Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

eo magis anem nostram emendare et generi humano utilem reddero iis licuit et quum antea obstetricator mortiferis instrumentis armatus non nisi metum incutere potuerit, haec est nostrae aetatis se in ut didicerimus maxima parvis moliri, ita ut mulieribus non ampli metuendum sit, ne in partu auxilia adhibeantur vitae suae saepe magis etiam inimica quam pericula, quorum causa adhibebantur. Auxilia, quibus natura in partu dirigendo utitur, melius cognoscere iisque majorem fidem habere didicimus, quo facto, non modo instrumenta, quibus utimur, multum emendare ac simpliciora reddere, sed etiam numerum casuum, in quibus ad ea confugiendum est, imminuere nobis licuit. Sed redeamus ad artis institutionem. Vel in theoria docenda praesertim id agendum est ut discipuli ipsi omnia, quantum fieri potest, observent. Neque enim hoc minus de nostra arte quam de universa arte medim discenda valet. Subsidia, quibus hac in re utimur, magis magisque emendata sunt nec iis carere possumus. Sic v. g. quae de pelvis normalis et vitiatae sorma cognoscenda sunt, quae de ovi et oetu evolutione innotue . re meo non de genitalium et imprimis uteri structum et metamorphosibus, quas graviditatis tempore subeunt, quantum fieri potest praeparatis anatomicis illustranda sunt; nihil enim melius memoria tenetur, quam quae ipsi vidimus et sensimus. Quo melius in institutione artis theoretica discipuli observare didicerunt, eo utilior institutio practica, de qua pauca nobis adhuc monenda sunt, iis esse poterit. Inter ea, quae ad hanc institutionem spectant, primum locum obtinet doctrina de arte explorandi. Verbo jam indicavimus ab obstetricatore requiri ut omnia ea possit indagare, quae ad accuratam cujuscunque casus diagnosin instituendam, scire oportet. Praesidia, quibus ei utendum est

ut hanc sibi comparet scientiam, sunt sensuum organa. Inter se us Vero

tactus et auditus prae aliis digni sunt, quibus fidem habeat obstetricator. Dubitare non possumus quin antiquissimis temporibus visu in dignoscenda graviditate usi sint homines Experientia tamen sat esto docere debuit incertum esse illud signum, quod e tumore abdominis petebatur, nec obstetricibus latere potuit multa a se indaganda esse, quae videri non poterant ad tactum igitur confugiendum erat et quamquam negare non

282쪽

272 A. E. SI ON THOMAS possumus temporibus a nostro non ita longe remotis relictum fuisse, ut innotesceret , quid hoc subsidium in arte factitanda valeret jam Hippocratis tempore gravidas et parturientes tactu exploratas esse verisimile est. Τactus sensus praecipue exercendus est, nemo enim idoneus haberi

potest, qui obstetricatoris ossicio fungat , nisi artis per tactum explorandi peritissimus si Hujus enim artis ope de graviditate praesente vel absente saepissime judicium serre possumus, nec non de periodo, ad quam graviditas pervenerit per tactum indagare nobis licet num pelvis hanc habeat sormam et amplitudinem, quibus opus est ut partus viribus malamis absolvatur, nec non per tactum de situ laetus in utero judicandum nobis est. Haec ars in prognos instituenda, in eligendis auxiliis, quibus in partu irregulari utendum est, sive diaetetici, sive pharmaceutici, sive mechanici generis sunt, obstetricatorem dirigere debet, nec minus utilisei erit in peragenda operatione si qua requiritur. Haeter phaenomena, quae tactus ope indaganda sunt, alia dantur quae non nisi per auditum detegi possunt. Stethoscopium, illud nostri seculi inventum, obstetricatoribus saepe utilissimum esse instrumentum non est qui neget. Hujus ope novum graviditatis signum diagnosticum, quo certius nullum datur, nacti sumus hujus ope de vita vel morte laetus

durante partu nec non de virium ejus ratione certiun serre judicium nobis licet. Neque hoc parvi momenti habendum est; nam quamquam experientia docuerit veteres errasse quum laetus mortem inter partus impedimenta graviora retulerint, subinde tamen obstetricatoris in eligenda operatione multum interest, laetus utrum vivat an mortuus sit certo certius scire. Sunt enim casus in quibus inter sectionem caesaream matri sere

semper lethalam et embryotomiam instituendam dubitandum esset, nisi auxilio gaudere nobis contigerit, quo adhibito certam vitae laetus diagnosin instituere possumus. Nec raro alii observantur in quibus stet scopii e rythmum cordis laetatis indagantes de forcipe applicanda et extractione peragenda, vel de hujus generis operatione omittenda judicandum nobis est. Ρlura hujus generis enumerare possumus dicta vero sussiciant, quibus magnu auscultationis usus in praxi obstetricia exercenda indicetur At institutionis practicae utilitas non modo hac in re sita est ut laturus obstetricator accuratam instituere diagnosin discat, discere etiam debet,

283쪽

quaenam sint auxilia, quibus in praxi exercenda utendum sibi sit. Jam in partu felicissimo regundo praesidia sere semper quaedam requiruntur, ne functionis decursus turbetur, consiliis saepe mulieri opus est ut omnia ea arceantur, quae ei et foetui nocere possint, nec raro auxilia varii generis adhibenda unt ubi a statu normali ita deflectunt phaenomen ut nullum sit dubium quin parturienti sibi relictae partus morbi vel mortis

causa fiat. Quae hujus sunt generis ossicia praestare nemo potest, nisi qui usu et

experientia illud didicerit. Jam in adhibendis praesidiis diaetetici et pharmaceutici generis experientia opus esse nemo infitias ibit. Quis enim magnam utilitatem, quam situs parturientis idoneus habet, rite cognoscere poterit, nisi qui saepe partus decursum observaverit Quis optum vel seciae cornutum, aliudve remedium rite praescribere poterit, nisi horum emacitatem usu edoctus 3 Sed si hoc jam verum est, quanto magis experientia opus est illi, cujus erit operationes obstetricias, quae dicuntur, instituere. Jam vidimus nullam esse earum, quin magna opus sit dexteritate ut eam rite absolvamus hanc vero consequi nemo potest nisi repetita exercitatione. Ιndo patet in instauranda institutione de arte obstetricia subsidia requiri, quae ad praxin discendam sacere possunt. His adnumeranda sunt peruis initia et mulierum cadavera, in quibus tirones operationes dissiciliores, easque, quae si ab homine prorsus inexercitato perficiuntur matribus periculi plenissima sunt, instituere discant. Imprimis vero in arto discenda utilissima sunt instituta clinica, de quibus verbo adhuc nobis dicendum est. Jam olim plurimis in urbibus t odochia condita sunt, in quibus illae mulieres recipiuntur, quae propter rei familiaris angustias, sibi ea comparare non possunt, quibus partus tempore indigent. Initium horum loco chiorum ab humanitatis ossicio repetendum est, deinde vero risum est eos, qui artem obstetriciam discere cuperent, in illa admittendos esse. Hinc instituta clinica orta sunt, quorum utilitas in dies magis apparuit. Hic enim suturis obstetricatoribus gravidas , parturientes

et puerperas obsereare nec non curam earum discere licet. Hic viae admiratione dignissimae, quas in partus negotio peragendo ingreditur natura, tironibus demonstrari possunt. Hic etiam iis licet auxiliorum diaeteticorum et pharmaceuticorum , quae in partu irregulari indicantur, usum discere.

284쪽

274 A. a. SIMON THO ASΝec minus hic em sibi jam quodammodo comparare poterim dexteritatem, qua iis in praxi exercenda perationibusque instituendis opus erit. At quid multis verbis utar ut hujus generis instituti clinio utilitatem

demonstrem p emo sane vestrum est Α Α Η Η qui hac de re dubitet. Quo major autem numerus mulierum, quae in tocodochium recipiuntur, eo magis idoneum erit, quod discipuli ad artem discendam adeant. Quum vero paucissimis modo in urbibus ocodochia exstruere liceat, quae ab omni parte proposito satisfacere possint, utilissimum erit praeter instituta clinica alia esse subsidia, quibus futuri obstetricatores exercitii causa utantur. Sunt autem in quavis urbe plurimae mulieres, quae non ita inopes sunt ut omnia iis deficiant, quibus partus tempore opus est, quaeque hanc ob rem in tocodochia admitti non possunt, vel ad ea se conferre nolunt, quibus tamen magno est beneficio, nullis sumtibus impensis, auxiliis praesertim iis seu posse, quae in partu irregulari requiruntur quaeque non nisi a viris adhiberi debent. His succurrere humanitatis est. His succurrere licet instaurato clinico ambulatorio sive policlinico obstetricio, quo discipulis docentis sub auspiciis artis factitandae optima praebetur

Hoc igitur nusquam ubi institutio de arte obstetricia instauratur deficere licet. Nec minus hoc tironibus, quantum fieri potest, utendum est: non enim iis inicit unam vel alteram parturientem, de tempore in tempus observare, scientiae enim limites late patent et ars nostra multis premitur dissicultatibus. Et sic praecipua saltem, quae in instauranda institutione de arte obstetricia requiruntur verbo indicavimus finemque huic orationi imponere liceret nisi gratum mihi restaret inicium nec ab hujus diei solemnitate alienum. Ad vos igitur Viri perillustres hujus Academiae Curatores amplissimilprimum se convertit oratio mea Vestra suffragatione quum factum sit ut Rex Augustissimus ad hanc honoris sedem me evexerit, id secuti estis ut quae docendi provincia antea uni fuerit tradita nunc inter duos partiatur. Hoc vero iaciendo ostendistis Vos Artis obstetriciae, quo hodie gaudet, ambitum optime perspicere, neque ignorare quanti intersit ut in hac inclyta Academia utilissima haec ars ab eo doceatur, qui omnibus aliis muneribus vacuus, omni virium contentiones in ejus studium cincumbere possit.

285쪽

Quando vero cogitatio animum subit munus tam utile, tam grave, tam honorificum mihi esse delatum meque successurum esse viro optime de hac arte merito, cujus in laudum societatem utinam venire possem, hujus diei laetitiae anxiam curam admixtam esse, quis est qui dubitet 3 Probe enim tenuitatis meae conscius, justo angor metu ne humeri huic oneri serendo impares sint. Quodsi tamen studii assiduitas, scientiae amor artisque meae diligens investigatio inicere poterunt ut vestra conmiendatione ne indignus evadam, haec mihi non defutura ex intimo corde spondeo. Faxit interea D. . . ut vestris sub auspiciis nostra Academia magis magisque floreat, utque Vobis salvis, deque salva cademia et atria bene merentibus vestri dies in seram usque senectutem protrahantur. Quando vero os intueor rosessores quarumvis disciplinarum Viri clarissimi vehementer me movet vestra praesentia. Receptum me video in ordinem virorum unum eruditionis doctrinaeque laude florenti a eandem quam Us ad magnum scientiarum beneficium obtinetis provinciam mihi delatam sentio; qui vestrae finis est vitae, meae quoque esse debere intelligo. olite tamen arbitrari me hanc ob rem unquam obliturum esse quanto vobis omni ratione sim inferior. Vetat hoc aetas me juvenilis vetat et tenuitatis meae conscientia. Benigno tamen animo me recipiatis precor, vestra doctrina vestraque experientia subveniatis mihi, vestra quoque amicitia ne desit mihi etiam atque etiam rogo. Quod quidem inprimis a vobis peto Clarissimi DE RIEs et SURINGAR, quibus paucis ante annis praeceptoribus uti selicissimo casu mihi contigit. Μulis jam beneficia in me contulistis vestra doctrina vacillantes juvenis gressus direxit vestra amicitia vestrumque auxilium numquam mihi defuere. Quum vero distipulum vestrum tot tantisque beneficiis maveritis magna

me tenet spes, collegae quoque ea non defutura esse. Eadem qua antea benevolentia me prosequamini vobisque sit persuasum me semper grato animo recordaturum esse, quae vobis optimis carissimisque praeceptoribus, collegis nunc aestumatissimis debeam. Tu etiam mihi compellandus est Clarissime uisana eodem quo ego tempore quum successurus sis viro, quem isto ereptum etiam nunc et scientiae et haec Academia et patria dolent. Jure quodam a nobis exspectari posse videtur ore ut nostris conatibus damnum ex ejus morte

286쪽

acceptum resarciatur. Quamquam vero te modestia, me autem mediocritatis

sensus adsecuturos id nos polliceri non sinit, ne tamen impediat quo minus ejus exemplum nobis proponamus. Scientiae amore, praestantissima dilugentissimaque ejus suturorum Chirurgorum et obstetricatorum institutione eum imitari conemur. Vivamus concordes, mihique liceat diu tua amicitia frui, quam mihi huctuosissimam fore lubens agnosco. Summa hujus diei laetitia minus persecta esset nisi te Cl. ILANE hoc loco mihi intueri liceret, mihique occasionem datam viderem grati animi sensum erga te publice significandi. Quando tempus, quo primum medicinae studio operam navabam, inmemoriam reVoco, non possum quin confitear me per satis longum temporis spatium incertum fuisse cuinam imprimis medicinae practicae parti me dicarem. Ab una parte, duce Clar SuRINGARI praxis medicinae sic dictae interea admodum mihi arridebat ab altera veri eximio tuo exemplo quotidie videbam nullam sere artem misero generi humano utiliorem

habendam esse, quam eam quae manu curat. Quum autem V. I. SURINGARIUM huc vocatum non amplius audirem sacere non potui, quin

toto pectore, doctrinis, quarum institutio a te in Schola Clinica Amstelaedamenti instauratur, incumberem Artis obstetriciae studium imprimis gratum acceptumque mihi videbatur, neque hoc te discipulorum commodis quantum fieri potest semper prospicientem, latere poterat mihique potestatem secisti curam parturientium et puerperarum, quae in cod his stelaetamenti perfugium quaerunt, tecum per aliquot menses partiendi Quum autem hoc tuo beneficio praesertim actum sit, ut hodie munus honorificentissimum suscipiens viribus meis non prorsus dissidam, numquam quae tibi debeam me obliturum esse spondere non dubito eoque minus quum non modo egrogium praeceptorem sed et amicum certum mihi te praestare non dedignatus sis. Eadem, qua coepisti, me amicitia complecti pergas, tibique sit persuasum imprimis me id acturum esse ut cura, institutione, amicitia tua non prorsus indignus evadam, enixe rogo. Tandem ad vos me converto, juvenes praestantissimi, ulmae hujus Academiae alumni, ad vos imprimis quos discipulos meos vocare mihi licebit. Quantus nostrae artis sit ambitus audivistis, quaeque ab obstetri

287쪽

O. 277 quam ingressi estis, multisque impedimentis obsessa. e tamen deterreamini, naviter manum operi admoveatis, tota juventutis vires, arti tam utili, tam beneficae, tam nobili consecretis. Quamquam quid vos ad studia incitem, tamquam stimulo indigeatis. Jam notus mihi est vester scientiae

amor, nota summa exercitationis assiduitas. Quae quum ita sint duce tantum, non em coactore Vobis opus esse probe scio. Hunc me vobis

polliceor meum erit id agere ne industriae vestrae deesse videar quidquid in me est ingenii, virium, experientiae id omne vestrum erit. ulta summo jure a me exspectatis, artis utilissimae institutionem a me postulatis. Spem autem vestram non fallere conabor. Quo tamen hunc finem felicius nitingamus, vos fidem mihi habeatis necesse est. eque vero hoc ita dictum existimari velim quasi a vobis postulam ut in verba magistri juretis: Procul sit istud αυτος ἔφα rerum testimoniis modo credatis. Si qua vobis minus verisimilia, certaque videbuntur libere mecum vestras dubitationes communicetis, diligenter naturam indagetis, propriisque observationibus doctrinae copiam augeatis. Ad fidem vero accedat amicitia, cujus cum in omni vitae statu tum in disciplinis litterisque se tu sunt uberrimi Studia nos jungunt, mutua amicitia arctiore etiam vinculo nos obstringat meam vobis offero, vestra ne mihi desit rogo. Sic unitis viribus in studia incumbentes fines hostrae artis prolatare nobis contingat, exque hac alma usarum sede germani prodeant obstetricatores saxit D. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION