Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

enim consequeretur multi , in eo dignitas non esset,& eκ copia uilitas egisteret. est igitur in magnis rebus Inabna, quae nos ab earum quasi posse mones arcet , costituta dissicultas. haec porro simplex no est, sed in duo genera diuiditur . quaedam enim , 'cim existimantur , ita dissicilia simi: quaedam, cum non existimentur , tamen sunt. ubi dissicultas & est , apparet; inde multitudo uoluntatem &itudium libcnter abducit. rem quidem ipsam , quati est, opinione aestimamus,& uehementer expetimuS:

magnis uero laboribus & uigilijs ut ematur , no facile quisquam a seipso

impetrat. amat enim hominis natura moderatam quietem, eaq; alitur, &crescit , nimias contentioneS, qui bus frangitur, & minuitur, recusat.

ubi uero facile in speciem aliquid o - stenditur, difficultas inclusa latet; cuiusmodi non esse pauca , inanis mul torum docuit experientia: eo frequetes , bona spe inuitati, accurrunt; facileq;

12쪽

3cileq; ad eas res aggrediuntur, in quibus uel mediocrem operam si ponat, futurum, ut ex animi sententia succedat, arbitrantur. quos deinde, graui temeritatis infamia, refellit euentus . huius generis haec est, de qua orationem instituimus, ratio interpretandi. quis enim est, qui se non eXistimet Liuium posse, Salustium, Virgilium, ipsum mehercule Cic crone ita commode explicare, ut desiderari ab eruditis beneq; intelligentibus uiris nihil queat Θ atque hi, cum in C. Marij, aut in L. Syllae nomen inciderint ; si Marij, aut Syllae uitam, a Plutarcho sumptam, in sua scripta totam trastulerint; tum se suas praeclare partes absoluisse eYistimant: cum inte rim, in quo doctrinae, quae paulo sit

occultior , appareant notae, in quo ingenii lumen eluceat, in quo pruGC-tiae uis , aut iudicij signa cernantur, nihil asserim t. exire videmus quotidie, a postremi ordinis hominibus factos , speciosis magnaq; pollicenti

a s us

13쪽

bus titulis insignes, minimi pretij comentarios: quos non modo qui scribunt, falsa de se ipsis opinione decepti , uerum etiam qui typis impressos edunt , ijs , qui hoc de genere iudicare possunt, inconsultis, quodam modo deformant praeclara studia litterarum , & de posteritate ipsa pessime

merentur. sed cetera, quae ferenda non sunt, feramus tamen, ac dissimulemus, sane multa: commentarios uero illos, qui passim leguntur, in Ciceronis orationes, quem librum ξlatinorum omnium facile principem grauem inquam illam immensi uoluminis molem quis est qui ferre ullo modo possit ξ loca sunt in Ciceronis

orationibus male mendis affecta qua plurima: sanari nullum uideas . sunt ob antiquitatis obscuram notitiam difficilia: quis est, de tot interpretum numero, qui lumine explanationis illustret ξ denique communia tantum, quaesi, omnibus pene patent, ea sumunt ad explicandum: ex abditis ,

14쪽

quo sine labore & ingenio accessu.non est, doctrinae fontibus nihil hauriunt . contraq; , multa corrumpunt magis, dum emendare conatur ; multa eXponedo peruertunt, & pulcherrimas sepe sententias turpissimis inscientiae maculis inquinant. quae me ita comouit indignitas, itaq; meum animum, ut uere dicam, miseratio quaedam affecit, quasi ob illatam uiro optimo, egregieq; de litteris merito , Ciceroni, qui Romanae terminos eloquentiae longissime protulit, ignominiam; ut statuerim, si cum uita ualetudo,&cum ualetudine Ocium suppetat, triennium, aut quod omnino res exiget spatij, in hoc omnium pulcherrimo libro inIerpretando , studiosorum gratia, consumere: non quod ego is sim, qui mihi tantum arrogem, ut alijs detractam scientiae laudem ad me transferam: abest hoc a consuetudine mea, abesta natura plurimum: sed neque rursus is sum, qui, cum ceteros probe noue

15쪽

rim, ipse me prorsus ignore; & qui,

cum alios accusem propterea, quia non praestant ea, quae ab eorum studio postulantur, ego me, si quid praestare posse mihi uideor, uelim cotemnere. non ita laudem fugio: etsi nec nimis appeto . alterum stupidae cuiusdam sapientiae, alterum insanae ambitionis esse uitium semper duX i. neque uero, si quid mihi elegantioribus in litteris assumpsero, longe admodum ab ijs finibus, quos in C destiae ratio praescribit, discedere mihi uidebor . scis tu Aeli, pro nostra ire rere amicitia , & familiaritate , per quot annos, quibus laboribus haec,

quae ab humanitate nomen accepciarunt, studia coluerim. sciebat opitia me omnium mihi, cum Uiueret,

hoc nomine tribuebat plurim si, Ber nardinus Maiseus Cardinalis, meus ille, in omni mihi uita dessedus, MaΩfeus , Urbis deliciae, lepor, humanitas , exemplum antiqui ossicij, flos omnium uirtucum. is amabat haec studia

16쪽

dia mirifice, ea j; quibus poterat rebus poterat autem plurimis tuebatur , & fouebat. bene autem de hac ,

quaecunque in nobis est, uel potius quantulacunque est , latinae orationis facultate existimabat: me , quotidie , quantum possem ut latinc scriberem, urgebat: & scribebat ipse, ut scis, luculenter, & egregie. probabat omnino meum consilium, &e ferebat maxime , de commentarijs in Ciceronis orationes : sed exerceri malebat prius industriam meam in antiquitatibus Romanis , ipso potissimum auctore institutis . interim, ut quasi ex unius partis forma de toto liceret aedificio conijcerer, unam aliqua , quae specimen ingenij mei praeberet, orationem subuciuis horis ut exponendam susciperem , hortatus est . ego sumpsi pro Sextior nec multis post eum sermone mensibus hunc, qui nunc in tuo nomine, Antoni Aeli , apparebit, commentarium ab sol ui. et quod, ille si uiueret, fecissem,

17쪽

ut hoc ei, quidquid est, muneris de

ferrem, studio meo comotus, illius uirtute impulsus; idem nunc, iisdem adductus caussis, tecum facio libentissime. nam cum amicitia inter nos

est, quanta inter duos, quorum & uoluntates, & iudicia contentiant, es, se potest maxima: tum habes uirtutem, non eam, quae petitur a libris , quae uno scientiae nomine definitur, sed eam, quae oritur ex animi praestantia, & multas in se laudes continet,

studium in suscipiedis Ecclesiae caussa laboribus, costantiam in perferendis ; humanitatem in excipiendis hominibus, benignitatem in subleuandis; comitatem in consuetudine familiarium , grauitatem in congressit et sermone clarorum tuiq; similiumuirorum; denique uoluntatis propesionem ad optima quaeque singularem. itaque te summus ille artium honestarum patronus, decus Italiae, Alexander Farnesius Cudinalis in oculis fert; tibi arcana' comunicat ; tuis in

18쪽

in c5slijs , si quid deliberandum est, multum , si quid perficiendum, in ui

gilantia plurimum ponit . tu, quo apud illum Mailaus olim loco fuit,

eo de ipse nunc es: rectissimamq; laudandarum actionum uiam , obseruatis Maski uestigijs , ingressus , pergis

eo fauentibus hominibus, approbate Deo, ubi debitum ijs , qui bene ac laudabiliter uixerint, praemium summa dignitas persoluitur. Mouit etianae uehementer illa ratio; quod erat

inter uos coniunctio animorum arctissima; conueniebant sensuS, congruebat uoluntas : praeterea simplices animi, & puri, nulla simulationis arte obducti, nulla inuidiae aut male uolentiae labe suffusi. quare, quoniailla Masset suavitas, illud ingenium, illa uirtus erepta morte, nimium iniquo fato, nobis est; tametsi memoriam illius uiri neque mihi morS, neque omnino dies ulla unquam eripiet & quando , quae illius erant pa res in ornandis liberalibus discipli

nis,

19쪽

nis, eae translatae ad te uidetur, praeclariq; muneris quasi uicarius relictus CS: ego quoque, quod in illum stii dij, quod habui uoluntatis, ac beneuolentiae, id erat tantum, ut accedere nihil posset totum illud in te unum, illi quamsi millimum, contuli:& qui te antea, multis erga me meritis', multis ingenij tui suavitatibus adductus, unice dilexis seni, tamen id, quod in amore summum uideba tur, auctum, cum hoc accessit, etiaatque etia, plenissimeq; cumulatum intelligo. Tibi igitur offero, fructu ingenii mei, in oratione pro Sextio comentarium, operis uniuersi, quod maiores a me uigilias postulat, imaginem : quod ipsum, Masseo promisia sum, idem tibi, qui eius in locum successisti , iam nunc animo dicamus . uerum hoc serius fortasse praestabitur. de re enim, quod ad me attinet , costitutum est, et, ut uides , aggressus iam sum: de tempore, is, a quo nostrorum consiliorum pendet euen

20쪽

rit Deus. habeo nunc in manibus Antiquitates. eas nisi pertexuero, nihil instituere in animo est. perteXere ait tem ut possim, duo sunt optanda, ualetudo, & ocium: quod utrunque hassiduis annorum superiorum studia . infirmatus ,& rei familiaris cura iniri peditus, nunc quidem magna ex parte desidero .accipe interim hoc,quod dest , argumentum obseruantiae in te meae ; & illud, quod aliquando, ut sper mus, futurum est, suo tempo-

SEARCH

MENU NAVIGATION