et sine apta materia systemata exstruere volentes hodie diruere cogerentur, quae heri aedificavissent. Et haec tamen, ni fallor imago dici potest systematum in arte medicaad nostrum usque tempus conditorum. Sed largam praeceptorum et salubrim exemplorum copiam ea nobis suppeditat experientia Quot errores nobis per eam vitare licuit quae bona et utilia hac magistra discere nobis contigit, quae systematibus praetereuntibus sola supervixerunt. Μagnas illis strenuis operariis debemus gratias, qui, indefesso studio et constanti labore, reliquias antiqui et recentioris temporis studio immoto et perseveranti perscrutantur, ut inde probam et utilem extrahant materiem. Μajorem essicacitatem quam plerumque creditur habuerunt, hodieque habent in artem medicam, justaque et ab opinione praejudicata libera posteritas eorum merita maximi faciet. Ars medica igitur, cui hoc cum quavis humanitatis disciplina commune est, per multas ambages in veram, eamque regiam viam pervenire debuit, quam tandem, ut vere gloriari possumus, est ingressa. Jam nulla quidem disputatione opus erit ad demonstrandum , nos eam, γε nunc ingreditur Via ars medica, rectam et regiam habere, qua ad illum finem certum ad quem tendit, pervenire potest et perveniet. Sed qua in re consistunt hi majores progressus, cui debemus clariorem illam veritatem rectissime VIROBo respondebit is ex quo agnovimus morbos

u neque per se, neque absolute exstare, neque autonomos esse organismos,

re neque in corpora irruere, aut parasitorum more in iis vivere et crescere, ην Verum decursum tantum vitae, mutatis conditionibus ostendere ab eo induti tempore mederi nihil aliud significare potest, quam in integrum restituere

unormales Vitae conditiones. VJam quomodo ad eam pervenimus scientiam diligenti materiae in conditione sana exploratione et indefesso naturae ipsius studio, quo ad accuratiorem scientiam ejus explicationis et legum quibus regitur pervenimus, conditionesque novimus ejus imperii, comparati cum conditione morbosa et mutationibus, quas materiae adsert.

252쪽

Ita exclusa est illa ontologica morborum doctrina, quae phantasmatibus suis contenta est eaque vera habet. rvicit ea contemplandi ratio, quae statuit, materiem in sana conditione certis legibus obstrictam, quamquam morbo subjectam, non tamen casu temere regi, neque eam morbo plane mutari potuisse, et rursus quocumque tandem modo in pristinam conditionem reverti. Insignes ex hoc principio augurari licebat prosectus, nec eventus exspectationem sesellit. Nunc enim

scimus eadem phaenomena per morbum apparere, striata secundum Varias causas et ut uno verbo dicam fundamentum physiologiae morborum positum eat. Jam si quaerimus quae causa sit hujus mutationis, confitendum est, salutares hosce progressus magnam partem Chirurgiae deberi Τemeraria, imo vana videbitur nonnullis haec propositio discrimen esse inter medicinam et chirurgiam, inter morbos intemos et extemo negabunt;

erim qui haec omnia disciplinis tribuant physicis. Quod ad primum, negari non potest discrimen illud arbitrarium, ratione

non fultum, imo ei prorsus contrarium esse, sed a quo tempore in praxi observatum est et chirurgi aliam inierunt viam, quam qui dicuntur medici interat, oculos intendere debemus in methodum, quam utrique in arte secuti sint. atomia pathologica enim primos progressus suos chirurgiae debuit, nam illi, quae in ditionem suam imprimis organicos receperat morbos, id est eos, in quibus mutationes formae et organismi maxime Spectantur,

illi igitur opus fuit materia, qua ut substrato uteretur contemplationis morborum, et ita leges laesi aequilibrii, modumque quo restitui posset in

ipsa quaerere materia, dum medici eam viam nec mature, nec multi ingrederentur. Nec mirum hoc cuiquam videri debet mutationes organorum quae observantur in morbis e ditione intereae, quae dicitiu medicinae plerumque minus apparent. agis reseruntur, inquit VosEL ad elementares corporis partes, quas subtilissima tantum Anatomia et armato oculo cognorimus ac propterea recentiori demum aetate magnam in eam pat lagiae partem exercuit vim anatomi pathologica. Iam si verum est chirurgiam dueem suisse in explorationibus, quae suapte naturi clarissimam lucem pathologiae offundunt, eamque nunc eodem progredi modo, non metuo, ne mimia sumsisse vobis Videar, Dj0jtjgod by

253쪽

A. Α Η Η statuendo chirurgiam magna ex parte viam emendatae medicinae nostrae aetatis aperuisse. Num igitur jam ossici suo defuncta est, num quae exercitus dux fuit jam postremum agmen sequetur pΝequaquam A. Α Η Η Illi quoque nova orta est periodus Liberari nondum potest ab ossicio ei imposito, e statione sua iam qua progrediendum erit monstrandi Chirurgiaeque hodie est cum genuina sorore Μedicina in ea via progredi, et totius doctrinae ορο mutationes formae, organismi et hemista indagare, quas morbi ostendunt, et ex iisω lactis cum justa statistica conjunctis pathologicam suam et therapeuticam condere doctrinam idque per totam scientiam iter chirurgiam nostra aetate tenere

statuimus.

Hoc novum iter chirurgiae in quibusdam e pathologiae et histologiae studio petitis observationibus ostendere, haec erit nostrae orationis materia pro qua vestram . Α Η Η in audiendo benevolentiam quam maxime imploro. Dicam igitur de pro rarita fra praeaertim aetate sera Diniam saraolosicam ferit C immis. Himae in disputatione nostra partes inflammationis doctrinae erunt tribuendae. In nussa totius pathologiae parto, nostra aetate , major posita est opera quam in inflammationis doctrina hic enim histologia et physi logia omni ope microscopiis et hemiae instructae certatim operam dederunt, ut tenebris hujus gravissimae doctrinae lucem affunderent, eaque, quae natura densa caligine obruerat, illustrarent; in conatus chirurgiae fuerunt utilissimi landamentum enim totius chirurgicae pathologiae habenda est inflammationis doctrina in omni enim morbo e chirurgiae ditione invenitur et, ubi primo adspectu non apparet, plerumque tamen aliquanto serius prodit ejus ergo essentiam si fieri posset cognoscere grave erat chirurgiae cium hic enim t-bras dispergere si illi contigisset, at geniam etiam pharimarum organicarum infirmitatum illustrari, necesse erat. ec miram igitur tam gravem quaestionem alacri studio et indefesso latine esse agitatam Claro fulgore splendent hic nomina Virorum doct. RME,

VOOEL, EMMERT, STILLING, KocΗ, LEBERT, BAUMGAR E et aborum, qui vario modo ain illustrare sunt conati, multumquo contulerim ad aecelerandam gravissimae ejus quaestionis solutionem; et revera quamquam non

254쪽

gloriari possumus, patefactam esse a nobis essentiam inflammationis, innotuerint tamen tu ima acta, quibus indiget ars ut placita in iis sua

construat.

Ex observationibus microscopicis tam antiquiorum, quam praesertim recentiorum, scimus mechanismum inflammationis quatuor constare stadiis.1' Coarctatione capillariorum cum celeriori sanguinis motu.2'. Extensione capillariorum tardato sanguine et coacervatione globulorum 3'. Quam densissima coacervatione globulorum in capillariis eorumque 4ota sisSi. 4'. Conmutatione stagnantis sanguinis et transsudatione in telas vicinas omnes enim quae in hoc morbo occurrunt materiae mutationes tam clare sub microscopi observatae sunt, ut, quamquam diversae diversorum observatorum sint explicationes illorum phaenomenorum, phaenomena ipsa eorumque successus tamen ab omnibus agnoscantur. In laenomenolosi si elaborarunt micrographi, non minorem materiem

collegerunt hemici, tam in disciplina hemicarum quam physicarum sanguinis mutationum Quis hic non cogitet clarissima nomina ScHRODER

Observationes de mutationibus seri, de quantitate globulorum, de tardiori coagulatione crustae ita dictae inflammatoriae, et tandem egregia nostri ΜΠLDERI observatio fibrinam sanguinis in inflammatione altiorem Oxydationem possidere ejus principii, cui nomen proseinum dedit, uti et Avu-ΗAuER crustam artaceam talis sanguinis plus aevenit, et minus Mosi, carbonii et i rogenii continere quam normalem fibrinam, ostendunt, quanto cum fructu etiam hac in scientiae parte elaborarint hemici. Dissensionibus de causis earum mutationum immorari nolumus suffciet nobis inde colligere inflammationem constare cycla pathologicarum mutationum, quas recte intelligere chirurgiae quam maxime profuit et prodest; nec multa verba aciemus de theoria inflammationis, et non magis mechanico-chemicam VoGELI et ΒΑuMGARTNERI quam ne opathologicam HEΝLEI et STILLINGII probabimus, in transitu tantum observantes, cognitionem VasOmotoriorum nervorum maximam vim exercuisse in inflammationis doctrinam, inflammationique igitur egregio successu restitisse medicos auxiliis, quibus uti antea non essent ausi. Dj0jtjgod by

255쪽

Ampius per novam inflammationis doctrinam chirurgo campus apertus est scientia exsudatorum, imprimis fibrina abundantium et organismi capacium haec perscrutando inde a fluida conditione donec transiissent infirmam, amorpham massam et gradatim ex ea progredientium telorum, itidem organismi non capacium recessum et disjectionem Aserrando, novus apertus est campus scientiae tam restaurationum organicarum quam pathologicarum productionum in uniVersim. Clare inde apparuit iisdem legibus, quae sanam materiem regerent, etiam aegram obtemperare mirificus erat consensus, qui explorata lamatione organismi capacis plasmatis observabatur, cum eo qui in embryonali sormatione locum habet ita enim maximam partem ScHLEIDENI et ScΗWΑΝΝII theoria cellularum et hic valere deprehendebatur, ex qua, quamquam sane non amplius unice vera habetur, quum in fibrinos exsudato immediae etiam rarum sormatio fiat, sine dubio tamen clare patet magnus consen8 .Μaximi momenti hic est scientia, ad quam pervenimus, de Vi quam plasmatis proximae telae in plasma ejusque peculiares metamorphoses exercent, cujus emcaciae natura quamquam ignoratur, lex ita dictae malogaesormationis est certissima. Si vim spectamus quam in curanda uiuera exercet cognitio plasmatis organismi, videmus quomodo ubique uni per primam intentionem, locum occupari unionis per secundam intentionem, cui in magnum aegrotantium detrimentum, limis diu fidem habuerunt chirurgi nemo non perspicit celerem et elicem sanationem cujusque sere cohaerentiae separatae ab ea conditione pendere, ut partes oppositae cohaereant et organice con

crescant.

Sic via strata fuit ad inventionem subcutaneae transsectionis tendinum et musculorum ad sanandas curvaturas ejusque generis morbos. otuit demum hujus amplae partis recentioris chirurgiae operativae doctrina latius se extendere per scientiam mutationum, quas intra fines dissectarum partium deposita subit materia, quandoquidem nunc demum innotuerat regeneratio transsectorum tendinum, et omnes quae in ea fiebant mutationes, tam diligentissimis observationibus, quam vivisectionibus erant exploratae. Ita enim in rectam chirurgi m pervenerunt ad ea intefligenda momenta quae in cura post tales operationes sunt animadvertenda. Dj0jtjgod by

256쪽

Stare enim int-rat: I' Ita dictum callum tendinum primo cum illorum vagina conjunctum, tandem ab ea disjungi et fieri mobilem. 2' Porro intra quaedam stadia, quandam illum nancisci firmitatem. 8' Augeri quoque plerumque a plastico exsudato maxime substantiam. 4' Denique substantiae mediae, quae subcuta a dissectione tendinum

formatur, majorem elasticitatem esse propriam, quam omnibus aliis organis, in quibus ita continua separantur. Νec minua necessaria, quam haec inflammationis exsudati ejusque succedentium mutationin scientia, erat ad curandas infirmitates, ita dictas Orthopaedicas accurata earundem causae notitia, quae toties in abnormalibus functionibus systematis nervos sita est. Si usquam, hic imprimis accurata harum causarum opus erat scientia. Μagnas nostrae aetatis eurologiae debemus gratias, quod fines te tomiae aliquatenus circumscripsit, laudabilemque creavit reactionem, contra

stultam et temerariam illam, omnes curvaturas subculanea musculorum

aut tendinum transsectione curandi libidinem. Ad plasticam chirurgiam quum nos convertimus, et hic nobis diligenter physiologicam methodum sequentibus clavem in manu nostras traditam esse videmus scientiae, omnium quae in illa fiunt organica restauratione. Si historiam consulimus hujus partis operativae chlam e quam unam epulcherrimis illius victoriis habemus, apparet ab eo demum tempore scientiae finibus eam contineri, quo nobis illius organicae restaurationis indoles innotuit. In eo praesertim etiam elucent plasticae chirurgiae doctorum aetatis nostrae merita, quod eam, ut ita dicam, physiologice tractarent ea re illi contigit ut hanc artem intra tam breve temporis spatium ad tantum astigium eveherent numquam enim animadvertebant vitae phaenomena, in organicae materiae mutationibus conspicua, quin observationibus iis uterentur ad progrediendum in arte. De chirurgiae illa parte insigni ante onmes egregie meruit summus DraFP BACHIUS, praeceptor quondam mihi aestumatissimus, qui praestanti ingenio mori lasticam admodum extendit. Ipse eam ingentem arti is desisinem vocarit, in qua conjunctim procedunt Diniavia et elisurgia, idque lactis probavit. Dj0jtjgod by

257쪽

Physiologica investigatio naturae principiorum organi mun ad restaurationem organicam destinatorum plasticae chirurgiae magni momenti erat quaestio. agnas in ea gratias debemus DraFFENBACHII et ollam alacristudio, quum dispositionem singularum cutis regionum in corpore humano quod ad illam organicam restaurationem explorarunt et definierunt; nec minus DI PENBACHII experientia et experimenta profuerunt ad physiologica Phaenomena, quae in translatione plagarum cutis se ostendunt egregie illustranda. Huc pertinent varii modi, quibus existit conjunctio, mutatio caloris et colaris quae observatur in secandis solutis vel translatis cutis laciniis, cum earum physiologica vel pathologica significatione , ut et phaenomena quae, e quodammodo fracta emacia nervorum in translata cute

nascuntur. Sunt eae observationes in praxi magni momenti quatenus justum judicium de natura observatorum phaenomenorum directe in rectam sanandi viam ducere debet. Μutationes inflammationis exsudati ab alia parte si consideramus, statim se offert transiti in pus. Et hic etiam microscopium cum hemica exploratione conjunctum sacem nobis praeseri. Quamvis densa caligine puris ortus adhuc sit obductus, quamvis contrariae sententiae de ejus morphologica et hemica compositione adhuc proferantur, quamquam adhuc sub judice lis sit de conditione ejus omationis, utrum pus in inflammatione existere possit nec ne id certe constat plasticum exsudatum quocumque tandem modo ortum, adesse debere priusquam puris corpuscula possint nasci. Νec solum ad justam aestimationem sanationis per secundam intentionem maximi est momenti accurata ejus materiae scientia, sed etiam contra satalem illum exitum utilissimarum quidem chirurgicarum operationum, qui saepe summam saltu spem et validissimae oppugnationi illudere videtur, Maemiam dico, est utilissima. Quamvis incerta sint quae traduntur puris eaeperimenta, hoc constat micros picam investigationem conjunctam cum quibusdam hemicis rea- gentibus Verosimillimos praebere eventus, qui doceant pus in sanguine nonnumquam inveniri. Nondum omnia nobis clara esse, conficitur e variis quae de ejus ortu seruntur sententiae nondum enim scimus, quae sint puris partes quae absorbentur, quis modus quo hoc fiat, imo utrum hoc revera Dj0jtjgod by

258쪽

nesciamus, certum est non solum constare pus existere in sanguine, sed

etiam in puris resorptione interdum discemi posse, quae puris pars plasma in globuli sint resorpti. Ita via nobis est monstrata qua progrediendum est, si teterrimo illi hosti obviam ire volumus, ut tandem nobis indoles et vires ejus plane innotescant, quod fieri posse methodo, qua hodie utitur chirurgia, quae materiae mutationes non solum accurate cognoscere conatur, sed earum Ortum simul

investigare non negligit, si certum nondum est, tamen verosimillimum dici meretur. Alia laus positivae, obsereatione et subtiliori investigatione nitentis chirurgiae, est characteris inflammationis distinctio secundum naturam telarum, in qua habitat vim quam hae in exstitatum exrecent uraque quae propterea adhibenda est. Est enim illa propensio imflammationis in tela cellulosa exsudata semandi cum transitu in gangraenam definita, per hujus telae vasorum copiam ejusque laxam structuram qua capillaria

maxime extenduntur et serosa fibrinosa vel purulenta materia exsudatur. Serosas membranas cum spectamus Videmus, quanta vis sit anatomicae constructionis in ortum et progressum inflammationis in iis membranis; haec se mentia organa cum vasis per totam superficiem extensis, imprimis apta sunt ad effundendos humores, qui pro inflammationis graduoerori vel brinori vel surudenti sunt; si usquam, hic ortu et incremensa stadiorum inflammationis investigari possunt et rectissime dies EMMERT

inflamiationis phaenomena serosarum membranarum, illarum simillima esse quae ope microscopi in membranis natatoriis ranarum observantur. Eam viam assidue innentia studia morborum membranarum Serosarum

laecunda chirurgiae suisse, imo oecundiora quam aliarum telarum, pr bat hoc jam satis certa rheumatismi articularis cognitio. Quisque dolor cujus ignorabatur nomen vel causa et sedes, dicebatur hic heumatismus rheumatismum quum proclamaverat medicus, hac voce ignorantiam tegebat, dum aegrum dirissimis doloribus excruciari videret. Verum a quo tempore chirurgi scalpellum heiunatismum articularem investigavit, scimus illum praes erim in morialibus membranis sedem habere in iisque omnes Dj0jtjgod by

259쪽

O. 249 illas commutationes emere posse, quas fibrinosa inflammatio emere potest; et quamquam nondum dijudicata est lis et multa ignoramus de discrimine

inter hanc et alias inflammationes, certum tamen est, multa jam nos in eo profecisse, quod sedem hujus inflammationis cognoscimus et telarum commutationes, quas articuli ea subeunt. Fructifera quoque doctrinae aliorum articulorum morborum fuit haec investigatio. Iam non contenti sumus inanibus Verbis umore albo . . quae unum tantum symptoma significant ex quo enim scimus histologicam organorum dispositionem magnam exercere vim in modum quo inflammatio in iis oriatur, intellectum est, in permultis partibus, quae in compositione articulorum concurrunt, etiam cum illarum telarum structura convenientes morbos necessario oriri neque hoc injuria, ut tandem ad ordinationem eorum in tuum, secundum telas, in quibus habitant, perventum sit. Inflammationem in oractu alio modo, quam in aliis telis ostendere se debere apertum est proprie enim neque extensionis per exsudatum neque inflammatori tumoris sunt capacis. Quodammodo igitur etiam neglecta est ossium inflammatio, patienterque est exspectatum, donec appareret quis exitus esset. Adeo eam inflammationem neglexerunt, ut summo jure dicat SetaoMEYER: νΜulti medici ne somniant quidem de inflammatione ossium,neamque in maximum aegrorum detrimentum plerumque non agnoscunt.

Et hic praesertim aegri talium medicorum ignorantiae poenas luebant. Scimus tandem exsudatum in ossium inflammatione ortum, iisdem qui nascitur legibus regi, quibus in aliis telis et easdem quas alia exsudata universe habeant commutationes in duris his telis exstare, nullo alio discrimine nisi eo quod e mollibus Acilius expellantur quam duris. Eo magis laetandum est igitur viam esse stratam, finem esse cognitum in quem dirigendi sunt conatus, et quo tempore primaria organorum origo innotuit, scimusque easdem leges, quibus reguntur, fortuita etiam regere producta, a quo tempore igitur animadversa est formatio et origo exsudatorum , nova nata est chirurgiae directio. Quae huc usque bona et pulcra praestitit, magnopere huic sunt tribuenda, quae discet hinc erunt deducenda. Cuivis, quodnam hinc lucrum secerit scientia pathologicarum sormationum OVarum, tam earum, quae benignae dicuntur, quam malignarum convideranti, haec perspicua sunt et aperta.

260쪽

Quum ab exsudato orientes sorinationes non ad conjungendam separatam connexionem et ad restituendas quae perierant partes serviunt, aut in paren-eismate organorum non in ejusdem generis telas transeunt, sed quum recens nata aliquanto magis minusve a circumdantibus partibus est distincta

et chirurgi scalpello ab iis potest separari, tum plerumque tumore dicuntur qui vulgo in omoloso et Mereoloso discemuntur. - Α priores pertinent secundum OGELII7M si tumores, quorum elementa cum telis conveniunt in regeneratione et hypertrophia se sormantibus, et sicuti in hysiologica -- positione, ita in ortu quoque regenerationi et hypertrophiae simillimae

sunt, augentur, crescunt eodem modo, integrae fiunt corporis partes et per longam annorum seriem, saepius ad mortem usque inunutatae manere possunt. Eorum incrementa quum contemplamur, videmus eos etiam e blastemate

vasorum oriri, quod lege analogae sormationis regitur. In pinguioribus partibus oriuntur plerumque tumores ex adi in tela constantes, in tela conjunctiva et in labrosis partibus fibros tumores, et in musculorum membranis quoque tumores, qui e simpli ribus musculorum fibris constant. - Et valet ea lex non tantum in modo quo elementa telarum sermantur, sed majoris quidem est applicationis sub cute V. o reperiuntur saepe tumores cystici, quorum membranae cuti ejusque glandulis congruam habent structuram. Νaturam benignorum qui dicuntur tumorum omnium nondum cognitam esse, imo densas hic exstare tenebras sicuti in capillorum, dentium, ossium formationibus, in variorum tumoribus non ita raro obviis, quis negabit pol universa illorum riginis lex eadem est quae embryonalia et sequentis incrementi, quum semel orti participes sint universae materiae immutationis. Universas has leges jam ad hysiologiam quorundam tumorum separatim

reseramus.

Iammata plane normali adipi similia tam hemis quam micros pica exploration invenimus, adeoque plane apparuit hic consensus, ut nemo adhuc de eo dubitet. Νω in ita dictis telangiectastis helam neae inveniuntur partes; oonstant

SEARCH

MENU NAVIGATION