Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Praeterea vir ille probus et hui, de rebus vernaculis valde sollicitus, uti primam uxorem, jam pridem morte amissam, summo complexus erat amore, ita et alteram, nunc ei superstitem, conjugiique pignora toto animo diligebat; quibus ut vitae comista provideret, nullos unquam recusavit labios. Quin etiam aerumnas vitae, quibus humana consuetudo undique premitur, sorti animo pertulit. Quamvis enim in rebus parvis et levibus aliquando reduviam curaret, in arduis tamen aequam meminerat servare mentem. Quod inprimis patuit, cum conquassata jam totius valetudine corporis, vix ulla salutis ei spes superesset. Et em, quamquam

depositus, sibi tamen ipse placatus, ad limina mortis usque singularem animi praesentiam praestitit, benignitatisque divinae fiduciam habuit. Paulatim autem anima deficiente, lumina tandem clausit placida morte, non quidem a primo morbi impetu ), sed lento virium languore prosecta Utinam longiorem nobis hujus viri usuram fatum concessisset Et

concessurum diu speravimus, nec praevidebamus infirmitatem ante hos novem menses, quum satis firmo corpore sanus, ei jero mortuo, ipse tradendae Historiae atriae negotium publice suscepisset. Spes autem sesellit omnes, tam propinquos quam amicos quibus tamen tanquam solatium datum est, grata eum memoria prosequi. Et vero, cum exsequiae celebrarentur, magna collegarum, discipulorum civiumque eruditione et dignitate nobilium, comitante caterva, nec uiolato amoris testimonia defuerunt, nec doctrinae ac honestatis praeconia. Quae cum universe

magnis viris debentur, tum illi maxime, qui non solum plurimos institutione ad vitam laude dignissimam informavit, sed quosdam etiam per elogia sua coelo tenus extulit Guyotium, inquam, surditate mutorum antistitem meritissimum ' Staringium poetam Gelaiae insignem; Guillelmumo, Reipublicae Batavae conditorum illustrissimum. alium virorum laudatoris, Lulossii gloriam nulla inobscurabit obliviolQuis vestrum, Α ΗΗ. facta Guillelmi I, Auransii Principis mentione, non recordetur alterum Guillelmum, illius de stirpe nepotem,

taea diu laboraverat. Duuia ututum, quod Oroningae est, surditate mutorum edueationi destinatum, sandavit.

632쪽

622 F. C. na GREU VEhujus aevi heroem inclytum, in Regibus Regni ederiandici tam nomine quam ordine eeundum, inopinata morte, d. XV m. Μartii hoc anno , moerenti atriae ereptum p Lugent Regem desideratissimum inconsolabilis Uxor, Frater, uberi, tota Regia domus Lugent omnes Regni incolae Statorem Patriae augustissimum ); qui cum in aliis, tum ultimis certe Civitatis calamitatibus, aut bellica virtute, quam victoriis coronavit atque effuso sanguine sancivit, aut moderato rerum publicarum regimine, admirantibus Europae gentibus, palam fecit, se totum in eo semper fuisse ut prodesset atriae. Et permagna quidem in eam suerunt Guillelmi II merita quae tamen quo minus sermone persequar, et tempore prohibeor et maxime sacvitate; nec nostro praeconio ille indiget, qui suis ipse factis indelebile nomen

assecutus est.

Quum autem tristissimo Regis augustissimi obitu tota Patria gravissimam secisset acturam, haud diu tamen anxii haeserunt civium animi namque spes eos obtentabat ore ut, quod damnum lugentibus irreparabile visum esset a Filio desuncti Guillelmo ΙΗ resarciretur. Nec eam spem sesellit eventus. Obmutuit dolor. oeroris causas susceperunt praesagia gaudii. Dimittamus igitur tristia, et veniamus laeti ad laetiora. Patria nostra, grassantibus undique duobus diversi generis morbis, quorum altero animi, altero corpora labefactantur, si ab exi in cholerae calamitate non fuit immunis, immunis tamen sui a contagione seditionis, qua plurimae hoc anno et proximo insectae suerunt Europae regiones. In laetis igitur primo loco memoranda est mutua Regis ac dipuli omniumque ordinum conspiratio in tuenda Legum integritate quae tantum valuit, ut et Regia auctoritas et publica libertas, quae tot mela differt a vulgi licentia , magis in dies magisque confirmaretur. Quod illo maxime apparuit die, quo celebrata est Guillelmi III sestiva inauguratio, summa cum gratulatione civium atque observantia testificatione Νec mirum: nam, quod statim, ut jure suo Regni habenas capessiverat,

D Nostra etiam Aeademia gerendis vestimentis sinebribus publico moeroris ac luctu' testimonium reddidit.

633쪽

Rex augustissimus sua sponte professus erat, id tunc quoque publice ac solenniter pollicitus est et confirmavit: omnes vitae annos se consumere velle in Patriae vel commodo vel Omamento. Quam ob causam magna nobis spes est ore, ut tali sub auspicio increscat Civitatis prosperitas, fructibus compensetur popularis industria, ingenuo Religionis cultu et publica juventutis institutione tum moribus emolliendis tum humanitati excolendae prospiciatur, artium denique doctrinarumque studia promoveantur. Et vero Regem augustissimum, ut aliarum rerum, quae Patriae prosint, ita quoque laterarum generosissimum esse Fautorem, tum neminem latet, tum nos coram Ilerti sumus, quos Senatus cademicus Hagam-Comitis delegaverat ), ut ejus nomine Regide suscepto Regni moderamine gratularemur. Cum enim hac gratulandi opportunitate Regiae benevolentiae tam universe publicam institutionem, quam peculiarius, non solum nostram, sed duas alias etiam atriae Αα- demias commendassemus, ipse Rex augustissimus disertis ac gravibus verbis declaravit, se maximi facere sibique cordi esse populum, qui disciplinae studio ac juris observantia ceteri Europae gentibus praeclarum exemplum imitandum praebuerit, suumque significavit propositum Institutis Academici patrocinandi Iamque igitur animum extollamus, ex eo tempore depressum, quo periculum immineret, ne multum detrimenti caperet Respublica literata;

atque causam nostram in tuis nunc esse eo certius confidamus, quo

certiores facti sumus, non solum septem viros illos, in his collegam nostrum Baar decla Faille , quibus anno superiori Institutionismodicae leges concipiendi munus impositum suerat, sed decem etiam viros alios, in his rotium nostrum), quibus inister Regius, rebus Regni intemis praepositus, universas leges Academicas concipienda demandaverat, suo jam ita desunctos esse Micio, ut tribus in atria vigentibus laterarum Universitatibus maximo inde fructus capiendos esse sperare liceat quatenus nimirum eorum omnium conaminibus via aperta sit jam publice

dijudicandi, quid ex hujusmodi conceptis leobus ejiciendum, quid eligen-

634쪽

624 F. c. GREU VEdum sit, aut emendandum, ut ea tandem, quae singulis pariter Academiis ex aequo debentur iisque prodesse possint, legitima auctoritate stabiliantur Νeque meliori sane augurio, quam hoc Regis patrocinio exspectetur instauratio novi edificii cademici, quod jam nunc formae decore spe tabile est, et quod, quum multis opus sit actum structoribus, neque maximis ad hoc perficiendum Urbs et rovincia roniugana pepercerint sumtibus, et vero novos impendere pergant , proximo quidem anno absolutum iri autumamus. Utinam Deus hanc rem soliciter evenire jubeat Interea suo quaeque loco solito Academiae Instituta manent; doctrinarum

aut instrumenta aut subsidia optime cuncta servantur, eorumque copia crescit assidue.

Hortus Bolanicus hoc anno inprimis locupletatus est tum lauta accessione Palmarum, tum etiam eximio specimine Filicis arboreae, quam Aviosteridem Mesam vocant quae plantae, ex insula JaVa huc vectae, optimeque conservatae, etiam nunc alacritis vigent. Floruit etiam, uti alterum anno hujus saeculi xxx floruerat, hac aestate alterum exemplar illius plantae memorabilis, quae Mam Ameris a dicitur. Bibliotheca, quae magna voluminum copia oo anno aucta est, super haec nitidissimo donata est versionis Maerlandianae Sacrorum Veteris o Novi Foederis librorum anuscripto, quod Staringit haeredes olim Lulossio cesserant, hic autem suae erga Academiam Groniuganam pietatis pignus post obitum esse voluit. Ceteris cademiae emolumentis recensendis supersedeo. Florent omnia Musin, aliaque institutionis Academicae mamenta quae singula et quotannis ditescunt nova rerum utilium accessione, et artium disciplinarumque studiis abunde satisfacere pergunt.

Quodsi in his omnibus adservandis Scientia subsidiis iisque discentium

usui accommodandis agnoscenda est rosessorum, Lectoris, aliorumque diligentia, ad quos illarum rerum pertinet administratio grato etiam animo agnoscamus oportet virorum amplissimorum, hujus Academiae Curatorum, in librorum copiamusarumque supellectile augenda munificentiam et assiduitatem; quorum adeo cura, conspirantibus Academiarum Lugduno-Batavae

et Rheno-Trajectinae Curatoribus, brevi fiet, ut Annale Academici, ante hos aliquot annos interrupti jam continuati reviviscant.

635쪽

Hac autem opportunitate praeprimis celebranda est summa in augendis Institutionis cademica emolumentis liberalitas et beneficentia Collegii ordinum rovincialium quibus auctoribus decretum est, ut rovincia in lagana super immensas illas ante jam factas, non solum novas denuo impensas easque magna conserat ad Aedificium Academicum absolvendum, sed ingentem adeo impendat pecuniam ' tam ad Artis Salutaris studia promovenda, quam inprimis ad aegrotorum commodis inserviendum. Ne dubium est, quin et ipsa Urbs roniugana iis sua adjunctura sit impendia ex decreto agistratus Urbani, quem hisce diebus hac de re deliberaturum esse certiores acti sumus. Quare illis viris, optime de Academia meritis, solenniter luc niversitatis nomine publicas solvo gratias. Sit iis remunerationis instar et ipsorum optimi facti conscientia et grata posteritatis memoria. In Collegio Curatorum hoc anno quaedam Rota est mutatio. In locum viri honoratissimi vanest tersum, consulari munere defuncti, vir nobilissimus an Im hos et consul creatus et Curatoribus adnumeratus est. Quemadmodum, vir amplissime an Im hosti ab antecessore tuo id idem

benevolentiae studium, quo, quum curator esset, cademiae commodis servire solebat, etiam nunc exspectam , adaeque nobis persuasissimum est, e quoque bonarum artium ac disciplinarum emolumentis toto semper

animo esse prospecturum.

Nec aliam profecto habemus de Te fiduciam, vir amplissime an Ρanhuys qui in locum Felthii, vita defuncti, ab augustissimo Rege

curator declaratus est Toto libens pectore Vobis gratulor, et vero Academiae grator de hac vestra dignitate; quin etiam audeo Vobis ceterisque Curatoribus hic solenniter commendare tum doctorum ac discentium conmmda, tum maxime disciplinarum tutelam. Atqui merito vobis, Α ΗΗ ejusmodi commendatio videatur supervacanea, ubi suis ipsi actis auctores sese commendent. Et id quidem praeterea Curatorum diligentiae debemus, ut in Eloquentiae et Literarum

Triginta sex millia florenorum. Semel quippe quindecim millia Drenorum, ac deindeps quotannis mille et ducentos florenos.

636쪽

ε26 F. c. GREU VEΝederiandicarum cathedram, ulos si tristi obitu vacue factam, ex decreto Regio jam suffectus sit vir doctissimus athias de Uries Philosophiae theoreticaemagister et Literarum humaniorum Doctor cujus

in hoc consessu praesentiam vehementer desideramus. At absens tamen hic accipiat vir ille clarissimus publicam animorum gratulantium significationem, persuasimque habeat, nos omnes ejus, in a collegae, amicos amici esse cupidissimos, avide sperante fore, ut mutui obsequii studi rumque vinculo conjunctis nostris ejusque viribus, magis in dies magisque Academiae splendor augeatur. Dolemus quoque oversi nostri absentiam, qui Regis venia se initio mensis superioris i cum uxore et gnato, ut hujus valetudini prospiciat, in australem Galliae partem contulit, annum apud exteros versaturus. Utinam haec patris conamina bene verruncent filiolΑt, Boversio absente, ne quid detrimenti caperent studia Historica, tum illius ipsius cura, tum etiam Curatorum benevolentia provisum est. Namque ex auctoritate Regia tam Historiae Universae quam Antiquitatum scholae, per hunc annum habendae Guillelmorae chero, cademiae Lectori doctissimo, demandata sunt. Quam provinciam laetamur Tibi, Lector amicissime' eas traditam, cum nobis compertum sit de tua doctrina et diligentia; quare haud dubium est, quin ad Academiae florem eo, quo semper flagrasti, Literarum amore jam oversi ingressus vestigiis,

omnem operam sis maturus.

Desideramus praeterea praesentiam duorum Curatorum, virorum amplissimorum an Windere van Rensum et Gochinga qui jam provecti aetate, ob infirmam valetudinem domi retinentur. Iis autem precamur ut laetam senectutem fortune vitae de atria bene meritae recordatio lQuam libenter denique ex hoc suggestu salutare vellem veteranum Academiae nostrae militem, omnium rosessorum tam aetate quam ossicio veterrimum At vero virum clarissimum Cornelium de Waal, qui postquam per quadraginta circiter annos hac in Academia hilosophiam docuerat, cum rude donatus esset, se matelodamum Literarum otio fruiturus abdidit, hisce diebus morbo tentari gravissimo, sed, quod decet

' Die v m. Septembris, a. MDCCCXLIX.

637쪽

O O. 627 philosophum, asperos dolores modice et sapienter ferre, nuntius ad nos retulit. Faxit Deus, ut superata morbi violentia collega illo venerabilis, licet aetate praecipitata, salvus diutius suis servetur aut, si vitae optimo Μoderatori aliter placuerit, placide moriens s agilitatis incontinodis liberetur, aeternae vitae deliciis ruiturus lla laetis autem merito etiam omnemoremus restauratam plurimorum salutem. - Νam ante hos aliquot menses periculos morbo eXatus, Ollega conjunetissimus an S Windere longi tormenta doloris initio passus est, dein graviter diu se habuit, sensim vero sensimque ei melius factum est, ac tandem omnes sero restitutae vires. - Vir amplissimus Renger svirque clarissimus Hossi edo de Groot aegrotationis incommoda aliquamdiu experti, tandem eliciter morbi molestiam superaverunt In eorum numero, quibus cholera emiciem intentavit, suerunt etiam duo collegae aestumatissimi, alter, ien huis, leviori , - alter,iuurling, gra iuri modo tentatus, uterque tamen medio e discrimine mortis feliciter reductus. Denique vir clarissimus Sebastia ante has aliquot hebdomadas graviter aegrotare coeperat jam vero convalescit. Utinam addere possem publicum docendi negotivi illum brevi osse resumturuml alum Deus omen obruati Atque ita consulant ii, quibus saluti publica prospiciendum est, hujus etiam cademia commodis adjungendo Μedicae Facultatis rosessoribus quarto socio, ut adlevato muneris onere collega ille aestumatissimus eidem Facultati et arte sua et doctrina mamento esse pergati Interea gaudeo, et hujus viri amicissimi vires ex morbo jam refici, et aliorum, quos recensui, Virorum exoptatissimorum valetudinem ab aegrotationis tentationibus esse confirmatam immo vero Academiae gratulor, quod plerique omnes hic salvi adsunt atque incolumes, quos aut curandi munere aut docendi officio Literarum constringit utilitas. Nec silentio praeterire licet faustae quaedam fortunae munera, quae nonnullos e nostris hoc anno bearunt nuptias filiae dilectissimae parentibus laetantibus celebratas; - binorum conjugum delicias blanda auctas pignorum carissimorum adeptione; - selicitatem collegae, ante biennium prima uxore viduati jam exhilarato animo secundis nuptiis cum altera vitae socia conjuncti; - honores denique, quibus Rex augustissimus tres viros meritissimos ornare constituit quorum duo primi, vir amplissimus an Panhuys

638쪽

628 F. C. GREU VEet vir clarissimus area ordinis Leonis edolandici equites creati sunt; postremus autem, vir consularis vanest tersum ordini Querceae Coronae adscriptus est agister equitum lemniscatus. - omnibus hisce horum

omnium fortunatorum rebus prosperia vos certe cuncti mecum, Q. -- gratulamini, Deumque precamur, ut ad extremam usque senectutem uberrimos inde fructus percipiant. Jam vero tempus est ut ea commemorem, quae specialius spectant

discentium coronam.

Studiorum industria morumque decentia Cives Academici sese plerique conmendarunt, mihique, tot saepius curis aliorumque calamitatibus sollicitato, leviorem et vero gratissimum reddiderunt magistratum. Haedicabilem quoque inter eos saepe observavimus praecertationem, maxime in praestando obsequio rosessoribus debito, cujus indicia palam exhibere solent atque hoc ipso die solenni pompa, coruscantibus facibus, vespema symphoniarum modulamina tam Curatorum Collegio quam Senatui Aeademico offerent eo consilio, ut et mutuam docentium ac discentium concordiam celebrent et suam ipsorum observantiam publice testificentur. Scholae hequentatae sunt in universum assidue nec negligentes suerunt Roversi tum absentis discipuli, quum in illius vicem a me quidem Historiae, ab euadio autem Antiquitatis provincia per duos menses administraretur. Haeterea eorum, qui hoc anno eruditionis probandae

periculum secerunt, plurimi institutis disquisitionibus egregia suae doctrinae specimina dederunt. Splendidissima vero singularis eruditionis et diligentiae documenta statuerunt duo juvenes praestantissimi hujus Academiae alumni ), reportandis e certamine Uterario victoriae palmis. Sed audiamus ipsa singularum Facultatem de Quaestionibus anno superiori propositis judicia Quae jam praelegere velis, vir clarissime qui Senatui es ab Actis.fIudies de loe eertamine uerario Funeur. JItaque huc jam accedite, viri juvenes praestantissimi l ut, cum ad calcem seliciter sit decursum, vestris vicem reddam meritia. Te autem, eursingil

medicinae Candidatus Nidolaus, eursingo, Leo Misaria, et Theologiae candidat Adrianus Ludovicus oelman Assis iamemis.

639쪽

8olum accedere video, tuumque commilitonem, ob levem infirmitatem jam domi retentum, desidero. Tu igitur meo nomine ad eum reseras, haec ecce, quae victoribus debentur, aurea laudis praemia me vobis amica manu jam tradere solenniter. Laetor, et mecum omnes laetantur rosessores. Μagnam enim nobis accivistis voluptatem adjungendo ceteris vestria in Vari doctrinarum genere progressibus hoc praeclaro studiorum Vestrorum

monumento. acti est ingenio, virtute, industria Vivite felices, atque in dies magis tam bonis moribus quam studiis severioribus ita proficite, ut et alii ad vestram imitationem se conserant et vos ipsi ad aliorum solicitatem quam plurimum conseratis. Quod superest, a Rege augustissimo successorem mihi designatum, virum clarissimum Iacobum Hermannum hilip se Iuris Romani et Hodiem Doctorem atque in Facultate Juridica rosessorem ordinarium, hujus eademiae Rectorem agnificum proclamo et renuncio. Salve jam Collega conjunctissime cui lubens et gratulans haec trado auctoritatis tuae insignia Academica. Utinam ibi jucundissimus reddatur magistratus tam discipulorum quam collegarum conjuncto doctrinae et amicitiae studio. Utinam totus tui muneris annus felix eat, ac ri Rectore crescat, vigeat floreatque Academiae nomen dignitatis praestantialAdnue hisce votis numen tuum, Deus optime axime, Cui sempiterna laus sit, honos, gloria lDj0jtjgod by

640쪽

EDITORUM.

SEARCH

MENU NAVIGATION