Fr. Vincentii Fassinii ... De Alexandro Magno ingresso Hierosolyma antequam se ad Hammonis oraculum transferret exercitatio in qua Flavii Iosephi narratio defenditur. Accedit altera de eiusdem regis imperii divisione ad caput 1. libri 1. Machabaeorum

발행: 1780년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

IMPERII DIVIs IGNE FI I

terum telum confringendum,quod iidem homi ncs in eumdem scriptorem intorquent, ut ipsum rerum Alexandri inscium valde fuisse persuadeant. Ea scilicet carpunt: imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius , quod quidem nonnisi post annos aliquot contigit, ut nos etiam

monuimus, nec ab omnibus eodem tempore

est e sachum , constat. Addunt narrari etiam faJAlexandrum primum regnas te in Graecia, quod esse falsum, nullaque posse ratione desendi aiunt, quum sit exploratum multos regeς Lacedaemoniorum , Macedonum , Corinthiorum, Atheniensium praecessiste Alexandri tempora. Sed his non minuitur Sacri Scriptoris auctoritas. Nul-

tibi is insinuavit satim Alexandri Duces sibi

diademata imposuille: nec vero debuit aut hella percensere , quae id facinus praecesserunt , aut ordinem, ac tempora distiniste notare, quibus Alexandri Imperium divisum fuit . Nihil aliud hoc in loco , ut optime admonuit Fro lichianorum Annalium Vindex fbJ , Sacer HL 1 oricus nobis constare voluit, quam quod adimplendas Prophetias, & ad nexum sequentium rerum lassiceret. Hac de caussa rerum maximarum revolutiones brevissime designavit. Nec sane Video, quomodo ab Historico haec D πα-

132쪽

i 18 DE ALEIANDRI M.

ρόδω. & συντόμως enarrante, melius id scribi potuerit. Praeclare simili in caullia Hieronymus sa)Dmielem explanans: notandum quod quatuor post Orum Regibus Persarum enumeratis, novem praeterierit , ct trauserit ad Alexavdrum.

Non enim curae fuit stiritui propbetali hi riae ordinem sequi, j ed praeclara quaeque perstringere . Altera demum animadversio nec errorem , nec ακυρολογίαν Scriptoris Machabaici commonstrat , fuitque dudum ab Interpretibus b

doctissimis refutata , quorum responsiones huiusmodi sunt: Regnavit primus in Graecia Alexander totius Asiae princeps & Monarcha: primus ex Graecis, qui imperii fines adeo dilata- Verit : primus qui Graecorum nomen illustre reddiderit paucis antea cognitum : primus qui potentissimos Reges tanta clade a1seCerit, Ut ipsi nullum deinceps adhiberi remedium potuerit; qui splendidissima rcgna adeo extinxerit, ut nulla spes superesset fore, ut rursus illucerent primus denique qui totam Graeciam occupaverit olim inter plures reges distributam , Graecamque Monarchiam , eversa Persarum , constituerit. Neque aberrant a Vero, qui putant

133쪽

IMPERII DIVISIONE II 9tant Sacrum Scriptorem Graeciae nomine pressius Syriam, Sc Aegyptum nuncupasse , quae post Alexandrum AIacedonem a suis , atque a populis tuae ditioni adiectis Graecorum regnum vocabutur . Atque haςC una. est eius loci interpretatio si legatur , ut gxemplaria Graeca plerumque habent A'δiDώρης ετ4ταξε

percussit Darium Regem Persarum, ac Medorum , atque eius loco primus Graeciae imperavit . Quis enim non animadvertat Graeciam

hic pro Asia sumi debere p Noluisse vero Scriptorem Machabaicum dicere Alexandrum primum ex Graecis fuisse regia potestate praeditum res ipsa loquitur , quum e Macedonia egressum dicat, tanquam ex Provincia, in qua 1 umma auctoritate dominabatur, ut ditionem amplificaret . Vulgata nostra omittit illud αΠ' αυτού, quamvis tamen sensum satis perspicue reddat. Has plerumque probatas responsi nes commode adhibemus , praeter illam, quani

supra indicavimus , scilicet secundum lehionem

alteram Graeca verba Προτερον ut habet Ms. Alexandrinum, Sc Syrus interpres) εβας λυεσε svertenda esse primum regnavit , id est priusquam toti Asiae dominaretur, iam in Graecia regnaverat. Caetera quae opponuntur eidem sacro Disi tiroci by Cooste

134쪽

ia o DE ALEXANDRI M.

cto II istorico ut ad institutum nostrum minime spereuitia, praetermittimus, hoc unum mo- nullse contenti ex obscuris multis rebus , quae aut non sine dissicultate exponi, aut vix cum aliis Historicis conciliari polle videntur , non licere eiusdem Divinam auctoritatem in dubitationem adducere, nisi idem fatum aliis etiam utriusque Testamenti libris intentetur, quos tamen Protestantes Divinos esse non dubitant

FINIS.

135쪽

EIUSDEM AUCTORIS

HUC UsQUE EDITA.ANimadversiones Criticae in Dialogos Mortuorum Iosephi Colpanii. 8. Brixiae i766. apud Iacobum Turtinum. De Danielis Concinae Vita & scriptis Commentarius 4. Brixiae e Tnographio Ioannis

Mariae Rizzardi i 767. tum semeI ct it rum Venetiis in 4. ct in fI. Opis Simonis Oechii . Prodiit etiam Italice Brixiae I 768. Opis Rizzardi, sted haec Verso Decreto Comgregationis S. O cii M. i 7 7. proscripta es. De Vita Francisci Comitis Ginanni Patricii,& philosophi Ravennatiet Commentarius. 8. Brixiae i767. ex Tapograpblo namus M ria Rizaardi. Iterum Romae I 778. De singularibus Eucharistiae Usibus apud V teres Graecos Commentarius. 8. Brixiae II 69. excudebat Ioannes Maria Rizzardi. Iterum Vindobonae An. I 776. Tapis Io. Tratore. De Priscorum Christianorum Syn axibus extra Aedes Sacras Commentarius. 8. 'vetiis I77o. excudebat Hieronymus Dorigonius. De

136쪽

De Veterum quorumdam Christianorum propriis selectisque Nominibus Dissertatio. 8. Venetus I 772. Apud Ant. Zagia. De Apostolica origine Evangeliorum Ecclesiae Catholicae Liber singularis adversus Nic laum Freretum . 8. Liburni I77s. ex Dpographio Euolopeiae . Divinae libri Apocalypseos Auctoritatis Vindiciae ex Graecis Monumentis adversus nuperas exceptionen Firmi rii Ahaυκilii Geneven sis.

8. Lucae i778. Tvis Francisii Bonsignorii De Scriptoribus Ecclesiasticis Saeculorum XVII.& XVIII. Dissertatio. Veneriis i 778. Tapis Remoniani. Divinitas Iesu Christi Testimoniis Martyrum ostensa & vindicata. Venetiis sub praelo. De Alexandro M. ingressis Hierosolyma antequam se ad Hammonis oraculum transsem set Fuer iratio tu qua Flavi Iosephi narratio, defenditur . Accedit altera de eiusdem Regis Imperii divisione ad Caput.I. lib. I. Machabaeorum. 4. Horentiae r 78o. Tapis Regiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION