Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

i. e. suis proprietatibus seu qualitatibus, quae dimensiones audiunt: altitudini, loviludini et latitudini. Quae quidem abstracte spectatae diri-runt, sed idealiter cogitatae unum omnino idemque sunt id enim, quod langum, etiam latum est atque altum et sic deinceps. Tum demum, quum spatia realia comparamus, sensu diverso de ejusmodi dimensionibus Sermo esse potest ita ut, quod alio modo dicitur altitudo, id idem alio

dici possit longitudo, alio latitudo issa igitur idea possibilem tantum

involvit earum comparatarum dimensionum realitatem, i. e. possibilem realitatem cujusdam determinatae sive sinuae extensionis. Nec obstat, ut ejusmodi altitudinem, longitudinem, latitudinem quasi in infinitum cogitando extendi posse fateamur; dummodo possibili tantum cogitati spatii realitati, minime vero realibus ejus dimensionibus infinitatem largiamur. Temporis cogitatio item suis congruit omnino proprietatibus, quibus ipsa perficitur Temporis autem proprium est, ut sit et non sit, ut fuerit et continuo fiat i). Hinc, ut totum cogitatum, e medio quasi puncto, duplici via retro et prorsum, dirigitur. Id enim, quod praesens dicitur tempus sive temporis momentum, futuro hinc illinc finitur praeterito quod ut

esse possit praeteritum, quondam praesens fuerit necesse est. Quod autem futurum est, aliquando praesens quoque erit. Quin id ipsum, quod praesens Vocatur, ut cogitari possit aeque praeteriti atque futuri indiget, quibus quippe notionibus extremae medii momenti, i. e. praesentis, Onditiones constituuntur ). Ex hac autem continuo mutata momentorum

e lesia ora poseas ais Mnda impe in unda, Urν--quae prior veniensi, tauειρα priorem: τε ora te vians paruer, aruerque equaensu , Re nova via emper; nam Rod μι Me relictum ει μιγε quod Aavid veras, momen qua urivia novans. Ovid. Maeam. V. v. 17s, sqq. Id, quod nunc rarierisum est, haud semper praeteritam fuit, sed aliquando praerem erat, aliquanto etiam heurum hine non nisi qualitatem peculiarem sive temporis universi momentum aliquod necessarium inest, ita tamen, ut licet ex se alias temporis qualitates sustulerit, mutatae conditionis argumentum sua notione complectatur. - Quod idem vale de praeam atque Iutaro.

612쪽

602 nc GREUVΕ. realium natura probatur ipsius temporis inconstantia. Unde liquet, tempus quoad realitatem finitum esse, utpote suis determinatum momentis; sed idealiter contineri temporis cogitatione infinitam finitae realitatis possibilitatem. Cum vero, quod jam ante innuimus, tempus et spatium a se invicem pendeant, ita ut alterum sine altero ne cogitari quidem possit ob hanc ipsam mutuam necessitudinem eorum etiam notiones dicendae sunt finitae: quae quippe sic reciprocantur, ut et, si tempus sit, spatium sit, et, si spatium sit, sit tempus i). Ut autem intelligamus, quae causa sit illius connexionis, ad ideiam temporis et spatii naturam adtendamus oportet. Idea enim haud comprehendimus notionem a rebus abstractam, sed ipsam potius cogitandi et existendi consormationem. Ut id, quod abstrahendo nobis repraesentamus, vere existens cogitetur ei non tantum existendi possibilitas concedatur oportet, sed existentia quoque realis tribuatur. Ut autem id, quod abδtrael cogitatum est, oneres quoque cogitari queat,3 Spatium si extensum cogitatur, est necessaria rerum juxta se positarum conditio; sin realiter existens repraesentatur, manifestetur oportet suis qualitatibus, quae non nisi in rebus juxta se positis existunt et sua in his mutua relatione diguoscuntur. Usae autem res earumque status ac situs, etiamsi tantummodo cogitentur, aut continuo mutantur, aut saltem in tabiles sunt, eoquod in tempore versantur immo etiam ipsae dimensiones pro diversa rerum in spatio relatione suam permutant conditionem; nec ipsum spatium ut infinito extensum cogitari poterit, nisi diversae saltem extensionis viae infinitae cogitentur. Ut igitur ejusmodi spatium infinitum haudquaquam figmentum, sed vere cogitatio sit, veritati consentaneum esse, i. e. spatium cogitatum sive ubeotium cum reali sive objectis consentire debet. Infinito enim eoque immobili fingendo spatio supponeretur corpus quasi solidum, quod, quamquam infinito extensum, eo ipso, utpote aliis corporibus oppositum, determinatam molem constitueret; quod absurdum. Ubi itaque res juxta se positae, ibi quoquo spatium hine, ubi ejusmodi res aut suerint, avi fiant, aut suturae sint, ibi quoque cum ipsis rebus spatii puncta mutantur. Spatium proinde in tempore tantum realiter existere potest. - Tempus item a spatio pendere multo fauilius intellecta est. Temporis enim cogitation continetu ipsius realitas. Ut igitur vero sit, continuo tempus fieri debet: hine, quod modo praesens est, mox fit praeteritum quod nondum erat, fit statim praesens. Sic vero non tantum res, sed earum quoque conditiones, oriundo, mutando, intereundo ita sibi succedunt, ut simul tamen tanquam juxta se positae oriantur, mutentur, intereant. Unde liquet temporis momenta item implere spatium, ne aene spatio concipi posse. - Quae intem utriusque connexio lorinomino appellari solet atque hi qua habita ratione necessitudinis loquimur de temporis spatio, de spatii longitudine, de punctis temporis aeque atque spatii.

613쪽

O O. 603 ita ut ipsa cogitatio realitatem involvat, existendi vis adsit necesse est; hinc, quod spatium et tempus adtinet, ad mutuam utriusque stabiliendam relationem postulatur ejusmodi vis, quae essiciat ut utrumque realiter

existat. Hanc vero vim comprehendimus motis notione in res omnes

dominantis. otu nimirum materia, i. e. possibilis sive cogitabilis rerum juxta se positarum realitas, quasi propellitur, non cogitata tantum, sed vere etiam existens, hinc spatii conditionibus obnoxia. otu igitur, ut sublimiora tangamus), per definitas orbitas corpora coelestia seruntur, quae et suo cursu definitum implent spatium et temporis computandi rationes suppeditant. Licet autem summis cohaesionis legibus, ad quas sane perturbationes quoque planetari motus reserendae sunt, sapientissime provisum sit, ut perpetuo motu perdurare possint quis tamen infitias ibit, ingentia illa coeli sidera quoad spatium terminis inclusa, quoad tempus temporis conditionibus esse obnoxia Verumtamen illud immensum spatium, quod neque oculis metiri, neque intellectu complecti possumus, nobis, non somniantibus, sed enixe cogitantibus, re ipsa videtur infinitum; quin omnia quaeque, quibus spatium impletur i), non tantum corpora coelestia, sed alias etiam res interpositas, fragmenta dixerim quasi materiae munitissima subtilissima, arbitramur numero infinita. Quam opinionem inde puto repetendam, quod mentibus nostris anticipata insit infiniti, divini, absoluti principii praesensio. Verum enim vero sapientissimum divinamus coeli terraeque Conditorem,

aeterno numine cuncta gubemantem, ordinem rerum omnium ac vicissitudines administrantem, astrorum aeque Statorem atque spatii temporisque Μoderatorem Deum autem Universi Auctorem cogitantibus, nefas est confundere cum ipso Creatore creatam rerum Universitatem hinc Deum cogitantibus infinitum, nefas est mundum cogitare infinitum. Verum tamen, ut infinitatis saltem speciem tribuant Universo sunt, qui distinguant, acute sane, ab omnibus ac singulis rebus ipsam rerum Universitatem, illas

τὰ πὰντα, hanc vero b πῶν appellantes: quod eodem jure valeat de spatio et tempore. Ἀ ejusmodi infinitas omnino ficia est, utpote opposita

mam patium saeuum in adiecto sibi ontractei et tam ideat quam reali cognoscendi

formae repugnat.

614쪽

604 F. c. GREUVΕ. absolutae Dei infinitati. Res enim cunctae, licet simul sumtae universitatem constituant, per se tamen singulae non nisi partes illius universitatis exhibent; quae cum inter sese differant, sua quaeque qualitate ut res singulares prorsus finitae sunt. Jam vero contendunt, haud singulis per se spectatis, sed omnibus simul sumtis atque una comprehensis notione Universi, quod Graecis τ παν dicitur, infinitatis notam tribuendam esse. Atqui του παντος sive universi notio, licet indefiniuilem complectatur multitudinem rerum, vel ipsa tamen non est vere infinita, quum ea potius rerum omnium quasi congeriem intelligamus; quapropter eodem jure peculiarem quarumdam rerum congeriem etiam του παντος nomine insignire licet. Non solum res ejusdem generis omnes una notione comprehensae universitatem quamdam reserunt, sed singularis etiam quaelibet res, sive artis, sive naturae essectus sit, του παντος praedicato quodammodo gaudet.

Constat quidem partibus sive elementis, sed partes istae, quotquot sint, non per se jam spectant , sed intimo conjunctae nexu cogitantur, unam eandemque rem, proinde totum aliquod constituentes. Sic vero etiam nexu summo inter se cohaerent partes mundi majores, et nostra tellus, lunaeque globus, et splendida solis moles, cunctaque sidera coelo fulgentia ita proinde connexa quoque sunt intime cuncta tempora, cunctaque spatia, quae, licet partes habeantur temporis universi ac spatii, per se tamen singula totum aliquod constituunt, quorum universitas non nisi mente et cogitatione comprehendi potest ). Totum itaque qualecunque eae regitur ' Ut autem nexus realiter adsit, adsint oportet res connectendae hae vero connecti nequeunt, nisi connectendi adsit ratio. Si autem res nexu ita conjunctae sunt intimo,

3 Fingite vobis distraeta eo oris membra, eaque suo privata nexu in Merimm eonjicite; habebitis quidem inieta, certo multa in viam lacin congesta, non autem totum sive et πάντα habebitis, minime vero ὀ παν. Res igitur nulla, neque spatium, neque tempus, neque mundus adeo, nisi intime connexis partibus ut totum cogitari potest. Et, si univorsitate rerum supremum quasi oeum intelligere velimus, cogitentur quoque oportet unctatae peculiaria, quatenus sibi necessitudinis vincula invicem implicita sint, tanquam universitatis membra isto nexu coniunctim summum illud loι- constituentia. Nexus autem, quem sola mente comprehendimus, quum, nisi res adesse cogitentur, quae connectantur, nec ipse quidem adesse motari queat, - si res reduntur creatae, item creatus dicendus est, atque idcire finitus.

615쪽

ut universitatem constituant, ratio certe connectendi ipso nexu est superior. Quum igitur, quae est humana praestantia , de illius rationis ultimae necessitate mentibus nostris persuasissimum sit, si jam res cunctas una Universi notione comprehendimus, eo ipso satemur mentem esse divinam, quae ordine res et nexu disposuerit. Quod si ita est, summus ille rerum, itemque nexus et ordinis Auctor, quum mente et consilio mundum ordinaverit, folia etiam sive univerat consormationem aetem mente intueatur necesse est iacet igitur mundus realis, ut partibus constans finitis, infinitus ipse dici nequeat, sublimiori tamen significatione Universi ideam ut Dei cogitationem confiteamur esse infinitam. Eodem autem jure temporis ac spatii ceteraeque categoriae, atque ipsarum adeo rerum singularium notiones, si Dei sint cogitationes, nihil prohibet quo minus dicantur infinitae ). Si porro pie ponamus Deum eo ipso Creatorem dici, quod

non solum res creatas assidue moderetur, sed, uti ab aetera inde creaverit, sic etiam in aetemum usque creandi opus continuaturus sit, ita ut ante oesne aevum et res omnes creandas cogitaverit, et rerum creandarum,

proinde etiam temporis spatiique, conditiones constituerit tum quoque statuamus oportet perpetuam temporis continuationem infinitamque spatii extensionem aetemo Dei consilio procuratam esse. Qua tamen posita infinitate sponte concedimus tempus et spatium, quatenus infinita mentis acie divinae, si a sit dictu), cogitentur, idealiter quidem esse infinita, sed quatenus in rebus ut successionis et extensionis momenta realiter adsint, licet infinita sit oram series, - vere esse finita, quum alterum eorum altero determinetur momento. Hac igitur infinitate solummodo infinita progressi intelligitur. Verum hoc etiam sensu tempus et spatium a se invicem pendent, quum mutua relatione finiantur. Tantum igitur abest ut ad hanc intricatam temporis spatiique infinitatem explicandam infinitum Mentiae abmissae processum, nescio unde, supponere cogamur, ut potius sustineamus aut nihil ista infinitate intelligi, aut id solummodo, quod tamen summi jam momenti est , neque rerum simul existentium seriem spatiique extensionem, neque formarum motu perpetuo

3 Quo sensu notiones rem empiricarem Platoni dicuntur ideae, tanum earum rerum exemplaria, divina mente ante insormata quam ipsae res essent.

616쪽

606 F. T. E GREUVE. permutatarum successionem temporisque continuationem finibus usquam arceri ). Exploremus itaque aliam in flniti significationem Dei notioni consentaneam et ad sensum religiosum promovendum idoneam. Spatium tempusque non absolute infinita esse ex eo probavimus, quod alterum spatii punctum altero, itemque alterum temporis momentum altero determinetur; unde conclusimus singula spatii puncta quoad extensionem mutua simitatione finiri, et temporis momenta quoad successionem quaeque fieri et interire sive initium habere finemque. Eodem igitur modo quaecumque res sub spatii et temporis conditionibus positae dicendae sunt finitae. Quidquid praeterea quoad existentiam finitum dicatur, satis inde patet aut initium habere finemque, aut saltem existere coepisse, etsi in perpetuum deinceps existere pergat, aut denique, negato initio, aliquando tamen desiturum. At vero, negato initio, etiam negatur finis. Nam id, quod initio caret, in nullo alio suae causam existentiae habere potest, quam in

Quae quam sublimis sit cogitata infinitas, cum tamen partibus constans cogitetur, ut reipsa existero dicatur, finitatis etiam conditionibus obnoxia sit necesse est. Ueri enim undique infinita sit rerum finitarum series et astematuri ipsae tamen res in mediis huius infinitatis terminis extremis, quibus, ubi verba desunt apta, ne sibi contradicant, negata exererivatis significatione, infinitatis nota subjicienda est), positae sunt, quamquam numero infinitae, suis proprietatibus distinctae unde inprimis patet, ejusmodi infinitate eontineri eteonnexionem et successionem entium finitorum. Si igitur hoc sensu dicantur spatium et tempus infinita, eoquod continenter mutua relatione distantiis rerum et inooemionibus moderentur, non habeo quod objiciam tum vero etiam ha tignificatione sponte ducimur ad sublimiorem infiniti significationem. Eneis nomine modo usus sum ad id universe indicandum, quod erae quomodocunque dicatur. ta autem του eam, si unctis rebus earumque proprietatibus et conditionibus competit, certe etiam spatio et tempori, quibus hae ratione ipsum arae, eum latius pateat, est superi . Atqui id me, quae maxime abstracta est mentis determinatio, propterea dicitur infinitum, quod tanquam praedicatum tum infinitae seu indefinibili rerum series, tum etiam spatio et tempori accommodari possit. Accommodatur proinde tam ni namis quam maxinus rebus, tam adspectabilibus quam intelligibilibus, quin etiam mina Dei eo talioni: nam et laquimur et eo tamus primo Deum erae, postremo eum Maari nitam. Quodsi iam una semper esset eademque infiniti significatio, Deo prolaeto non nisi infinita του eam nota competeret, seu potius nihil aliud Deus esset, quam illud ipsum Me universe et infinite mente oritum, quod infinitis modis ac formis esse exserat explicetque. Qua mentis abstractane Panin moerastissimo via facile praeparatur.

617쪽

per se subsistit hinc nullas mutationes subire neque ullo modo majus minusve fieri potest, sed quum a nullo pendeat, per se in sempitemum idem manet. Id contris, quod initium cepit, minime sponte sua existit, neque per se est quum enim ante initium esse nequeat, fieri omnino debet, ut esse incipiat. Causa igitur rerum, quae fiant, jam ante adsit oportet, talis quippe cauaa, quae initii sit expers nam si initium haberet, ipsa quoque ab alia penderet causa. Quapropter ratio suadet, immo cogit, ut in absoluta rerum acquiescamus causa, quae et nullis adstricta sit finibus et omni prorsus initio careat. Quae si causa est rerum ortarum, nil obstat, quin etiam inciat, ut earum aliae intereant, aliae permutentur, aliae denique in perpetuum permaneant. Unde sequitur, ut omnia quaeque, quae esse inceperint, - quam longum aenu perdurent, vel si perpetua etiam existentia gaudeant, - vere sint finita, idque solum, quod initio carens vere aetemum est, sensu verissimo in nitum dici mereatur. In hac sublimi cognoscendi regione fictam infinitatis speciem sive infinitum manifestatae divinae essentiae morastum a Dei notione removemus, atque una sola posita tam extensionis indefinitae quam successionis perpetuae causa absoluta, quae est aetem Dei infiniti incaesa, in concordiam

redigimus diversas temporis spatiique significationes Certe ab iis, quae haud per se infinita sunt, ne cogitando quidem finiti notio detorqueri potest cum autem dialectiee, quod alio sensu infinitum cogitatur, uti tempus et spatium, alio sensu finitum sit nonne, neglecto discrimine, quod inter utramque infiniti significationem intercedit, de Deo revera infinito idem valeret, quod de abstracta valet infiniti notione Verum

enim, si infinitum solummodo cogitatur tanquam mentis delaminatio necessaria, non autem ut re vera existens, hoc ipsum profecto ut cogitatio

opponitur finiti cogitationi, atque ea ratione finito infinitum determinari

videtur.

Ut hanc dialecticam repugnantiam devitarent, quidam philosophi, qui sibi in abstrahendis notionibus maxime placerent, finitum infinito contineri

voluerant, et idcirco aut statuerunt: ιν Deum non erae erim mundum,' aut contra: mundum non erae eaetra Deum' sive o mundum in Deo erae aut, raro tamen, cum Krauseo ιν Deum eme mundum' quo dicis, ne figurata Dj0jtjgod by

618쪽

confundi. - jusmodi autem de infiniti finitique connexione sententiae nec vim habent in rebus adspectabilibus explicandis, quarum omnis cognitio ex corporis sensibus oritur, neque in rebus intelligibilibus, quae sola cogitatione comprehendi possunt. Ne itaque haec verba: Deu in mundorat,' sive ιν in ilum in σε, it fratc sibi contradicant, id tantum signi ficent infinitam Dei potentiam, sapientiam bonitatemque in rebus finitis manifestari, sive finiti existentiam ab infinita pendere causa. Nolunt tamen isti philosophi a Deo distinctam esse Dei manifestationem; quare et contrarium nunciant: mundum in M, sive snitum erae ininsnilo Quod unde sciant nescio, nisi ex relatis inter se infiniti et finiti notionibus, quarum altera sane ita veram involvit, ut altera sine altera ne cogitari quidem possit. Vel ita tamen ex istis sociis notionibus demonstrare conati sunt, Deum sive in ilum in mundo sive is ad effectum adduci quod emaculo quidem sermone, barbaro tamen et abson Vocabulo dicitur de selfuerisertili ny an God in de aereiad quae dictio, si quem habeat sensum, nil aliud significare potest quam infinitam rerum in

mundo existentium suaque existentia ipsum mundum constituentium seriem, sive infinitum finitarum rerum processum.

Atqui praeterea, ut suam exemplo illustrent sententiam, mundum esse dicunt quasi corpus, quod Deus contineat, haud secus atque hominis anima corpus manum. Cum vero ad similitudinem hominis seu iniero- - Deum in mundo ponant, ne miremini tamen, A. ., quare nihilominus contendant mundum etiam in Deo esse. Nam anima nil aliud intelligunt quam infinitum rerum finitarum, corporis instar conjunctarum,

processum. Ceteroquin finitum esse in infinito haud figurate intelligunt, ut quasi in infinito suae rationem existentiae habeat finitum, sed severe illud statuunt, atque hoc utuntur argumento dialectico: ιν nisi in infinito inesset finitum, finito infinitum limitaretur.' - Argute quidem, sed quo tandem modo Νum eodem, atque minora majoribus continentur, finitum sensu empirico in infinito positum dicatur tanquam florum areola in horto quodam immenso Ita vero finitum seu multa finita partes essent adspectabiles totius infiniti, quod tamen sensibus nequit percipi. - An potius cogitabili modo At cogitabilia aut etiam extra cogitationem, aut

619쪽

tanquam cogitationes in mente solummodo existunt. Utriusque Vero generis cogitabilia inter se singula disserunt, et hac ratione limitantur vicissim, notis nimirum cogitationes, res autem extra cogitationem existentes proprietatibus. Haud secus igitur inter se differunt finitum et infinitum, sive mere cogitentur, sive realiter ut res existentes ponantur ita ut, si quis dicat infinitum finito limitari, ea ipsa dictione sponte assi et finitum minime infinito nec infinitum finito contineri. Itaque si quid veri intelligere velimus, res notionibus, quantum fieri possit, definiamus oportet; et definiendo quidem limitemus tam infinitiunquam finitum, hac autem limitatione ab infinito revera omne finitum excludamus. Et quum hoc loco neque sermo sit de infinita spatii extensione neque de successione temporis perpetua, perperam faciunt, qui disputent, utrum Deus in mundo sit, an extra mundum. Nam si infinito aequetur infinita continuatio rerum atque processus, certe finitum causa dici poterit infiniti, eoquod multis continuatis haec domum infinitas constituatur. Sin contra rebus infinitum vere superius est, ut causa et ratis rerum finitarum, illo ipso infinita causa intelligenda est cum totiua rerum seriei infinitae, tum etiam cujuscumque rei finitae. Et, si ad illud absolutum explicandum, deficientibus verbis, comparatione uti liceat, infinitum cogitemus et in quovis extensionis puncto et in quovis temporis momento anum idemque ).ν At si ratio rerum et causa cogitetur infinita, sive a Deus habeatur infinitus mundi effector, ea etiam, quae hac causa inciantur, sive infiniti auctoris opera cogitanda sunt infinita.'' inime vero. Nam ex eo solo, quod Deus per se infinitus cogitatur, non sequitur ut ab aetera inde

rerum se creatorem praebuerit e contrario, ipsa reatoris notio involvit initium ita ut cogitandi necessitate Deum tum demum actu creatorem fuisse dicamus, cum creare incepisset Deus praeterea ut rerum molitores prior cogitandus rebus creatis; et, quamquam notiones realoris et creaturae sive caum et Delua, per se formiatur spectatae, reciprocantur, in tu tamen causa realiter antecedit. misi quis more Sophistarum mn-

Quaecumque tamen omparatio valde hac in re laudicat, eoque magis, quo pronius ad similitudinem rerum finitarum infiniti notio insorinatur.

620쪽

610 F. C. 4 AEREU VEtendere velit effectum adeo esse causae causam, quia ipse effectus in causa sit, ut causa dici causa queat ). Quo quid absurdius dici aut existimari potestyNos autem, si rerum Auctorem ex Vero cogitamus, causam quoque effectui antecedere lateamur oportet. Et cum spatiuui tempusque, etsi conditiones sint rerum finitarum existentium, haud tamen inciant ut res existant, quin immo ne cogitari quidem possint sine rebus, quas quasi comitentur: utriusque ratio postulat, ut et ipsa cogitentur orta. Ignoramus profecto eorum initium; at certo tamen contendimus, spatium omnino vacuum tempusque quasi stabile aut notionibus abstractis aut universalibus mentis determinationibus adnumeranda esse nobisque persuasissimum est, neque hoc unquam, neque illud usquam existere posse, nisi adsint res finitae, licet ab infinita Auctoris per se infiniti potentia infinitam esse posse concludamus earum copiam seriemque. N eque hac in re angimur disti cultate quaestionis, in Theologorum scholis saepissime motae ιν quo sensu coelum et terra creata a principio dicantur.'Est enim ut ab aeterno inde Deus aetemus creaverit constat tamen, quae est nobis insita cogitandi necessitas), a temporis spatiique infinitate sive rerum infinita extensione et successione abducendam esse divinam illam Infinitatem, quae soli Deo competat, quippe qui sibi iniciens in sempi- temum, sua sponte istam seriem infinitam constituerit; ita ut ea ipsa extensione et successione extremorum diversitas, hinc etiam finitatis proprietates involvantur. - Esto praeterea ut ad mundum condendum sive ad rerum iniversitatem constituendam necessaria elementa uno eodemque momento Deus cuncta creaverit a notione tamen creandi separari nequit initi notio risit autem rerum initio, experientia porro tam exterea quam intem docemur alia quidem simultanea esse, alia autem aliis succedere et nova continuo oriri. Cum finitatis, dicam rerum adspectabilium, certe nostrae ipsorum, omnino nobis conscii sumus. Et, si quis Me lis contendere velit, nos nescire, an non ab aeram inde uncta

Quod nostra aetate quidam contenderunt. Confundunt autem vulgo causarum in se agentium emaciam eum effectu. Causa pro portione omnino relativa est, haud vero absoluta. Sic magnes adtrahit quidem ferrum, sed hoe etiam in causa est ut illo adtrahatur. Eiusmodi causae propterea dicuntur ire seu in uuas , quarum mutua actione effectus produinis.

SEARCH

MENU NAVIGATION