Anatomia, ex Caspari Bartholini parentis Institutionibus,

발행: 1651년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

DE THORACE.tricuspidum extrema protensam , quibus fibrae valvularum

annectuntur: Z. circa totam circumserendiam prodeunt carnosae columna, primo maiores incurvae, ex quibuS emergunt minores plurimae mirabili & eleganti contextu, modo 1implices, modo intortae majoribusque vel sibi implexae. vide Tab 3. Inter has columnas profundae conspiciuntur, insi- IV. Lib. II. nistra plures, pauciores In dextra. q. In medio utriusque auriculae septo , foraminuta multa invenit Folit , i me quoque visa, per quae sanguinem in sinistrum ventriculum ferri arbitratur, cum minori opus est materia. Sed siquidem raro manifesta sunt, nec ad ventriculos penetrant; imo minora sunt, putarim potius poros esse multi S communes, motui inservientes vel nutritioni partis. Lotactas supra coronalem fatis conspicuum repperit ductum juxta auriculam dextram, qui statim in sinistram auriculam recto tramite seratur. Hunc de ovali soramine explicat , vel ductu ex una auricula oblique ad aliam vadente , a se observato. Talem sepe in bobus & capreolis vidi, at coronalis est vena, nec penetrat ad sinistram auriculam , sed in parenchyma cordis descendit.

Colori Inso tu aliquot mensium rubent, a sanguine uber- COAr. rimo & purpureo , notante Harvbo. Idem in animalium foetibus observavi, cor album & exsangue , auriculas sanguine resertas & rubentes. In adultis sere ob sicuriores, quam cor ipsum , dum cessant, dum moventur, variant fiuccessive colorem ut cor, nam motae pallent, quia expellunt sanguinem in contractionibus, quod in extremitatibus illarum maxime apparet, rursus ad ruborem redeunt in diastole recepto sanguine. Motus sensu manifestus in vivorum Anato me, ab irruen- MODI, te & replente sanguine quo in viventibus tument, & contractione per fibras carneas in se contractas, sanguinem in ventriculos extrudere conante S.

Tres sunt motus partes: SUOD, Diastole , & intermedia quies, non nisi in moribundis distinguenda, fiunt enim tanta celeritate in fanis, ut confundi videantur , simulque peragi, sicut in bombarda uno ictu omnia explodi diceres, dein deglutitione . monente Diastolen esscit receptus a vena cava & arteria venosas Πguis. SUole peragitur, quando repletae auriculae in ventriculos contractione sua eundem expellunt.

Utriusque auriculae Diastole & Systola eodem tempore

282쪽

FIGURARUM EXPLICATIO.

Cor per transversum dissectum exhibet.

A. Basis cordis. B. Dus mucro. C. Auricula dextra.

D. Auricula sinistra. EE. Dextri ventriculi figura semilanaris: FF. Ventriculi sinistri cavitas.

GG. Septum inter ventriculos medium. FIG. II. Venam cavam cum dextro ventriculo dissectam. A. Orificium vena coronaria. B. Vestigium an stomoseos inter venam cavam ct pulmo lnalem. lCCC. Valυula tricussides cum fibridis quibus algeantur. 1 D. Ventriculus per longum dissectus. FIG. III. A. Dexter cordis ventriculus apertus. BBB. Valυulasigmoides in vena arteriosa conspicuae. Fio. IV. A A. Arteria venosa dissecta. B. Anasomosis inter arteriam venosam is venam cavam ωUigium. CC. Valvulae duae mitrales. D. Ventriculus sinister apertus. F 1 G. V. A. Arteria magna dissecta juxta conBBB. Vahala in orificio arteria magna semilanarra.

283쪽

T A a v I A V. 26 Iaccidunt. Dextra quando diastolen patitur, eodem tempore patitur & sinistra ; quando haec constringitur in systole , expellit & illa. Sed Diastole cordis & auricularum diverso tempore evenit, ut & systole utriusque. Systole auricularum cum diastole ventriculorum simul concurrit, & versa vice, semperque illarum constrictio horum diastolen praecedit, tam in fanis quam morti vicinis. Sed diuturnior est illarum motus quam horum. Sinistro ventriculo deficiente

284쪽

LIBER II. pulsat adhuc auricula tinistra, qua extincta, reliquus est in dextro linii motus , eoque cessante, pergit palpitare auricula dextra quae ultimo moritur, niti quod illa quiescente tremulus quidam motus in sanguine influente adhuc perseveret a pullione partium extremarum. J tu , Ι. Esse cordis promptuaria : recipiunt enim primo sanguinem & aerem ; ne subito in cor irruant, unde cordis laesio & animalis suffocatio. Hinc valis cordis infundentibus tantum apponuntur, non effundentibus arteriis II I. Vasa, quibus apponuntur, tutari. III. Hippocrati, elle cordi loco flabelli & refrigeratorii. . I V. sinatio esse loco mensurae, qua cordi admetitur sanguinem vena cava & arteria venosa, nam cum tingulis pulsibus omnis exire sanguis non deberet, sed maxima pars ὸeberet morari & ulterius perfici, natura cordi auriculas apposuit pro vasculis quibus tantum cordi largiretur. quantum naturaliter e corde singulis pulsibus evacuaretur. Unde & dextram auriculam sinistra majorem putat, quod dexter ventriculus sinistro capacior & ex eo quoque plusquam e sinistro , nimirum fuligines & nutrimentum pulmonis excernantur. JIrientν culi CAvir ATEs Cordis sive Ventriculi, vel sinus, thalami, 'rdi1- specus, Sc. non tres sunt, ut sal Arso teles, O majoribus f ' Animalibus adscripsit, nam ne in balaena quidem tres inveniuntur, sed duo tantum, ut in disiecto Balaenae et u IVa- Se blυius obse i vavere. Nec Galensu Romae in Elephante invenit plures. Et non niti rarissime tres ab AEmilio Parisano Venetiis an corde cujusdam velaturam facientis, observati. Et bis a quoque in bove tertium sinum vidit. Casalpinus tres in avibus observavit & piscibus . facileque apparet dextrum circa mucronem dividi lamina , revera tamen in unum coit. Liceim tertium illum Aristotelis pro dextri ventris prominentia ultra sinistrum inflexa accipit, ut vulgatus sinister medius sit Philosophi. Aliter Aristotelem excusat Conringim, nempe dextrum illi esse , unde oritur cava , medium unde a orta, &sinistrum unde arteria venos a seu auricula sinistra, qui minimus in mi- noribus animalibus vix conspicitur. Sed ita quatuor forent ventriculi addita vena arteriosa, ut prima fronte apparet, non tres. J Duae igitur tantum reperiuntur in animali cavitates: dextra & sinistra, superficiem habentes internam,

285쪽

inaequalem, & asperam, maxime vero sinistra. Cor Poloni cuiusdam a Riolano dissecti sine ventriculis , plane solidum

erat.

Fovea multae in illis sunt efformatae a carnosis fibris: in dextropiti res, sed angustiores, in sinistro pauciores sed profundiores, ut contineant receptum sanguinem, hinc in constrictione cordis vivi minores fiunt, in dilatatione ampliores. Foveas constituunt & obvallant Carnea partisvia, lacertuli dictae, modo rotundae, modo C,nea co- tenuiores, in dextro ventriculo quinque aut plures, in sini- ἰμmnae instro duae tantum conspectiores, sed crassissimae. Ampliores poris pervias observati illarum aliquibus est, ut sint cordis ligamenta. parvi sunt musculi. I salio de Riolano columnae carneae , quae contractae promovent diastolen, Paris o ut illarum beneficio cor sie constringat. Natius quoque ad contractionem seu systolen concurrere

in dissed iis vivis deprehendit, inprimis ad validiorem , ubi a basi incipit tumor illarum & sentimusque ad mucronem pergit. conum ad basin adducere fibris obliquis.

Calorem per omnes deserri suspicatur A. Benedicam. Entitis ut inter illas sanguis concutiatur ne grum escat. Bachius, ut sint tanquam senes & retinacula, quae inhibent ne in contractionibus cordis valvulae ultra metam adactae, retinendo sanguini serent inutiles. Stigelio contrahuntur ut claudant cum fibrillis orificia vasorum cavae & arteriae venos e. Omnes hae sententiae verae sunt & conjungendae, ut accurate tempora motuum cordis confideranti erit manifestum. Praeter naturam multa in ventriculis reperiuntur. Bau- In corde hinus frustula adi poti , & inormius noster Experientissimus' .eterna e X utroque ventriculo carunculas quasdam interius albican re tes, exterius rutilo colore emergentes, quod & nos Patavii pridem & HUbia in dissectionibus nostris invenimus,

hominum juxta & brutorum. Erastas concretionem pituitosam , flavescentis instar medullae , quae in boum coctis ossibus reperitur. Vesetisti glandulosis nigri cantisque carnis libras duas , Aeni υenitis frustulum carnis instar me

Uermes Salim observat, vermem alatum Confluentiae I. D. Horsim; anguem bifidum flagellosum Londini nec absimilem Neapoli Is A. Severinus. Calculos cum abscessu in muliere calculosa Holierius, & pisorum quantitate ierus.

286쪽

os in corde Dexteri

habeant ζ264 L I B a R II. Osa in hominum cordibus rariora. Vidit tamen Gemmasenael ; & Fiotinus bis, in cadavere Praesidis Nicolai Octogenarii ad a ortae initium, & in Regina Maria Medicaa Marre Lud. X IU. post obitum ad pollincturam aperta. Io. Tru Llus in corde Ur ani VHI. Pont. Rom. figura triangulari instar literae T. Simon Paulii Clarissimus in Theatro Anatomico praedecessor meus, ossiculum Pythagoraeum calculi duritie ex viro quadragenario Hasaiense eruit juglandis magnitudine,& externa figura cordi aemulum, vel literae Y. Omnia ab humorum liccitate & ad motum tarditate in senibus&aegris deduco. Utitur tamen hoc desectu natura ad tardiorem motum sanguinis incitandum & accelerandum , sicut aquae injecto ligno facilius labuntur, vel nefanguis totus grum escat, sicut muliercular & laniones bacillo agitant sanguinem in usus farciminis, ne in grumo S con

crescat. JDexteν υentriculus sanguinem recipit ex vena cava, quam in se recipit: unde non tam crassa carne ceu pariete constat,

veluti sinister, ut aequilibrium fieret, cum plus materiae contineat, D majus pondus quam sinister , nec tam persecta hic fiat coctio ut in sinistro, ubi major calor. JNon exacte rotundus f sed semicircularis figura crescentis lunarJ est, neque ad mucronis finem pertingit, sed videtur esse quasi appendix ad cordis sinistrum ventriculum, qui remoto dextro, integrum adhuc quali cor repraesentare videtur.

Latior tamen est, D major sinistro, ob sanguinis copiam, quam continere debebat , & pro pulmonibus nutriendis,

& pro spiritibus vitalibus in sinistro ventriculo gignendis.

V ejus est I. Sanguinem recipere ex vena cava, adpulmonem nutriendum, dum sanguis iste effunditur in pulmo

ne S per venam arterio sum. Ideo pisces , qui pulmonibus ca- rent, & aerem per sauces non inspirant, hunc dextrum ventricii tum non habent, sed unicum tantum. Hic ergo dexterventriculus coquit, & attenuat sanguinem pro pulmonum nutritione. II. Mittere partem tenuiorem per septum in sinistrum ventriculum , ad spirituς vitalis consectionem : fcrassiorem vero per pulmones tam ad eosdem nutriendos , quam ut revertatur ad sinistrum ventriculum pro toto corpore alendo. III. San

287쪽

Ds THORACE. 26 III. Sanguinem recurrentem a superflua nutritione extremarum partium ,& crudum in hepate generatum , iterum perficere & praeparare. Sinister υentriculm angustior est , sed nobilior: rotun- sin 'λ.

dam habens cavitatem & ad mucronem pertingentem. Carnem habet seu parietem triplo crassiorem : habet item duriorem , ne spiritus vitales exhalent, & ut sortior fiat motus sanguinis ad remota loca emittendi. Jest , spiritum vitalem cum sanguine arterio elaborare ex duplici materia. I. Ex sanguine in dextra cavitate praeparato, & per septum spulmonesque J transmisso. II. Ex aere per os & nares inspirato, in pulmonibus praeparato, &per arteriam venosam scum sanguine J in cordis sinistrum ventriculum misso, ad flammae suscitationem & ventilationem, imis pabulum. Hoc indigent pistes & Leucophlegmatici, illa in angusto loco vel male insecto collocati, vel in aestu nimio versantes, ob suffocationis caloris flammaeque in corde periculum. Utriusque igitur ventriculi idem serὰ Usus, nempe san- Vpus utνiguinem arteriosium generare & perficere venosum , eundemque recipere ex universo corpore per vena S recurrentem, & expellere persectiorem per arterias ad totius corpo Iis extrema, ut eo nutriantur. Id probat consormatio ex

parte similis utriusque, in dextro duo vas avena & arteria advehentia dc revehentia, in sinistro totidem. In illo duplices valvulae tricuspides & mitrales, in hoc similes. Tantum expellit & recipit sinister quantum dexter, nisi quod pulmonum nutritione & cordis absumitur. Differentiam tamen aliquam constitutio & magnitudo diversa arguit; unde r. Coctio diversa hic & ibi, ut supra demonstratum. 2. Dexter pro pulmonibus laborat, sinister pro toto corpore. 3. Dexter suligines ad pulmones & fanguinem mittit, sinister a pulmonibus recipit sanguinem aere foecundum. JS E Ρ Υ u M vel interstitium est inter utrumque ventriculum , quod crassum est instar alterius parietis sinistri ventriculi : fa Columbo cartilagineum aliquando observatum: Jconeavum parte sinistra, dextra gibbosum , cavernosum &foraminibus quae aliqui putant esse tertium Arisso telis ventriculum) plenum; quae cavernae ampliores sunt dextrorsum , extremos vero fines sinistrorsum vix cernere licet. Triangulares describit Hetaontius, cujus conus desinens

in sinu sinistro facilius constipatur, basis autem trianguli

R. s illius

288쪽

166 LIBER II. illius in dextro sinu nunquam, nisi in morte. Vidi tamen circulares, ut pisum exacte admitterent, versus sinistrum

vero obtus s.

Apertos veterum est placitum & multorum inde Anatomicorum. Gessendus vidit Aquis Sextiis Padianum ostendentem septum cordis pervium per varios maeandros flexuososque quali cuniculos , idque stilo non vi sed leviter immisso sursum deorsum & ad latera placide contorto.Qu anquam autem stilo perrumpente teneram septi carnem facile inveniamuς viam , tamen de Gasendi oculatissi de Padiani dexteritate dubitare non licet, quum & ego nuper septum cordis suilli manifestis poris magnis, ut pisum majusculum admitterent, variis locis oblique pervium deprehenderim , sine stilo patentibus, qui tamen immissus ad ii-nistrum sinum me ducebat, ubi tenuis membrana velut ana stomosis apponebatur, regressum inhibens. Riolanus quoque versus mucronem ubi tenuissimum est, pervium conspexit. IValos in septo bovino superna parte secundum cordis longitudinem , aliquando sinum invenit, ad sinistrum ventriculum circa mucronem patulum , digiti indicis amplitudine & longitudine , quem pro tertio Aristotelis sinu

habet. Non semper tamen in cadaveribus aperti, quia in viviseontinua agitatione cordis patuli servantur , qua cessante visui non ita sunt consipicui, sicut nec meatus manifestos cernimus in sudore percutim ubertim prorumpente, nec cum semen e glandulis & vasis spermaticis in meatum uri narium erumpit: nec poros per quos empyema aut sanguis ex vena arteriosa in arteriam venosam per pulmonum paren chyma penetrat, aut sanguis in hepate exportae ramis in cavam. Recte Celsus, nihil stultius, quam quale quidve vivo homine est , tale existimare esse moriente, imo mortuo J Unde multi fiat Columbus stellus,

Harvejus, ct c. Jper hoc septum quicquam transire negarunt. Sed non mirum eos dubitare. Nam I. Anfractu seruntur ambagioso, ut non facile stilus penetrare queat. Magis tamen fiunt illi pori conspicui in coria de bovis diu elixato ut nobiscum testantur Bauhanus, Riolanus, aliique. Notandum autem contra negantes H monum 3c Ptimpium, in elixatione modum servandum. ad haec fibras in vivis nunquam ita cohaerere, quin te linquantPOsOS, ut nervi docent. Tandem membranam in cordibus boum

289쪽

DE THORACE. 26 Iboum elixatis, neque oculatissimis apparere. J II. In mortuis omnia concidunt. ΙΙΙ. Angustia esse debebat summa

in fine ; quia tenuissima portio languinis ibi quasi percolatur : Interim, quia frustra non fiunt haec foramina , ideo I sta septi est, ut per id sanguis tenuior ex dextro ventri- An sanguisculo in sinistrum transeat, ad vitalis sanguinis spiritusque generationem , qui postea per arterias in universum corpus distribuitur ad vitam & calorem nativum servandum atque suscitandum. crassior vero & major pars sanguinis naturali ordinariaque via, non solum violenta, per venam arterio famarteriae venosae mediantibus pulmonibus communicatur, ut in sinistro ventriculo illi misceatur qui per septum transudat. Crassior pulmonibus nutriendis dicatur, & ut revertatur ad sinistrum , aere temperatus. Tenuior per septum transiens, illud in transitu nutrit, quia coronaria vasa externa tantum perreptant, & longo illo periculosoque per pulmones itinere evanesceret Ha sola via Urinatores & suspensi aliquamdiu vivunt & reviviscunt, motu pulmonum

cessante.

Juvat hunc transitum septi motus, quod ad ventriculorum nutum cieri, haec indicia habeo , quia I. fibris circularibus donaturaeque ac parietes, in elixato corde , quales fere in sphinctere, teste Barbuo, quae cum ventriculos moveant, movebunt & septum. 1. Palpitatio quaedam immisso digito vivi cordis sentitur, observante Rauo. 3. In moribundi S, ubi motus sinistri uentriculi desinit, septum dextri ventriculi motum sequitur , eodem annotante ; & si dexter ventri Culus sit vulneratus, motum remanere in septo tradit Riolanus in Ob . in υ. Ipse tamen sapientior alibi Riolanus mobile negat, nisi versus basin ubi mollius est paulumque obsequitur , R ita fieri debere ut transitus servetur, quia quum ventriculi supra septum pervium dilatentur & constringantur instar sollium, occluderentur foraminula . Sed nulluς metus. In 'stole enim retracto ad basin mucrone , aperiuntur pori in septo sursum moto, ut sanguis simul septum transeat & pulmones. In Diastole contra, quia in longum distenditur cor , retrahuntur pori cum septo, & clauduntur donec cor impleatur. JVAsΑ circa caput cordis, reperiuntur quatuor insignia Vas es-eor egredientia, quae Hippocrates vocat Naturae humanae dis. sontes. Dextro ventriculo inseruntur geminae venae; venu Ava, & vena arteriosa. Sinistro totidem arteriae : Arteria

290쪽

L I B E R II. venosa, & Arteria magna. Quibus omnibus intus apponuntur V A L V V L seu ostiola undecim, vasorum suo-

rum expansae tunicae. venae, cava & arteria venosa valvulas habent tricuspides foris intus spectantes ; Re- arteriae a orta & vena arteriosa valvulis gaudent sigmo id eis seu mitralibus intus apertis , foris clausis. Ita ad- mittunt fanguinem in cor apertae sanguinem linunt effluere, clausae resiliunt refluenti. Tricuspides non connivent, sed clauduntur stricte a sanguine cor dii tendente , & constri mone cordis, ventriculos angustantis. Clauduntur Semoides i cordis laxatione & concidentia in diastole, qua fibris in longum protensis cum parietibus deorsum retrahuntur &clauduntur, quemadmodum in pontibus subliciis catenae. Aperiuntur I ricuspides ab impulsu sanguinis novi per cavam arteriamque venosam , & diastole cordis, qua deorsum retractae fibrae patent; Mitrata vero in systole a constrictione cordis & sanguine urgente exitum. Claudi etiam praeter naturam possunt a sanguine expulso in vasis repletis stagnan- te, cui remeare conanti ob consormationem obsistunt quod l naturae artificium in fluviis passim expressum videmus exstructis portis. At secundum naturam sanguine expulso re- trorsum cedente non claudi, ut quibusdam visum , probat Vatim, quia I. sensus observant a corde non ad cor per ar- terias sanguinem moveri. r. In raro languidoque pulsu non ultimo arteria qua cordi nectitur, sed primo intumescit. 3. Arteria duobus a corde digitis siligetur, &ea inter liga- turam valvulasque ita aperiatur, ut libere exire sanguis poL sit, valvulae tamen aliquoties bene constringuntur, corque

ordinate movetur.

Unde falli Veteres 3d Recentiorum multi, qui libere sanguinem excorde mea re dc remeare existimarunt. Nec valvulas connivere naturaliter, tumor in arteriis a ligatura versus cor indicat, R inanitio venarum prope cor. JVenaeava. Prisnum est VENA CAvΑ ventriculo dextro inserta,

admodum amplo & patente orificio, triplo majori orificio a ortae J ut ideo videatur ex corde oriri potius quam ab e pate praesertim cum adeo firmiter adhaereat dextro ventriculo, ut separari nequeat. Mottima in habeat dissicile dictu est. Aristoteles &Galentis id quidem videntur voluisse; sed interpretes de obscuro motu loca exponunt. Verum inaiam manifestum in eo morum invenit a jugulo ad hepar usque, maxime tamen prope

SEARCH

MENU NAVIGATION