장음표시 사용
111쪽
113쪽
DE EIUSDEM REGIS IMPERII DIVISIONE
11 Axi h Mnu , serta praestantissime .
dictum est de Alexandri M. ingressu Hie- , rosolyma, ut Flavium Iosephum defenderem . Nunc gravior suscipienda est dusputatio , ut Scriptoris divinitus afflati auctoritas, ac fides in tuto sint, nimirum auctoris libri I. Machabaeorum , cui Protestantes, &Increduli profanos item Historicos in superiori Exercitatione laudatos Opponunt, ut evincant non vera scripsisse, dum Alexandrum morti proximum Regnum suum inter praecipuos Aulae suae, militiaeque Duces divistile retulit . Quam bene vero id exsequerer, si tua mihi doctrina, selecta prorsus eruditio, lingua-N rum
114쪽
ς8 DE ALEX ANDRO M. rum omnian orientalium cognitio, caeteraque mutra & summa ingenii ornamenta praesto euknr i Quandoquidem vero, etsi tanta mihi desit rerum f. ipellex, dicendum hac de re erat, ut iis satisfacerem , qui hanc prae alia ut, liorem disputationem iudicarent, tum Vero aliquid denuo cxpromerem muneri magis consentaneum . quod in Academia sullineo , nolui Exercitationem hanc meam sub alterius, quam Tui nomine vulgare, cui me, meaquest ilia tantum debere fateor, quantum fortalle nemini. I. Igitur Alexantrum M., antequam decederet, plurima virtute, ac militum suorum
singuine partum Imperium , praecipuis militiae Ducibus regendiam tradidit je, auctor est sane locupletissimus libri l. Machabaeorum Scriptor, qui paucis sed gravissimis verbis sententiisque Regis huius gesta, ac fata complexus, sic de
mum ait firJ : pos haec decidit in lectum ,
coguovis quia moreretur; ct vocavit pueros suos nobiles, qui siccum erant nutriti a iuvem tute , Er ἰυ; sit illis Regnum suum cum adhuc viυeret. Vulgatae consonat Graeca Versio, tum Syriaca . Urgent autem hunc locum , ut innui, Protestantes , cum iisque sacrorum omnium
115쪽
contemptores Increduli; utque iure se Macha-haicos Libros a Canone Catholicae Ecclesii ae excludere ostendant, profanos advocant Historicos qui post Alexandri mortem Principes Regnum inter se fuisse partitos memoriae produderunt; quemadmodum etiam cecinit Luca
. . . Nullaque haerede relicto Totius fati, lacerandas praebuit Urbes . II. Vix tamen pollent hac de re Protestantes , & Increduli nobis litem intendere, si1 illi paullo cautioreS, aequioresque esse vellent,
hi vero minus furerent; utrique autem Critices sanioris canones ac decreta sequerentur .
Ecquis enimvero prudens inficiari iure queat, Machabaeorum Historico, qui & inter Macedonas vixit, & Graecis, Latinisque Historicis, quorum testimonia iactitantur , vetustior est , maiorem fidem esse habendam , etiam divina auctoritate seposita ; cum gravioris ponderis sit antiouioris, monumentisque ad scribendum instructioris , scriptoris suilragium p Cur non credamus Alexandrum partitione facta Principibus , quos sibi adiunxerat, singulis singulas Imperii partes distribuille , praestemusque hoc modo fidem maiorem Scriptori , Alexandri N a par
116쪽
partium non studioso, & cuius nihil omnino intererat si ve Rex ipse vivens de bonis, semortuo, ad quempiam perventuris disposuisset,
sive alia quacumque ratione divisum csset Imperium p Quod agnovi illa videmus eos inter Protestantes , qui non adeo pertinacem, ac repugnantem veritati animum ad Machabaeorum jibros perlegendos attulerunt . Ac praeter Be-
Usscrius sectae Calvinis larum addictus, su is in Annalibus in pertexenda Syriaca, & Ucteris Testamenti II istoria , non solum Machabaeorum libro primo & secundo usus est , sed otiam
tertio , quem nos aequo ac ille Apocryphum dicimus, tantamque hunc apud se aurioritatem obtinere pronunciavit scin , ut inde Iosephum cile corrigendum existimarit. Drulius quoque inter cosdem Protcstantes cruditione noti minus dum hac de Regnorum divisione ageret, quam vivo adhuc Alexandro esse factam Scriptor Machabaicus admonet, haec ad suorum reprehensionem & documentum adiicit :Ceterum ininriam faciunt huic Scriptori, qui bine ilia calumniam fruunt. Atque ut id recte
aὶ Cod. Canas. Eees . Primit. Lib. II. cap. s. ib) Lib. V. De Emetidae. T.mp. 8t Epist. ad Drusum Lutherus item Peae sat in Lib. II. Macliab.
117쪽
cte ab se esse dictum commonstret, verba Arriani exscribit, quae nos supralatine exhibuimus
ληλα se. Denique Albericus Gentilis , Calvi- Dianarum partium Iurisconsultus eruditus cui multum debere Grotium dicunt, quamquam satis acer alias Catholicorum insectator , in disputatione ad Librum I. Machabaeo rum sa), inscripta Tobiae Matthaeo Episcopo Dunei mensi, licet eumdem librum esse Canonicum perneget , seque ablaturum semper quam- longissime a Pontificiis profiteatur, attamen multa , quae d. heologi , ut inquit ipse , sui contra illius dignitatem disputabant , infirmiora iudicat, reque ipsa discutit, monetque suos, ne, quum Pontificios oppugnare volunt , eaSargutias consectentur, quibus emcient, ut in-1irmi etiam de Canonicis libris male sentiant, quos vident per easdem subtilitates peti posse. ult etiam, nec immerito, Machabaicos libros, qui titulis amplissimis laudari a Patribus cou-Jueverunt , non debere manu profana de ea so
sessione de iiιi, quam nacti tandem in Ecclesia erant, in qua paullo ante s nempe ante Lutheri turbas ) degebant; huiusque rei caussam
118쪽
praecipue sequorὶ Ptolemaeus Lagi, or Aristobm
tas. Sic Historici, qui Machabaeorum libri Script ri obiiciuntur, distributionem aliquam Provinciarum ab Alexandro , iam iam e vivis excessuro , factam umittere potuerunt; maxime quum is non summo cum iure Provincias Alexandri Ducibus suille distributas dixerit, ut post pauca declarabimus . III. Atque id eo considentius dicimus , quod auctores quoque illi sententiae haud desint, quae asseverat scriptum fuille ab Alexam dro Testamentum, quo post eius mortem reserato, fieri divisio ex suprema eius voluntate poterat. Nam Scriptor Alachahaicus non docet disertissime postrema Alexandri vota, ac iussa vim suam obtinuisse. Certe Diodorus Siculus testatur faJ Alexandrum Testamentum toto de Imperio Rhodi deposuisse : Alexander sane, quorum memoria celebratur, omnium p tentissimus, hanc Urbem prae caeteris coluerat maxime, ita quidem ut Te mentum de toto Regno illic deponeret. Qui Diodorum Siculum hanc narrationem ex vulgi rumusculis , aut militum gregariorum fabulis consarcinasse autumant , ne inde Libri Machabaici Scriptori maior accedat auctoritas, ii secum primo re
119쪽
IMPERII DIVISIO L I spostrema Alexandri vota, ac Tabulae quavis ex parte vulgo innotescerent. Nam quum sit vero proximum , ut dicemus, illos Duces ab Alexandro, vel a Perdicca ex eius voluntate non uti Reges , sed ceu Satrapas confirmatos in Provinciis suisse , quibus praeerant ; Cumque ii praeterea dure Populos regerent, Uerendum certe ipsis erat, ne hi iam pertaesi tyrannicae dominationis iugum excuterent, maxime ubi nullum iis ius inesse regnandi cum summa potestate didicillent. Diodoro autem Siculo scriptum ab Alexandro Testamentuni reserenti consentit Ammianus Marcellinus fir his verbis : Deinde cum Daraeus, posteaque Xemses Graeciam elementorum 1su mutato aggrest, cunctis paene copiis terra, marique consumptis ,
Ux ipsi tutum invenere discessum: ut bella praetereamus Alexandri, O te mento nationem omnem in Hecessoris uultis hιra translatam. Auctor etiam V. saeculi in Historia Armenia a
Wisthonio edita IFJ eiusdem rei fidem facit
inquiens : Igitur Alexauder ille Macedo . . . totius orbis imperio potitus, cum regnum Huminter plures partitus es , ita tamen ut Miscedonum Imperium generatim universeque appellaretur , ipse a vita excessit. Denique praetero Ma -
120쪽
Malalam fri , eadem scribit Auchor Excertiorum Chromiogkorum a Scaligero editorum in hanc sententiam e Immeus ad mortem
Alexander , t sumenimn scripsit , ut unusquis Pe Principum Alexandri regnarent singuli iv proprias eorum pro υiucias . Cuius partitionis , telia mento saetae , memoriam diu apud OrientaleS, Iudaeosque perduralle , ex Herbelotii BL bliotheea orientali fl=J & Gorionide constat .
Quod si Iustinum, fιJ & Aemilium DdJ Probum
attente perlegeris, lin minus Testamentum , certe distributionem Provinciarum aliquam , eorumque designationem , qui post se ellent regnaturi, fuisse a Rege Macedonum factam intelligeS.IU. Idem dico de Graecorum, Latinorumque Historicorum narrationibus , queis tamen abutuntur osores Machabaici Scriptoris . Sic enim postremas Alexandri voces, ac facta Diodorus fel recitat: Tandem malo subinis magis exesperato, cruciatibus gravissimis correptus , spem vitae deponit, detractumque digito annm sim Perdiccae tradit . Ibi eum his verbis amici percunctar turr cuinam imperium relim