Nascimbaeni Nascimbaenii Ferrariensis In M. Tullii Ciceronis De inuentione libros commentarius, ..

발행: 1563년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

. IN M. TVLLII CICERONIs

DE INVENTIONE LIBRO s

' Ad senatum Rhaccusimum.

VPeths, apud Bologninum Zalterium I o

5쪽

Auctoris in Momum.

Est facile, inquis, commentaria scribere, Momei Esto. Sed, docte scribere, non facile est. Hsc si sortii neges. illud fateare necesse est: ζL N ita sit dicium liui. N ita sit dicium liuiae liuor evt.

6쪽

S. P. D.

Ei R G R A i A mihi est memoria udistri,studiorumq; uestrorum erSa me, patres ampliss. nec quidquam cogito,quin mihi in mente ueniat incredibilis hum nitas, amorque uestςr erga me singularis. equidoni ex eoi ' pore , quo me Rhaccusium honestiss. stipendioi conductum adhibuistis, memoria teneo studia us stra nullo unquam tempore mihi defuisse,meq; u bis aeque semper carum, acceptumq; fuisse, ac si sin-:gulis vestrum essem te uisceribus natus. quibus r . bus irai mei uobis deuinctum esse sentio, ut nullis inquam officiis tantae carit ti , ac beneuolentiae x spondere posse mihi uidear . uerum tamen cum ea mihi semper opinio fuit, eum plane barbarum, a que inhumanum qui bene merenti sese ingratum praebitat, tum ita sum a natura iam inde a puero imstixutus , ut cui gratiam referre non possim, qua tam debeam saltem quantam ei maximam uires tum ingenii mei, tum corporis ualeant, reserendam .curem- Quam ob rem superiore anno cum in hac

uestra nobilissima, ac praeclarissima urbe M. Tullii Ciceronis de Inuentione libros publice profiterer,

ημω praecipue delegeram addubus scholasticorum

7쪽

multaq; in hiis loca co nitu di incilia animaduerti

sem i quae alis tum iliale ut inihi Oidhna istis est

intellexerant, vel parui a diligςnter interpretando explanarant, tum etiain, ut nimis fortasse obscura, consulto praeterierant; ipse experiri uolui, numquid maiorem illis, quam alij hactenus fecerint, lucem, -ο splendorem affeti e possem. itaque etsi uarijs no. gocijs distinebar quae lineab hoc c0nsilio reuoca- tunt; tamen in maxima temporis angustia quidquid ex molestissimis occupationibus meis ocii eripere potui, illud totum in hos commentarios, gratia iu- uandi studiosorum4ngenia, quamlibentissime con-

tuli. ciuid profecerim': ignoro , ipsi iudicabitis, in

quorum nomine velim hic liber appareat. Non sum tamen nescius fore, ut hic noster honestissimus la--bor in uarias reprehensiones incurrat, hac praesemetim temporum infelicitate, in quibus- ut most isy οτλη ει τα γναντα : plurimi bi simulac rhetoris 'ces clementa primis, quod aiunt, labris attigerint, se quasi ex I cratis domo, probatiss. rhetores pro

diisse somniant, & in alienis scriptis Aristarchi fieri

uolunt. Sed huiusmodi homines, ut sunt leues, a me facile despicientur si quando mea seripta hel amobis piobarῖ, uel cle illis bonarum artium studi soς liliquid uoluptatis percipere posse intelligami. Hane igitur uobis nostram industriam; &nostros, quicunque sunt, labores, amplis s. patres, dicamus. velim cxtent apud uos , luas pignus amoris mei ,&perpetuum meae erga uos pietatis, ac obseruantiae monuitabilium . minimum illud, quidem , neque

8쪽

cuns humanitate uestra erga me singulari . neque cum summo. splindore nobilitatis ; gloriaeque reipub. uestra conserendum. id ipse quoque fateor ingenue, neque sum ita ingenio elatus, uel potius consilii caecus, quin me meo, quod aiunt, modulo metiar; planeque uideam nihil ex metam ossici sum erga vos aut liberale, nihil tam magnum, aut praei larum unquam proficisci posse, quod aut sti diis erga me uestris respondere, aut cum splendore dignitatis, amplitudinisq; uestrae comparari queat.

Ceterum cum ea uos ingenii benignitate natos, e

que iudicii, atque animi magnitudine praeditos esse cognoscam, ut illa ipsi uestra grauitate digna esse existimetis, quae ab optimo erga uos animo fieri intelligatis, & beneficiorum uestrorum gratiam ab iis satis magiiam uos accepisse iudicetis, quos insigni alioqui beneficio uestro ornaueritis, hac optima de uobis opinione ductus, non dubitaui sore, ut has quoque.meas qualescunque lucubrationes, libenti animo susciperetis, ac boni consuleretis . Quod si ut spero assequar, polliceor uobis, me pro uirili accuratissime operam daturum ut gloria n minis uestri scriptis aliquando illustretur, ac celebretur meis . ad quod me saepe numero inuitat, & allicit non modo incredibilis amor meus erga vos, animi luc propensio, sed splendor etiam nobilitatis

uestrae fulgentissimus, antiquitas gentis, celcbritas reipub. res a uobis praeclarim me terra, marique gestae: Demum plurimae nobilium familiae : quarum aliae iniuria, & uicissitudine temporum interiere, aliae aduersus potentissimos Reges, ac principes Pro

Patriae d

9쪽

patriae salute strenue dimicantes occubuerunt: Multitae adhuc extant uetustate temporis', rerumq; gestis.

rum memoria nobilisse Bobalii, Mentii , Gondulae, Cabogae, Crucii, Bonae, Bondae, Ceruit, Bςncioli, Mnestae, Georgii, Bucchii, Gozir, Luccari; Gr dii, Ghetaldii, Zamagnit, Poetetae, prodanellii, Ragninae, Proculi, Bucignotae, Remi, Palmotae, Sorgii, uel ut quidam uolunt Sergii, Saracchiil; Tu dis , Martinii, Basiliit . ex quibusdem singulis plurrimi ingenio, doctrina, consilioq; praestantissimi,

tanquam ex equo Troiano, uiri prodiere: & hoc tempore florent multi gloria uirtuti honoris in . ignes: quorum singula noniana in praesentia recen sere longum, & festasse etiam odiosum esset. Sed eorum praeclara uirtus suo tempore scriptis illustrabititur. Interea hoc exiguum a me munus Amplissimi Patres,accipietis'. Quod co animi affectu a uobis probari tum opto, tum etiam spero ; qua ipse obseruantia, & pietate illud uobis perpetuo dedico

10쪽

Nascimbaenius

LECTORI. s. D.

O N, erat praetermittendum edior liqmanissime ι quin te paucis admon rem , quodnam nostrum in iis com mentarijs scribendis consilium fuerit. Scito igitur primum nos diligenter curasse,ut omnia loca in iis de Inuentione libris cognitu dissicilia, quae a Victorino, docto alioqui homine, & antiquo interprete, uel nimia dissicultate no intelleista, uel oscitanter praetermissa fuerant,ipsi perspicua interpretatione illustr remus: deinde, ut quae auctor ipse cum ex Alistot te, tum ex Platone sumpserit, quae plurima mihi es.se uidebantur, adscriptis ipsorum uerbis indicar mus . Multa quoque Aristotelis loca cum Ciceronis locis contulimus: quae iis libris ut mihi quidem uidetur non parum lucis attulerunt. Ad haec operam dedimus, ut in quibus ab Aristotele Cicero dissentire uidebatur, hos duos grauiss.auctores una, qu ad eius fieri posset, conciliaremus . non omisimus etiam qui n, quae in iis libris falso a Cicerone scripta, & praecepta uidebantur, modestissima orationes nostro tamen periculo reprehenderemus. Cumq; usu saepe numero ueniat, ut res eadem diuersis nominibus efferatur quod studiosis quandoq; negotium facessere solet quae rhetoricae facultatis uocabula uariis tumGraecis,tum Latinis nominibus a Ci

cerone

SEARCH

MENU NAVIGATION