Methodus medendi Francisci Vallesij Couarrubiani, Philippi secundi Hisp. regis, medici primi, in quatuor libros diuisa quorum 1. Continet victum ægrotantium. ..

발행: 1651년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

271쪽

Morbus

et η METHODI MEDENDI Id vero manifestum est, siquidema iuuantibus Jc nocetibus frequens est argumentum ad cognitionem eorum de quibus dubitatur. Si

enim omnem curationem antecederet cognitio perfecta , nullatenus posset morbus , neque aliud quidpiam ad ipsum pertinens, curatione argui. Tentamus Vero non raro, medicorum omnium consilio , atque aliquando totam cura tionem transferimus in cotrarium,

nunc calida, nunc frigida adhibentes , Vt VideamuS quibus maxime cedat affectio , & morbi speciem& causam, denique id de quo dubitatur, indicet ipsa curatio. Non tamen id omnino temere, & incau te facere debemus, sed meminisse illius Hippocraticae sententiae. In

hoc te exerceto circa morbos, ut prosis, aut non noceas. Idcoseque

ris, si cum in re dubia aliquid tenatando facis, id tamen non adeo Vehemes sit, ut cum te coniectura fefellerit, aegrotus plurimu laedatur, fueritque tentatio periculosa, sed

272쪽

LIBER TERTIUS. 24 ealis, ut liceat, sine damno gradum reuocare. Scio non defuturos, quibus videar, cu rationali viae insistere coeperim, nunc ad veterum Me. thodicorum dogma , atque ad empiriam diuertime. Methodici enim qui ex Thessalo fluxerunt per communitates procedentes , essentiae morbi & occultorum omnIum curam deponebant. Empiricoru vero est, ab ipsis experimentis accipere argumenta. Ego quidem nihil miis raus volo , quam occultorum curam deponi. Immo vero dixi, ac indicaui, exactam curationem esse

nullam posse, nisi omnia quae habent indicationem perspecta, ac cognita sint. Sed quia perspecta omnino esse non possunt, meth dum inueni, & eam quidem ab ipsa ratione profectam , qua possimus ubi quid latet, non omnino haere te, sed pro hominis salute non pauisca agere.Neque Vero negari potest, alteram medicinae partem experientiam esse, neque eius difficultates, methodo indigere. Vtinam

273쪽

Empiricorum libros aliquos vitri nobis futuros si non cocidissent ubi aliqua

cio ratio deficit.

Celsus lib.

a. c. q.

246 METHODI MED INDInon omnes Methodicorum & Empiricorum libri concidissent. Non

dubito quili aliquando ab illis plu

rimum iuuaremur , ubi aliquando ratio deficit. Erunt etiam qui dicat hanc methodum non esse necessiariam , nisi indoctis, quibus ignorandum aliquid sit, se vero nullam eorum , quae ad artem pertinent ferre velle ignoratiam. Ne ego quidem pati vellem, agnosco vero humanam conditionem, & consulo meae ruditati, quam tamen non im de agnosco, quod meam confiteor ignorantiam. Nam nouum non est

pusilla ingenia nullam ignorantiae notam posse sustinere : neque nullis magis videri omnia conspicua, quam ignorantissimis. Mihi seu εis videtur prudentissimus, qui inter stultam insolentiam Dogmaticoru, di stupidam Pyrrhonior lim hete, rationem incedit medius. Dicere igitur ex re fuit quomodo nos debeamus gerere, si quando omnia circa aegrotantem conspicua sunt,& cum quaedam illorum latent.

274쪽

METHODIMEDENDI

FRANCIS CI VALLE Su

LIBER QUARTUS.C Λ P v T PRIMUM. E indicationibus reme De rem diorum tribus libris su- diorum oc- perioribus dictum est, casione. Sola supersunt quae spectant ad occasiones, in quibus maxima curationis pars est sita. Tametsi enim dictum est utendum contrariis auxiliis, non ita accipiendum , quasi nunquam cessandum ab admotione eorum sat,Vd faciunt vulgares Medici quicum nouam non faciunt syngrapham, - L v

275쪽

Maloris est

artis cessare cum ex

Pedit,quam Leere etiaopportuna.ε. Epid. sec.

Medicos carpit qui

numquam a remediis

cessant de

ens etiam

qui nihil

agunt.

a 8 METHODI MEDENDI erubescunt, cum tamen , ut mihi. videtur, maioris artis sit , cessare cum expedit, quam facere etiam , opportuna. Quia arbitror, maioris periculi est, cum cessandum est,facere, quam cum faciendum cessa

re. Hoc n. modo naturae committitur, illo naturae repugnatur , Ut antea , de indicationibus quae accipiuntur a morbi costitutione dixi mus. Cum ergo sint oceasiones

quaedam faciendi, quaeda cessandi, quod Hippocrates his verbis dixit. In adhibiontione cotraria adhibere& quiescere, dicendum quae sint

occasiones curandi, & quae abstinendi a curationibus. In qua quae stione eo libentius immorabor, quo magis video in utramque partem medicos peccare, alios quidem nullum non semper mouentes lapidem , omniaque agentes perturbate, aut etiam praepostere : alios, in ijs etiam quae sunt peropportuna, negligentes : partim praetexta methodi , partim nugaci naturae commendatione, cum tamen neu

276쪽

trum sit agendum nimis, neque instandum inquam , auxiliis conti nenter , neque deserenda natura, cum aliquid opis afferre potest ars. Est autem haec consultatio duplex, Duplexo prima pertinet ad opportunitatem post aclitos suscipiendae curationis simpliciter, altera ad opportunitatem singulo eu ilioni, rum remediorum. Nam simi qui- inpi citer,dam morbosi apparatus, aut morbi altera su- quidem, sed longi , pro quorum gulorum recuratione licet tibi eligere , non mς b d n

horas de dies solum, sed &menses,

Acuti enim . aut omnino breues

cidunt. Ad alias curationes lauda- ues necessi tur maxime ver, si succi crassi sint, rio curatur incipiens, si tenues, desinens s est φε inctu ut, autem ver quod inter aequino-8 Q

U. . ri ri - . . . , ' aut Ver, auc

tum de ortum Ple Iadum Inter autumnus

est ) post hoc autumnus, pro te- laudaat r. nuibus incipiens, pro crastis, desinens. Definitur autem totuS autumnus ortu Arcturi, occasin Pte1adum. Vituperat vero Hypr Libi εpocrates quinquaginta dies circλdica.expira caniculam,& viginti circa singula gan i si&

277쪽

cis. Prudens medicus cauet magnais, & Varias temporum iu tem peries, astrorum cura

deposita.

aeso METHODI MEDENDI solstitia & aequinoctia, decem ante,& totidem post, &ipsos ortus de occasus Pleiadum & Arcturi. Plerique vitant dies omnes coniunctionum 8c oppositionum Lunae.

Alii addunt iuperstitioni multos

alios aspectus infelices. Quos omnes constat in his diebus non intituros curationes , & initarum .cturos intermissionem. Mihi meis dictam magis, & prudens consilium esse videtur , cauere magnas& varias temporum intemperies, astrorum cura deposita. Neque s ne puto veteres illos Medicos astra nominasse , nisi ut mutationum temporum signa, caniculam , aestus fortis, Arcturum , & Pleiadas: &quatuor puncta Zodiaci, repentianarum mutationum. Ipsas ergo mutationes aeris, licet medico per se obseruare , easque solas putare esse sitae artis. Lunae illos aspectus tunc solum caveo, cum facere aut differre auxilia, nihil interest: hoc solum tribuens aliorum opinioni,

quam alibi vocavi minimam in diis

278쪽

LIBER a V A R T v S. Ieationum. Atque de prima con- uniuersali,sultatione hactenus. s aut partiis

C A v v T II die aut ho ALtera, non iam ad tempora ta agenda anni spcctat, sed ad morbos aliquid autrui necessario curantur, cum inci- cessandum,unt, aut, ut melius dicam, ad ipsas μῆ- quae iam aguntur , curationes. Est ergo delectus temporum morbi, tum uniuersalium , tum particularium, & dierum etiam morbi, siue iudicatorijsint, siue secus, in quibus agendum, aut cessandum: vel

agendum, hoc aut illud est: & horarum accommodatissimarum curationibus uniuersim , & singulis auxiliis. De temporibus quidem uniuersalibus morbi, recte dictum est ab Hippocrate , morbiS in- 2. aph. choantibus , si quid videtur mouendum moue, elapso Vero prin' agen. cipio, euntibusque morbis In Vi- dum in uni-gorem, ac multo magis in ipso uti uersalibus gore , melius est quierem agere, in morborum inclinatione autem rursus studendum est evacuationi eorum quae

supersunt : postremo attempera

279쪽

guinis in morborum principiis Iraxine habet locum.1 M E T H o D 2 M E O E N v I tioni, quia quae relinquuntur in morbis recidinas factare consueue runt Itaque magna ex parte curationes circa initia & fines agendae sunt, cum, scilicet, vitia sunt minora , dc maiores vires. Id quod de euacuationibus , quae maXima pars medicinalis operae est , verissime dicitur. Nam tunc maximε opus est quiete, cum 8c concoctione, tunc vero maxime mouere licet, cum aut aggressa concoctionem natura non est, ut in principio, aut iam perfecit, ut in inclina tione. Accedit quod in initio, quia nondum sunt apprehensi, vacillant succi : in inclinatione ipsa natura ad expulsionem conuertit , quare melius euacuabuntur, natura pellente, aut alioqui agitati. Atque cum sint duae maximae euacuatio nes, missio sanguinis & expurgatio : illa in principio locum habet muliti magis , quam in ullo alio tempore , quia tollendae multitudinis indicatio primum locum lia. betan mos bis pendentibuS ex ma

280쪽

L I B E R Q U A R T V S. 213 teria, atque quo citius agitur, eo melius anteuertit pericula. Adeo Vt a multis veterum, in quibus sunt Diocles, Sc Celsus dictum siti non Lib. a. e. Ioesse ultra quartum secandam Venam , atque adeo ab Avicenna, semel dimissam sectionem, non esse amplius suscipiendam : viruinque Vero errore. Nam et ii in principio maxime est amanda fanguinis misso, non est tamen ab alijs temporibus, si adhuc necessitas incidat, Sanguinis reiicienda, & ipsum principium in missi a quo paucis morbis non producitur vl Urbi

r . . V e . tempore a

tra quartum cliem, atque In iplain linando clinatione uniuersali morbi non- utilis.

numquam utiliter suscipitur pro

auxilio attemperante viscera, nedum in incremento dc summo vigore , cum aliquando dichorum aliquid est. Tamen , ut in summa dixerim, missio sanguinis quanto maturior, tanto utilior, ac proinde in principio prima & maxima eius occasio est. Quapropter errat qu/m is inu maxime, qui curationes semper in , toties choant a purgatione , hancque semper in

SEARCH

MENU NAVIGATION