De sexti decimi saeculi in Francia artibus poeticis ..

발행: 1882년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rium pertractatione nonnihil aSSumpserit. Vernaculum tamen odorem Saporemque retinet immo liberius uu-daciusque exsultare nondum ausa eSi elegan quidem et aceta, rariSSi me aSSurgit. Fontania eadem prope

de poesi, quae Sibiletus, Seniit. Hic ero eo tempore Scribit, quo pri Scarum aetatum heres, maxima laude vigebat Murotus ille contra labentem jam languen temque Superiorum vatum disciplinam adversus sto, ientissimos juvenes frustra defendere conutur, qui poeSim nostram e Veterum imitatione ab integro instituere decreVerunt.

Pelletarius Bonsardi discipulus est; sed uni editur ejus Ars quam inceptis promissisque finem imposuerit

Pleias, omnesque novae poesi fructus ad maturitatem duxerit. RonSarducit'Se quamvis tota recenti0rum

vatum disciplina ab eo proficiscatur, nihil tamen de poetica arte scripsit, quod illius ingenio Vere par Videatur. - Laudunius vero aliquid novi nusquam assert Sibiletum hinc illinc Pelletarium equitur. Vulkelinus Artem illa tempestate c0mp0nit, qua ad

summum fortunae gloriaeque fastigium leta perVenerat recentior poesi idoneum exstruit monumen tum, quo B0nSardum ejusque discipulos posterorum memoriae commendet, eorumque operi quasi coronam

imponat. Quibus ex fontibus hic hauserit, primum perpendemuS; deinde quae praecepta de Singulis generibus mandet tum vero, quemadmodum poeSi noStrae historium recolat post autem, quae parte ei inter Bonsardum ac Malherbam assignari debeunt denique, cum Matherba nullam Artem reliquerit Bolaeo, illius quasi heredi, assielinum conseremUS. Si prima specie poesis nostrae sexto decimo saeculo historia summatim attingitur, totum illius aevi spatium

12쪽

in duas partes aequabiliter distribuendum sic Videtur, ut altera ad mediam aetatem referatur, in altera autem veteris disciplinae subita quaedam commutatio impro viso fiat. Sed quamvis a posteriore saeculi parte priorem longe discrepare non infitiandum sit, haud fieri potest, ut nulla in priore indicia appareant, Unde poeSi ΠοStrae ad Veterum imitationem restaurati portendi queat, qualem HonSardu ejusque amici Susceperunt. Haec autem ipsa signa in superiorum annorum Artibus poeticis lacile deprehendemUS. Sextum decimum saeculum a Cretino usque ad Μalherbam patet. Sed nusquam poeSi Π0Strae perpetuus tenor subito quodam hiatu interrumpitur. XFabro ad Sibiletum ex Sibilet ad Pelletarium, ex Pelletari ad Varuelinum per gradu quoSdam pr0 gressio fit. Ab eo autem tempore quo aikelinus Artem condidit universa summaque domesticae poeticae figura praescripta est, qualem Matherba ipse et Bolaeus emendabunt quidem, non Ver immutabunt Ex aikelini Arte recentioris in Francia poesis origine utcumque

repetendae Sunt.

13쪽

Quanta esset aequalis poesis inopia judicandi copiam nobis praebet Fabri Ars poetica, qui, Insortunati heres ac discipulus sexti decimi saeculi initium cum proximi saeculi sine copulat. - Quaedam de illius vita et operihus reseruntur huic poetarum gregi est adnumerandus, inter quo principem locum obtinent eschi- notus, Crotinus Molinetusquc. - Quae gallicae poesis sub his magistris esset figura Fabri Ara poetica cum inani aequalium vatum subtilitate penitus com gruit ipsis carminum regulis suum opus circumscribit divinamque vatum artem ad sedulam harum observantiam redigit. - Totius poeticae compendium urgumento St. - Do versu ipso. De Varii poematum generibus : poetarum ingenium certis ac praestitutis vel onaetii vel alticlo terminis includitur. Maximam Artis partom rh9ιhmi Faber impendit. - De diversis ipsorum Λουι morum generibus. me variis rhvιhmorum inter se implicandorum rationihus. Recte proprieque inscriptum est Fabri opusculum Ars poetica qua doceatur omnis rhuthmorum descriptio hoc enim titulo continetur tota aequalis poesis virtus ac naturn. Gratianus Pontius, de cujus vita et operibus pauca memorantur, in Arie poetica, nono et trigesimo saeculi anno edita, puerilibus ahri ineptiis aliquid etiam spinosius adstruere Videtur ejusdem tamen adversus recentiores quosdam poetas indignatio manifesto ostendit eo a superioribus poeticae magistris sensim desciscere.

In priore sexti decimi saeculi parte morem a superioribus traditum mediaeque aetatis instituta Francica poesis sequitur. Verum, ex quo prima habuerat initia, non ei uerat idem Semper et unus curriculi tenor duas enim nostrae poesis aetates longo in illo temporis intervallo jure disce naS, quarum altera summa in epicis carminibus sublimi

tate, clarissimo in lyricis dicendi nitore ac splendore, dic cissimis in plebeia tabella salibus commendata erat

itaque, si eundem cursum usque ad sextum decimum saeculum Galliae poetae tenuissent, non certe, restitutis Graecorum Romanorumque atum exemplaribus, in Veterum temerariam saepius et incautam imitationem domestica poesis, avitae disciplinae fastidiosa, tam vehementi impetu confugisset. Etenim, quamVi ea, quae a majoribus composita suerant, per mulium longeque a consummata Latinae a Graecae antiquitatis arte abessent, tamen, Si

14쪽

jamdudum oblivione quasi sepulta non acuissent, Sexti decimi saeculi recentiores poetas profecto dehortata Ssent, ne quidquid vernacula musa fudisset caeco contemptu pro- Sequerentur, et pro recto pulchroque nihil, nisi quod Graeci Romanique scriptore SacraVissent, habere vellent. Prosecto, Veterum opera non immerito miruti, ad eorum similitudinem Gallicum ingenium ingere tentavissent hanc vero legitimam antiquitatis observantiam patris Venae reS- pectu quodam certe temperassent. At contra ineunte jam sexto decimo saeculo, nemo sere inter Franco eSt, qui Vetera noStrorum Vatum Scripta meminerit epici priscarum aetatum carminibus, commenticis quaedam historiae Successerant, inficetis ineptisque nugis commendatae provincialium autem poetarum cantus exceperant neSci quae

verborum rhythmorumque praestigiae, quibus jam poesis tota constare Videbatur quod vero ad plebeiam gallici ingenii venam attinet, viget quidem ea nec quicquam priStini salis amisit, sed in se non habet, unde divinum poet rum instinctum afflatumque excitet ac tueatur. Itaque non mirandum est, quod sexti decimi Saeculi scriptores, cum illis indigenae poesis peribus, quae Sola norant, persecta

antiquitatis monumenta conserrent, Summa contemptionenOStrOS, Summa reverentia et quasi religione Graecis Romaeque Vates Sunt prosecuti.

Quanta esset, in primis Sexti decimi saeculi temporibus, nostrae poesis inopia, Petri Fabri Ars poetica i recte judicandi copiam nobis praebet : haec est enim doctrina disciplinaque his poetis accommoda, qui illa tempestate summis laudibus florebant. Immo longum jam erat temporis spatium, ex quo gallicae

musae omnia dedidicerant, quae eram poesim alunt. Fabri Rhetorice , non modo ad ipsam hanc aetatem Spectat, qua emissa est, Sed etiam ad extremam quinti decimi sae-

15쪽

culi partem referri debet. Satis est argumenti, quod im tum quendam Artis poeticae auctorem per Omnia Sequitur, qui regnantibus Ludovico undecimo et Carolo octavo Vigebat. Mus nomen, quamvis vel Jordanus I volJoannes Caletensis 2 vocatus esse videatur, in incerto positum est Infortunati cognomentum sibi ipse assum sit. Operi, quod Infortunatu composuit, titulus est Iar-

din de pluisane et fleur de rhetorique 33. Multis omnium

poematum, quae tum in usu po*ita erant, exemplis totum paene volumen constat quidquid ad poeticam artem e tinet quadraginta paginarum modum non egreditur. Hanc quidem partem, quanquam multo jam ante sextum decimum saeculum tempore Infortunati opus oditum suit, diligenter perpendere a proposito nostro non abhorrebat: magnum enim operae pretium est illud manifestius apparere, quibus scilicet vinculis inter se contineantur utriusque

saeculi poetae, vel qui ultimam quinti decimi saeculi partem, vel qui sexti decim primos annos tenent: - sed illa ipsa cognatio tam arta est, ut in Infortunati Arto immorandi nobis immunitatem aciat. Hujus enim Faber praecepta

adSciscit, Versu pro exemplis affert, verba ipsa saepissime uSurpat Amborum quidem operum non idem est ordo; at eadem prorsus materies ac disciplina nec quicquam apud Insortunatum reperimus, quod Faber ab eo non sit mutuatus. Intimam igitur utriusque doctrinae congruentiam paucis his verbis notare satis habemus, ut sexti decimi saeculi initium ad proximi saeculi nem sine ulla conir Versia revocari et referri possit 4 .

3 u ouvellement imprim6 a Paris. opusculo nec annus nec auctoris nomen vel cognomentum inscriptum esti 4 Non ab re tamen erit Infortunati Artem poeticam breviter hoc saltem loco recognoScere. - Decem Sunt capita I. - Donnitur rhetorice. II. - Recensentur antiqui Artium poeticarum auctoreS. III. - Describitur totius opusculi ordo.

16쪽

Faber, quem Insortunati heredem ac discipulum suisso

constat, carmina quaedam et ipse composuerat, antequam Arti poeticae manum admoveret ex his supersunt Luci

mei regis Epitaphia et ructatus de praesenti tempore i ,

in quo undecim dominae inter se colloquentes ante oculos inducuntur, Neapolis Scilicet, urbs Venetiae, Florentia, Roma urbs ediolanum, Francia Hispania Anglia, Flandria, Austria, actor denique, id est poeta ipse. Haec poemata, aequalium auribus et judicio accommodata, non perpendere in animo nobis est scire tamen interest brum, priuSquam pangendorum Versuum cientiam pro teretur, carmina et ipsum condidisSe horum vatum disciplinae congrua, qui Summa gloria tum florebant. Ab iisdem poetis, quos in fingendi poematibus imitatu erat, praecepta exemplaque in componenda Arte mutuatur eorum nomina maximis laudibus incit, opera Vero pro porsectis habet. Praecipui inter hos sunt Meschinotus, retinus, linetusque, qui gallicae poesis quasi principes tum judicantur. eschinotum etrarcae sequales comparant molinetus tro altero maSonoe accipitur. Cretinum autem

IV. - Quae sint poesis Vitia ri Inaequabilium inter se versuum compositio: 2 Parum apti rhvιhmorum, soni. 3 Non propriae locutiones 4 Eariindem vocum iteratio. 5 Verba vel ex latino Sermone incautius assumpta, vel comIpta vel nimis aspora. 6 AEquis αιωnea contortae. ravus figurae usus, quae QSynalymphe ngallice Vocatur. V et VI. - De varii figuris. V. De syncopa, apocopa synonymo VI. De aequis eatione et dialogo. VII. - Do masculinis semininisque δενι-ta. VII1. - Consilia quaedam vatibus de Avιhinorum usu dantur, qui fugionei, qui sequendi sint. IX. - Enumerantur viginti rhvιhmo in specios. I Leoninua huthmua P γυ--ι- hvιhmus Vol super quartam, Vel Supor quintam, Vel Super sextam lineam 3 Ron ιιi, quorum sex gum adnumerantur. 4 Reιros clari rh9ιhmi. 5 et 6 Poemata quae gallico a chapolotis 5 et chergoroumn 6 nomen accipiunt. I Forma psalmodie. 8 Epilogus vel gallice, satraS. 4 Bais tua ret oracla, baisa per dialogum. I0 Cantilena chansonὶ 1l Campi regates. 12 Poema quod Galli, refrain volant et, reuum braniant M Vocant. 13 Servanissitim. 14 Amat rium Servanisatum. 15 o l6 Poemata gallice rasi Mid et, Virelut o 16ὶ dicta. I inhvιhmum nexus annexsse l. 18 Rhythmus cratenatu lenchainεοὶ lin Rhuthin impliciιua entrelacge . 20 Rhuthmus coronaim couroun6ol. X. - De moraliisιi a comoediis pro clarce v), νεωriis, oronidis, romanicis, historiis. ii Epiruphas auis, Guia. - Traicia istichan Aue maimeriant.

17쪽

- 13

Homero, Vergilio, Nigerio, non cedere Summa omnium

est opinio l nullus unquam, ut ait Steph. Pascasius η,

poeta exstitit, quem sui sequales majore cultu et admiratione sint prosecuti huic Joannes Major a Belgis tertium mox Historiarum librum, huic Marotus Epigrammata dedicabit. Tres illi poetae, quorum Vita satis magnam quinti decimi saeculi partem primosque sexti decim anno complectitur, ad utramque aetatem pertinent, et a Carterii Castellanique sevo, quorum Se alumno eSSe prolitentur, HSque ad C. arotum, quem pro suo discipulo ipsi habent, temporum perpetuam Seriem connectere identur.

Quae nostrae poesis summa sub his magistris essetngura, paucis Verbis explanari potest. Quod enim ad carminum materiam attinet, nihil prope extra allegoriam scribitur ipsa autem condendorum Versuum M puerilis quidam spinosusque luduit acta eSt. Ex quo editum fuerat poema cui si de Rosa titulus inscriptus, cuncti poetae ad ejus similitudinem certatim sese linxerant allegoriam, quae jam illinc usque ad posteriorem sexti decimi saeculi partem perpetua noStrae OeSi tanquam SilVa permansit, adeo fovit scolastica disciplina a theologis et jurisconsultis instituta, ut omnia scribendi genera theatrumque ipsum mox invaserintractae illaesse Sonae, quarum eXSangui Ormae Vitamdafundere nequiquam vates conabantur. Ab his inanibus somniis gallicam musam Villo frustra devocavit totius poesis materiam jam post illius mortom allegoria recuperat. Notissimum Meschinoti poema ' Rationem quasi personam inducit in qua vertitur universi operis argumentum Molinetus poema si de Rosa inscriptum in prosam orationem transfert a Martis te plum componit Andreas Vinea, horum poetarum diScipulus et aemulus, cum Caroli octavi in Italiam expeditionem

18쪽

celebrat, se et poetae et historici omela exsecuturum esse credit, si rerum ipSarum narrationem prooemio decorat quo christiana Fides, Nobilitas, Bonum consilium cum regia Mestate in aliquem hortum convenisse fingitur et bellum adversus Italos ac Turcas decrevisse. Item de omnibus ejus temporis vatibus jam memoratum paulo Superius suit, quomodo Faber praecipuis Europae civitatibus humanam personam Vocemque induat cunctos apud poetaS, quorum nomina exemplaque ipse resert idem animadverti potest mentis habitus quae veritatis immemor et incuriosa, totam excogitandi Vim Vana simulacra lingendo

inaniter consumere Solet.

D ipsa poesis sarragine hactenus. Quantum ad pangendorum VerSuum artem, Oetae sunt potius praestigiatores circulatoria nescio qua sollertia praediti, quam Vate Sancto hoc nomine non indigni Totam ii operam ad id conserunt, ut lectorem Verborum rhythniorumque tanquam insidiis irretiant omnemque Veritatis colorem amittunt, Omnem sontentiam torquent et adulterant. Cuncta Se puncta credunt tulisse, si versus ita disposuere, ut crucis, trianguli, surcae, rostri formam legentium oculis praebeant Verborum argutias infelicesque cavillationes sociantur subtilissimam quamque rhythmoris figuram assectant. Inius aetatis quasi miraculum est ea octo versuum series ameschinoto composita, quae duobus et triginta modis, salvo sensu hythmoque, VerSari poteSt. Cretinus, cujus, ut Ascasius ait i , omne studium in ambiguis vocibus sonisque OnSiStit, ad amicum, nomine Honoratum allium, epistolam scribit, quae ex his versibus initium sumit Parme Vin veris Atropos a tropis

19쪽

Μolinotus illa carmina in Sanctae Annae honorem componit, quae vix intellegi possunt Τon nom est Anne et en latin Anna Die touNpuissant qui justementiaima Vovit qu'alamie tu soles comparee

Quatre quartier une tres uste anne a Quatro lettres en ton nom amena, etc. Cretin autem, amico suo, tales vorsus mittit, quibus Suam ipse gloriam non modo jactat, sed etiam novo artis miraculo auget Μolinet Vestinans bruyt, ne an nom non B a Son son et commestu OiS, Oix

Son dovix plai plaist mieul que ne aicito ton. . . Car Aoubvent vent vient auraolinet net. Ad insantiam possim retrahi manifeste ex his exemplis patet rhythmus, qui tantummodo versu sinem Olim notaverat, cui vero satis esse deberet aures modeSte mulcere, immoderatus fragor jam factus est, qui legentem obtundit Verborumque ipsam sententiam, Si qua forte est, opprimit. Fabri Ars poetica cum ista nostrorum vatum ambitiosa puerilique subtilitat penitus congruit. Nihil in ea, quod ad res ipsas et summam poesis materiem pertineat itaque non mirum est si nulla allegoriae mentiora tam pervulgata erat ista omnium poematum sarrago, ut nihil prorsus de illa tradere Fabro opus esset. Hoc modo sibi proponit Artis poeticae auctor, ut versuum aciendorum leges doceat nihil enim aliud jamdiu poeta est, nisi Syllabarum Son rumque opifex. Illud imprimis apud Fabrum ad aequalis

poeSi Vim ac naturam respondet, quod ipsis carminum regulis Suum opus circumScribit, divinamque atum artem ad sedulam harum observantiam redigit.

20쪽

- 16

Totum volumen i in duas partes est distributum iriorem, quae de oratoria arte diSSerit, a proposito nostro alienam, silentio praetermittemuS; OSterior ero quae Ars poetica inscripta est, perpendenda nobis atque diligenter excutienda. In hac tamen multi sunt loci, qui ad poesim ipsam non pertinent illis enim temporibus Rhet

rice et Grammatica cum poesi tam artis Vinculis sunt conjunctae, ut poeta oratori nomen Saepius accipiat, grammatici Vero parte plerumque occupet. Nihil igitur mirum, quod Faber, Inmrtunati exemplo, uuiologis, amphibologis, Syncυε, π060pQ Soloecismo, leonuSmo, etα, magnam operi partem impendat. In iis autem, quaecumque ad poeticam artem Vere Spectant, Versum definit, poem tibus in aequalium vatum consuetudine positis leges assignat, Varia denique rhythmorum sive species sive liguras

docet.

Versum primo describit, et quid inter masculinum semininumque rhythmum intersit, paucis verbis explanat tum caesurae leges tradit omni VerSus, quo planius elega tiusque pronuntiari possit, tanquam incisione quadam notandus est, in qua requiescat is qui legit, aliqua inte posita sententiae mora quod quidem carminibus numerum addit 2 . Haec caesura in cujuslibet verbi linem, poetae a bitrio, incidit; sed in regali campo et in hoc carmini genere quod Servantusium dicitur, quartam Syllabam, quae quidem

masculina Sit oportet, Semper notet caeSura neceSSarium est. Illius autem VerSus, qui duodecim syllabis constat, nullum in aliam syllabam praeter sextam caesura incidit.

SEARCH

MENU NAVIGATION