Fr. Vincentii Fassinii ... De Alexandro Magno ingresso Hierosolyma antequam se ad Hammonis oraculum transferret exercitatio in qua Flavii Iosephi narratio defenditur. Accedit altera de eiusdem regis imperii divisione ad caput 1. libri 1. Machabaeorum

발행: 1780년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

101쪽

INGREsso HIE RosoLYMA 8s nitate eum Diis eum falses colendum putans. Gentilium autem eiusmodi Sacrificiorum exempla , quae ii obiere Hierosolymis, cum plura supersunt, tum illud praesertim quod Iosephus narrat i lde Vitellio, qui cum Herode Tetra cha, atque amicis ascendit Hierofobma, Deo, in festo Iudaeis patrio, quod instabat sacrifieaturus; ac alterum Ptolomaei Philopatoris, de

quo Auctor libri III. Apocryphi Machabaeorum ita scribit fη : Cum autem pervenisset Hierosoldimam, ct sacrificasset maximo Deo, ct gratias reddidisset, di eorum, quae ordine sequebantur , aliquid ipse loco fecisset &c. Haec

satis sunt ad persuadendum potuisse Alexandrum in Templo Hierosolymitano Deo hostias osterre, ac dein ad Hammonis oraculum consulendum proficisci. XXXIV. Iudaeos porro Regi Danielis Prophetiam ostendisse non miror : mirarer potius si id minime fecissent. Si quis certe velit in fastos Hebraeorum paullo attentius inquirere,

secumque multos honores, ac laudes, quas sisebi apud exteros comparaverunt, animo reputare , plerumque deprehendet, ut apposite animadvertit P. Simon de Magistris fH, omnem sui

te In solui a Patrum die. adiecta Veisioni D tueta LXX. pag. 396, di se .

102쪽

86 . DE ALEXANDRO M.

nominis invidiam , quam maxime gens despectissima habebat, eos aboleviile , primosque apud Reges gradus aliquando fuisse allocutos , doctrina quadam singulari, & praedictione rerum futurarum . Ipse gentis auctor Abrahamus, tum Iosephus quanti fuerint ab Aegyptiis habiti neminem latet; illudque mirandum Divina oracula prodiderunt, quod Haebreorum constituta Republica sacri Uates maiorem alibi , quam apud suos , gratiam invenerint. Quis Rege Ailyriorum potentior , quum Ionas Ninivem brevi ruituram praedicavit 3 Rex

tamen accepto nuntio , comminationibus

unius hominis exterritus cit, suisque praecepit , ut illius dicta pertimescerent . Quis Nabucho immanior, qui Sedeciam Iudaeorum

Regem excaecavit , eique usum oculorum tantisper concessit, dum singulatim regia soboles,regnique proceres eius in conspectu iugularentur pAdhuc tamen is servatum Hieremiam voluit , atque inter captivos , quos plurimos ex omnibus Asiae Regnis Babylonem abduxerat, neminem aeque dilexit ac Danielem, in quem ipse & Reges succellares maxima ornamenta Contulerunt. Cyrus quoque Babylonem victor ingreisurus, in maximo tot gentium , quae Captam Urbem incolebant, excidio ac tumultu,

sedulo Hebraeorum incolumitati prospexit,

quum

103쪽

quumque Prophetarum oraculis successus mirifice respondere animadverteret, divinis honoribus illos est prosecutus, eaque mandavit litteris , ex quibus nemo dubitare iure possit, quin illi Prophetarum oracula fuerint perlpecta sa): Haec dicis CFrus Rex Persarum: omnia regna temrae dedit mihi dominus Deus caeli, ct ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum is Ierusalem, quae est in Iudaea . Nam si Dei nutu illud Edictum a se promulgari Rex ipso fatetur; profecto divina oracuIa, quae id ipse insignificabant, non ignoravit ; nisi malit Vandalius credere illa per Angelum Cyro innotuisse. Certe ea Consuetudo nunquam a Doctoribus Iudaeorum non est servata, ut si quando opus esset, divina oracula proserrent, e que Regibus monstrarent, ut facilius invenire possimus in ea gente nonnullos, qui Script rarum abusu quae vellent assequerentur, quam

eos qui id neglexerint, ubi aliquam apud Reges gratiam inire postent. Onias IV. inter alios perverse interpretatus Isaiam , Ptolemoeo , qui Philometor dictus est, suasit, ut in Aegypto sineret exaedificari Templum, quod Hierosolymitani instar esset: ipseque Auctor I daicarum Antiquitatum , quem defendimus ,

num σ) Paralip. H. cap. 36. v. a 3. I. Esdrae. c. I. v. a.

104쪽

88 DE ALEXANDRO M.

nunquam eo pervenisset, ut illas posset conscribere , nisi Uatis personam induisset. Iudaeorum ergo plane moribus consentanea Iosephus retulit , dum a suis tradidit patefactam Macedonum Regi Danielis de eodem Prophetiam. Non is adhuc finem tum rebus imposuerat suis ; nondum adhuc ultimum Persis fatum adtulerat: atqui tamen tot ac tanta iam gesserat, ut cundem quivis in Danielis libro posset agnoscere, dum describit primi Graecorum Regis celeritatem incredibilem, miram sortitudinem , .mpetum denique vehementissimum , quo in Persas ariete praemonstratos irruit. Atque tum Iudaei ita persuasi videri voluerunt de futura latissima ipsius dominatione , totiusque Persarum imperii exterminio , ut quamvis nondum Babylone potitus esset, enixe tamen ab eodem flagitarint, ut populares suos eo loci degentes legibus suis uti sineret. Sic enim aequi rectique ratio postulat, ut Iudaeorum Hierosolymitanorum precationem excipiamus , ut si quando nempe Alexander eam Urbem suo adiecisset imperio, quod erat certissime futurum, eadem erga illos indulgentia uteretur , quam erga se ipsos Hierosolymis ostendisset. Quod se Regem iacturum promisisse Iosephus auctor est, cuius fidem non elevant illa Hecataei aput

105쪽

eundem sa): Cum aliquando apud Babonem esset Alexander, O vellet is Beli templum

quod couciderat, reponere , cor omnibus militibus praecepisset humum aggerere, flos Iudaeos non opitulatos , imo ct verbera oe mulctas graves pertulisse, donec rex eis insens laboris talis gratiam fecit. Quid enim, si id praeter voluntatem ac iussa Alexandri pertentatum fuit pCerte etsi Cyrus impense faveret Iudaeis, secissetque iis potestatem extruendi Templi, Samaritani tamen tunc irritam hanc conatibus suis reddidere, sive id contigerit inscio Cyro, qui Scythico bello detinebatur , sive Aulicorum artibus, ut plerique censent. Babylonios autem id pertentasse, quod narrat Hecataeus, Irobabile est sive ut Iudaeorum probaretur rei io , sive quod ea gens apud eos aeque ac alios contumelia Νuminum insignis audiret, ut aiebat Plinius sb). Sed & illud in rem nostramex Hecataei adducto testimonio colligimus , Iudaeos scilicet sub Alexandro, ut Iosephusseribit, stipendia meruille, quod Sc ex alterofusiori constat eiusdem Hecataei fragmento ex

libro de Iudaeis a Iosepho his verbis exscripto sc) :M Sed

H Lib. I. C. Ap. num. Q. ibi Him . Nat. Lib. XIII. cap. 3. e Loe. citi vide etiam Euleb. Iib. IX. Praeparari

106쪽

9o DE ALEXANDRO M.

Sed praeterea testis est , militasse nos eum Alexandro , ct postea eius cum successoribus . Subiiciam illud ex iis, quibus ipsiest interfuisse dicit , ab homiπe quodam Iudaeo gestum in empeditione . Ita enim rem narrat: is Cum prinis fici scerer ad mare Rubrum una cum aliisse equitibus Iudaeis, quos itineris duces haberi bamus , unus eorum aliquis comitabatur ,ΠΟ-- mine Alosollamus, vir cum animi magnituri dine , tum corporis robore non vulgari , si idemque lagittarius omnium tam Graecorum, is quam Barbarorum consessione peritissimus . se Is igitur homo, cum universa multitudo se iter illud agerent, & Vates quidam augurium is captaret, peteretque ut cuncti starent, timo terrogavit quorsum substitillent. Cum auri tem Augur et avem ostenditici, simulque is dixit Iet, si quidem ibi resideret avis, omniis bus etiam ut eo in loco manerent expediis re, sin protius Volando contenderet, porro se pergerent ipsi quoque, sin denique retro, retro si similiter illi redirent. Iudaeus nihil contra , se sed intento arcu iaculatur, avemque confiis Xam peremit. II ic Augure , aliisque nonnulis lis graviter indignantibus, ipsique una dirasse imprecantibus , Quid, inquit, usque adeo is furitis hac de re, infaustissimam avem in ma- is nus sumentes Z Quomodo ista , inquit, quae u

107쪽

vitae ipsa suae providere non potuit, saniis quicquam de suscepto a nobiS itinere prae is nunciare valuit 8 Enimvero ii praenosse sutu se rum potulisset, nunquam utique in hunc lo is cum venisset prae metu ne Moliolami Iudaei se sagittis confixa moreretur . Verum testinoworum ex Hecataeo Latis habuimus. Nam quibus in animo est plura cognostere, facile es i- Num librum adire . Certe militarem fortitudinem hac in gente summam fuissse , illud a gumento est, quod homines exules, atque Aegypto profugi, quos longus nimirum error, &quadraginta annorum Calamitas imparatos a rebus omnibus in Arabum desertis attriverat,

Chananaeam omnem , bellicosissimis populis habitatam , brevi tempore subegerunt. Haec autem Alexandrum ignorasse credibile non est; tum vero inde ducem solertissimum de Iudaeis militibus sibi adiungendis statim cogitasse possumus suspicari. Excussis iam Vandalii, & Moylii exceptionibus , ostensoque nil esse in Flaviana nam ratione , quod a veri prorsus similitudine ab-Iudat , imo cuncta fere cum Alexandri mori-hus , institutisque Hebraeorum convenire, liceat demum Exercitationi finem imponere, & quidem iis verbis, quibus eruditi uimus Ioannes Freinshemius Historiam hactenus defensam in M 1 Cuse

108쪽

91 DE ALEXANDRO M.

Curtiano Supplemento sic f. J complexus est: Tonta is in periculis Alexandri fiduciam , ut ab iis ins ivgenio profectam non dubito; ita frequentibus predigiis, ct ominibus auctam coin matamque fuisse crediderim g postquam decreto Numinis ctri 'vis, maximisque rebus se desisnari coniecit. Adhuc in Macedonia degentis'

cies humana augustior adparuisse dicitur, monentis, ut ad evertendum imperium Persicum quamprimum in Asiam sequeretur: atque in memoriami prunii revocatum esse Regem, quum in Phoenice res gereret ; obvio Iudaeorum Sacerdote, in quo recognovit ornarum , quem pridem in

obiecta imagine per quietem viderat. Nam im ter obsidionem Tari vicinis regibus, populi que deditiovem. 9 delectus imperaverat. Sed Ludaei, qui Hiero'θma famosam Urbem tenebant, foedus eum Dario caussati, Macedonum amicitiam detrectabant. Eam gentis contumaciam puniturus , in Iudaeam infesto agmine perrexit. At Hieroso dimitavi, ut Regis iram lenirent, cum uxoribus , liberisque supplices in occumum venientis effvusivtur . Sacerdotes primi ibant

tenuis a b se amicti: hos deinde popuIus cav- dido or ipsee vestitu sequebaιur. Agmen ducebat Iaddus summus Sacrorum Antistes cum

αὶ Lib. II. Cap. II.

109쪽

i Non Esso Π Ε RosoLYNA. 93solemni ornatu. Adpropinquantis pompae v nu'atem Jeciemque miratus Rex , equo destiens Flus processit, adoratoque Dei nomine, quod aureae Iaminae insculptum Cidaris pontia ficia praeserebat se ipsum quoque reverenter salutaυit. Improvisa res omnium , qui cum eo advenerant, animos in suporem dedit. Iudaei ex propinqui exitii metu non in spem incolumitatis modo, sed inopinatae gratiae fiduciam erecti circumibant Regem , laudes , gratulationemque, or vota miscentes. Contra Syrorum Reguli, qui ob crebras acerbasique cum Iudaeis smuum res Alexandrum 'qumi fuerant, inimicorum suppliciis , ut rebantur, infesti animi libidinem expleturi, stupebant; dubii verane essent quae intuerentur , an aliquod oculorum ludibrium vana imagine spitos sensus falleret. N que minus Macedonas insolentia spectaculi sius

pensos habuit: donec propius accedens Pammenion interrogare ausus es quid ita externis caeremoniis honorem deferret, quem a tam foeda gente etiam recipere vix tanto Rege dignum

et set 8 Atque ille infimnium suum retulit. Deim de Urbem ingressus in pulcherrima aede ritu recepto sacrum Deo fecit, O dona Templo imtulit. Iuspexit etiam sacros gentis Codices, quibus continebantur diu ante persicripta Vaticiania. Inter quae Drum Macedonibus cessuram,

110쪽

94 DE ALEXANDRO M.

O Persas a Graeco quodam debellatum iri clare significabatur. Eum se fore interpretatus, Iudaeis concepi ut domi forisque suis legibus ritibusque libere uterentur; & quia septimum

quemque annum agriculturae exsortem agUnt, etiam tributorum ista portione solverentur: Naturam quoque regionis admiratus , quae aliis

fructibus inter praestantissimas dives , opobalsamum sola producit, Andromachum iis regionibus praeposivit: quem Samaritavi perpetui Iudaeorum hostes paulo post atrociter necaverum. Sed haec quidem post Tarum, Gazamque expu-gvoras gesa sunt: nos per occasouem praec simus .

SEARCH

MENU NAVIGATION