장음표시 사용
11쪽
re, xlurima a se non dicta fuisse, haud dubie op-
taturus iit. 'Perlectis igitur iis omnibus, quae in Disquistione
sua Cel. Lexess, in suis Animadversonibus, & Additamento contra me in medium protulit, tantum aberat, ut his animum meum ad suscipiendam a me refutationem accenderit, ut potius , causa honae tuae existimationis , maximopere optaverim, haec nunquam ab eo in publicum prolata fuisse, statuerimque haec omnia suis relinquenda fatis; at vero cum ex adjectis Cel. Lexellii litteris, iisque amplissimis, & novis, atque multo accuratioribus Te fertis calculis intellexissem, plurima suae Disquisitionis, suarumque Animadversonum capita improbari, alia emendari, nonnulla mihi objecta a me adhuc- dum refutanda peti, maxime vero sententiam suam de errore contactus I. interni Wardhusani in Disquisitione sua proposito, etiam in his suis litteris assirmari, unaque observationem Pekinensem pro erronea declarari, his ex rationibus, & cumprimis, ne Cel. Lexelli arbitretur, illum a me censeri Adversarium, mea responsione indignum, non supervacaneum duxi Iaborem, quo editis clarissimi M. jus Authoris ad me datis litteris, notas subjicerem, quibus responsa mea strictim complecterer, hisque absolutis litteris, Additamentum quoddam proponerem, quo praemissis certis criterii observationum Regulis, & exactitudo contactus I. interni Ward-husiani, atque observationis Perinensis, & praecisio
12쪽
determinatae a me quantitatis Parallaxeos actualis
8056, seu in distantia media SHIO indubitatis
demonstrarentur argumentis. His itaque compositis cum Cel. Lexellio controversiis, quum in quantitate Parallaxeos, in sua Diiquisitione, & multo magis in suis a me subjiciendis litteris statuta, intra limitem unius, alteriusve centesimae unius secundi mecum consentiat, nihil supererit, quam, ut & in reliquis consentientes, seculo nostro gratulemur, post severissima observationum examina , post repetitas exactissimas calculorum discussiones, seposito omni partium studio , aemulatione , atque affectu minus Philosophico, ad eam nos eluctatos fuisse praecisionem definitae Quantitatis Parallaxeos, qua majorem vix sperare poteramu8.
Scopum ergo hujus mei scripti illum mihi praecipuum fixeram, ut amica nos inter compositione, me scilicet Cel. de la Lande, atque Cel. Lexell, disceptationum tum de exactitudine observationis Wardhusianae, cum de quantitate Parallaxeos Solaris linem imponerem ; & quidem me inter, &Cel. de la Lande controversas nostras Astronomicas amice jam compositas esse, testimonio publico sunt litterae Cel. D. de la Lande Diario Parisino
Durari des savans ) Anni 17 3 ad Μensem
Februarium insertae, quibus meae accedens sententiae Parallaxeos Quantitatem intra limitem unius centesimae eandem mecum adoptavit, superest igitur, quod maxime cupio, ut & Cel. D. Lexest, atque
13쪽
ii summi viri, qui in quibusdam adhuc a me dissentire videntur, perpensis animo Philosophico, atque ab omni partium studio remotissimo iis argumentis , quae in hoc meo scripto ipsorum candidissimo judicio amice subjiciam, disceptationibus hisce finem
imponere velint. Id enim nisi fiat, verendum arbitror, ne, a non intelligentibus Astronomica, vitio tribuatur scientiae huic sublimissimae, quod animis, partium studio nimium indulgentibus, atque soli aemulationi minus Philosophicae tribuendum
Dum igitur mea haec animo a partium studio prorsus alienissimo pertractata intellexerint , una
oratos velim viros summos, atque Astronomos eXercitatissimos, quorum immortalia merita, summa qua par est , Veneratione prosequor , nihil me Velle, aut eorum dexteritati in observando, aut fidei in recensendis suis observationibus detractum, verum id unum, me agere, ut ipsorum mei oIe loquens, ipsorummet testimonio utens manifestum faciam dissensum observationum nonnullarum, quas Cel. Lexell, inter notiae optimae censet observationes, non imputando errorem observatoribus, sed malis , iniquis, adversis coeli, aerisque circumstantiis, imo eorum dexteritatem admirando, quod causa harum malarum coeli conditionum, vel cum tanta Observare potuerint accuratione; nec arbitror, ab ullo in Observando exercitato viro mihi crimini dandum, dum observationem in adversiis coeli circumstantiis
14쪽
obtentam, & ab ipsismet observatoribus inter dubias habitam, eandem a me quoque in classem dubiarum relatam intellexerint; utinam i observatores stationum omnium, cumprimis eorum locorum, quae itineribus dissicillimis, maxime diuturnis, cum summo observatorum vitae & valetudinis discrimine peti debebant , serenissimo coelo , altoque beati fuissent sole, futurum haud dubie fuisset, ut
consentientibus, si non omnibus, certe quam plurimis characterem exactitudinis indubium habentibus ob ervationibus, disceptationibus istis hodie nis omnis adempta fuisset occasio. Quamquam, si Verum fateri liceat, nulla superis sit justa querendi causa, nos fine quaesitae Parallaxeos privatos fuisse , solius namque Taitentis, . ab quo Wardhusianae stationis observationes, etsi reliquae omnes abfuissient, eam obtinere deberent inter Astronomos bonitatis characteris certitudinem, ut, quae ex his concluderetur quantitas, modo ea per observationes Anni I76I confirmaretur, pro indubia habenda fuisset; solum itaque partium studium
calculatorum, sola aemulatio, nulla nixa funda me io, seissiones hasce inter Astronomos produxit, quas examinatis severius adversantium argumentis facile componi posse, eX iis cognoscetur, quae causa bonae inter Astronomos pacis animo vere Philosophico,
ipsorummet judicio, ut jam dixi, discutienda a me
15쪽
Haec dum a me animo candido pertractabuntur, celeberrimum Planmanum C an eburgensem observatorem humane oratum velim, ne se se a me sperni arbitretur, si ad suas Aboae editas Animadversones
Subitaneas in Appendicem Hellianam Anno I 772Disputationi sub suo Ρraesidio propositas, vix quidquam in hoc opere a me respontum intellexerit; ipse Cel. Author optime novit, non me per suas animadversiones petiisse, sed Viros celeberrimos,
D. Kr t, cujus effectibus Parallacticis in opere Petropolitano relatis , itemque D. Lexest, cujus longitudinibus in eodem opere stabili is usus eram, ita namque verbis clarissimis in Dissertatione mea de Parallaxi Pag. 9. professus eram, quae sic habent: si Ne vero Cel. D. de la Lande me fictionis si alicujus, aut mali artificii pro hoc examine ad-- hibiti arguere possit; Elementa non a me deteris is minata, sed I peritis calculorum Astronomicorumis Viris, imo ab ipsomet Cel. D. de la Lande sta-
is tuta assumam, ea autem erunt sequentia: Ι. Me-- ridianorum differentias eas adhibebo, quas Cel. - 2. Lexest e formulis Eulerianis in vasto opere si novo : Collectio omnium observationum Sc. is recens IIIo edito, & omnibus Astronomis noto
se ex ipsismet observatio nibus tum Eclipseos Solis, si tum Transitus Veneris determinavit. IL Effec- si tus Parallaeticos, cujuis loco proprios eos affu- mam, quos supputavit Cel. D. Krassi itidem ex is formulis Eulerianis in eodem opere Petropoli-
16쪽
Caeterum, etsi Cel. U. Planman sine ulla ratione observationem Wardhusianam a me, ipsis a 6 annis continuis in praxi observatoria versante, in optimis coeli, aerisque circumstantiis, alto sole & extra vapores horizontis elevato , limbis quietis , alque tabo Dollondi Io pedum optimo, cum omni dili. gentia, cura, & circumspectione obtentam , inter
observationes Pestrema nota habeat , meamque Dissertationem , errorum farra nem , minus humaniter compellet, certum tamen reddere pollum Cel. Planmanum, I. Observationem Wardhusianam post suscepta severissima examina a Majoris notae Astronomis pro exacta notaque optimae haberi, &cumprimis a Cel. Pari sensum Astronomo D. Pingreagnitam pro exactissima, Optimaque, atque ab omni quoque calumnia contra Cel. D. de la Lande, vindicatam esse in suo de Parallaxi Solis Illustr. Academiae Scient. Paris praelecto Memoire. ΙΙ. Ab ipso Cel. de la Lande. & Cel. Lexellio, &vel maxime a Cel. D. Pingre quantitatem Parallaxeos actualis 80 37 vel 38, quam Cel. Planman,
in suis Animadversionibus subitaneis ex sua observatione C aneburgensi statuerat, tanquam admodum
erroneam, & omni probabilitatis specio destitutam declaratam elis. III. Ipsum Cel. D. de la Lande partes defensoris, ac protectoris observationis Ca-janeburgentis jam deseruisse, inque meam concessita
sententiam, atque a celeberrimo Legellio & Cel. D. Pingre itidem erroneum declaratum esse contactum
17쪽
tactum externum. IV. Longitudinem C aneburgensem a Cel. Ρlanmano definitam I'. 4IL 3ου. tam a Cel. D. de la Lande, & Cel. D. Lexell, quam, Cel. D. Pingre itidem declarari saltem Iou vel Iau. si non I40, vel I50, justa minorem. Hae aliorum Astronomorum de observatione C anebaris gensi, atque Parallaxi ex ea deducta sunt sententiae, meam prudens subticeo, quod haec buxta sen. tendam Cel. Planmani) vix apud Tyrones Astronomiae fidem inventura esset. His a me praemissis, erudiussimas celeberrimi D. LexeII litteras Petropoli die 22. Febr. Anno IZ73 una cum Disquisitione sua ad me datas, intelligamus, quas eo fine mihi communicatas esse arbitratus sum, ut cum publico communes fierent, quemadmodum idem Cel. Lexeli partem maximam mearum ad se datarum litterarum typis evulgaverat Petropoli.
18쪽
data 22. Fibri 1773. Petropoli.
Wis Praeterlapsi, ad me datae , mihi ex itinere quodam reduci, nuper redditae fuerunt. Diu cere autem vix possum . quam graviter do leam, quod easdem prius non acceperim, quum Dissertatio mea de Parallaxi una cum responsione mea tuis animadversionibus opposita . jamjam Typis impressa sit. Si enim litterae hae tuae citius ad me pervenissent, Certe supplementum istud meae responsioni adneXum prorsus
19쪽
i sus supprimi curas lem, sa) quoniam autem jam publicit juris factum sit, spero te Vir Summe reverende non aegro Iaturum, b quod in hoc supplemento ea attule. t rim, quae ad errorem tuum in effectu paretallactico pro
sinu Hudsonis assignando commillum . perfecte demonstrandum lacore possent. Quod autem istas animadversiones circa priores tuas litteras, cum publico communicare susceperim. id quidem ea imprimis de causa a me factum esse scias; ut semel & simul ea adferre: possem, quibus controversia inter nos oborta penitus dirimi pollet, quum nihil magis exoptem, quam ne denuo his immiscear controversiis. sc
Cinca) Cum Cel. D. Lexe ΙΙ . supplementum illud suae Disqui tioni adjectum, suppressiim optet, nullam mihi hujus mentionem fieri debere intelligo; lubens ergo illud si Ientio praeteribo; caeterum non dubito, eadem Cel. D. Lexeli vota jam esse de plurimis tam in sua Uisquisitione, quam in Animativersionibus contra me seriptis propositionibus.cha Certum reddo Cel. Lexell, me illa aegre ferre non posse, - quae ipse Cel. Author animo Philosophico jam supplessa
ce Utinam Cel. Lexell, dum operam suam Cel. & Illustri
Eulero in conscribendo opere Collectionis Petropolitanae navaverat, eo suisset animo alieno ab hisce controversiis, quem hie praeseseri, nullamque mihi imposuisset necessitatem ab injuriis in opere Petropolitano illatis meam defendendi o servationem : quamquam 4e haste in opere Petropolitano meae observationi saetas injurias usque hodie silentio praessissem, si Cel. D. de Ia Lande majoribus eandem non aiieci 1set injuriis; non igitur mihi, qui ab huee litibus alienissimus
sum, sed Cel. D. de la Lande, harum omnium coni Ver sarum Authori adscribere velit Cel. Lexell, quod una responsione utriusque operis non recte dicta refutaverim; nee arbitror, nos inter ullas porro suturas dissensiones , s ea, quae in Additamento subiungam, eius ponderis Cel. Lexel-1io visa fuerint, quae ejus assem v non indigna fore mihi via
20쪽
Caeterum ad ea, quae in litteris tuis adferre dignat es, sequentia responsionis Ioco, acciper Primum: dicis, quantitatem ipsius D V a me rupputatam 13, II 4 produci, si differantia Parallaxium multiplicetur percosin. ali. apparentis Veneris, cujus tamen Valor aliquanto minor prodire deberet, si seorsim quaerantur Parallaxes altitudinum Solis & Veneris. Hoc ipsum lubenter concedens, ad id nulla alia r sponsione opus esses existimo, quam quod Valor a me in ventus accommodatus sit Μethodo Cet de la Laiade, qua te usum quoque fuisse lassus es, nam pro effectu Parallactico ad sinum Hudsonis, ut optime nosti, Valorem alium aliquanto minorem ex mea Μethodo deducendum exhibui. Error autem ex neglectu hujus; regulae oriundus, quum vix semissem secundi in tempore excedat, in eam facile induci possem suspicionem, te contradicondi tantum studio motum. hujusmodi aberrationis injecisse mentionem. Secundo: valde mihi quidem placuit, quod errorem tuum in supputando effecto Parallactico pro sinu Hudsonis commissum ingonue agnoUeris, utrum autem iste error pro exiguo b) haberi debeat; aliis diiudicandum relinquo, mihi sine ita videtur, errorem aOD in Com-
ca Non contradicendi studio id λ me factum esse profiteor, sed ostendendi, effectus paerallacticos mihi , Cel. Levellio
benevole communicatos , non eam praeseferre accurationem,
quam in suis litteris professus erat. cba Terminus exigvus appellabat, ad latus CV, nempe I secundi in partibus circuli, qui sine dubio in latere ΜV, in partibus temporis eκcrevit ad 2I seeunda, qui itaque in latere CV, respective exiguus erat, enormis evasit pro latere ΜV. Quos quidem casus periculosos, 8t in aliis trigonometricis calculis evenire posse. jaem in Ephem. Anni II64