장음표시 사용
391쪽
ω MEDICINAE CORPORI sctus,modusque quo fuit laesus,necessario nobis notior sit, habita anatomiae exactiori cognitione, sanaeque rationis adhibito dictamine, ex his duoSus notis, quomodo auxilium sit praestan, dum, multo quam ubi utrum que quasi incognitum fuerit conssilium comminisci poterit facilius. Secundo necesse erit, ut ex membri natura modoque quo linsumsuerit videamus, num possibiles absque usio med camento
Haec per exempla declarabo: si quispiam contusione, scissione, caelione, percussione,&c. laesus fuerit, haud dissiculter ad juvabitur hoc procedendi modo: Primo, externa quaevis, a quibus laesio i sta processit, si praesentia adhuc fuerint, aut manuum,
aut convenientium ad id instrumentorum ope removenda ..
Secundo, Omnia in pristinum situm quanto Ocyus remittenda sunt. id quantum prosit, patet, dum quibusdam nasum semi- resectum per appressionem, ubi satis maturh tentata fuit, con. servatum fuisse constat. Hinc in scissionibus nulla opus est apertura ad magnitudinem vulneris indagandam sanguinemque exprimendum, sed ipso momento omnia dissecta eo quo prius fuerant modo recondenda sunt. Attamen nihil tunc magis noxium est,quam ulteriorem insuper separationem fieri , quod saepius chirurgis praeter ullam necessitatem usitatum
est, praecipue cum vulnerum sanationem turundarum immissione saepius remorantur. Tertio, membrum affectum noria multum esse movendum,neque contrectandum: per ejusmodi enim motionem nova subinde vulneris apertura renascitur,& credi vix potest, quam diu interdum vilissima quaeque laesio ut si qua parte cutis saltem fuerit avulsa crebra contrectati
ne, attritu, pressione, &c. sanationis moram pati cogatur, adeo ut leviusculum quippiam malum in deterrimum excrescer nocumentum pollit. Euarto, locum affectum probe esse muniendum ad sanguinem listendum, ut ab omni aere, exteriorique impuritate arceatur, & absque ulla apertura usque ad plenae sanationis terminationem relinquendum. Quantum de
392쪽
trimensi asserat frequens ejusinodi apertura , praecipud vesperi &mane renovatis eDpla stris, experietur is, qui anth dicta probe o servaverit, & tamus in casibus omnia, quo a principio condita rant modo ad finem usque, dum sua Iponte decidant, integra reliquerit. Non ignari hujus rei aliqtiibus in locis ipsi rustici, quacunque laesi fuerint corporis parte, liquatae picis calidae quantitatem si perstindant, quod ipsorum quidem indurata pellis qualitercunque
sistinere valed eamque ita coagulatam loco haud movent, quO que ipsi recens succreta cutis eam divellat, licque sine ullius alius medii ope curantur. Ubi contra in multis laestionibus aer exterior, ii Tapuritasve admittatur , saepius gangraena aliave diuturna succedunt mala. ' intro, calor siti stentandus est, quia sanguinem coalitum facile dissipat, sinationem mirum quantum promoVet. Modus medendi jam dictus, quam subitaneum praestet in vulnerationibus niaxit ne considerabilibus absque ulla unguentorum application , admirabundus animadvertet, cui periculum facere fuerit constiti rum. Quoties vero contra id, quod dictum est, peccatur,vilissimum ex . iussum malum, ad tempus usque incredibile protractum esse, maximo subjecti patientis dolore, tantum in malum excrevisse, ut digitorum, brachiorum, pedum, &c. relectione opus fuerit. Imo
quosdam ex sola verrucarum unguiumve pedum amputatione memini mortem sibi per negligentem hujusmodi curam consciVisse, quoc horuin inexpertis incredibile videbitur. Porro, aliud adhuc ad meliorem hujus regulae explicationem e. emplam adducam, quo nimirum pacto ophthalmiae facili negotio
mederi positi in iis, quorum oculi nimio exercentur usu. Nota dum ergo, quia oculi ad eorum motum faciliorem reddendum cer tam habent humiditatem, tanta ejus copia,dum vel ad studia, VeI ad alios labores nimicula applicantur, quandoque promanat, ut acredi ne rubescant, gravibuSque assiciantur doloribus: porro, talis humiditas cum lachrymis unum idemque esse videtur, quas celeberrimus anatomicus Steno exsuperioribus palpebris, per certos se demittere ductus, ostendit: inprimis enim eodem cum lacrymis sabsis sapore priedita est, cum ejus acredine eandem oculis rubedinem,
393쪽
61 ' MEDICINAE CORPORIS& superioribus denique palpebris tumorem, ut iis accidere solet, qui multum lacrymantur, inducit. Ex lus igitur facile perspexi, quare, cum oculos, & praecipue superiores palpebas, frigida tunc crebro abluimus aqua, aut si ita videatur, in ea Sacchin Saturni, aut Virioli Cyprici nonnihil dissolvimus, notabile id nobis levamen
asserat. Omnia quippe refrigerantia, aut poros confringentia efficiunt, ut pori meatuum, quos ejusmodi humor penetrat, uetiores reddantur, atque ita humor minori copia promanet, & dam laequenter abluitur, non adeo possit oculos amplius arrodere aeoque rubor remittere incipiat: quanquam maturius id contemplatus
cognovi, omissis his omnibus &similibus externis remediis, multo mederi posse huic malo convenientius, ut oculis, tametsi continuo usu valde adstringantur, ejusmodi incommoditas facile non sit metuenda, idque in hoc conssistit , quia humor iste apud illos, qui oculos crebra exercitatione fatigant, majori quam apud alios quantitate affluere assuescit, non est quod aliud agamus, quam, simul ac oc lorum vel minimum dolorem incipere persenserimus, inon Vero postquam jam tum irrubuerunt studiis, lectioni librorum, scripti ni aliisque exercitiis majori, quam antea, assiduitate incumbere,quo ipso fiet, ut superfluus oculorum humor isequentiori usu subito consumtus nocere non possit, dolorque oppido cessiet: qua in re e perientia ita confirmatus sum, ut, qui alias non paucis inde incommodis obnoxius fui, multis jam annis, licet oculis multo jam quam ante plus usus fuerim, id unum observans nihil mihi molestiae ulterius fuerit sufferendum. Nec amplius miror, quod Oculorum usus,
licet laequens ferme, nihil jam mali muri inferat, ut primum ver i aliquamdiu laborem intermitto, illico oculi math habere incipiant. Ex quibus etiam apparet, quam noxium sit ab omni prorsus studio
aliove consueto labore, simulaca multa oculorum exercitatione
malum illis ingruere sentiamr, cessere, in loca obscuriora se recipere, & id genus alia. Et forsitan hoc unice in causa fuit, quod in Analytica Mathematica recentiorum quod studium industrios praecipue oculos requirit vcrsatissimus Dominus de Beaune eorum usu plane fuit privatus. Si vero tandem hac ratione res succedat, hoc
394쪽
hoe est, eo non obstante liumor ille nocivus pergat magna quantitate affluere, non dubitem, quin laic bene sudando, penitus possit tolli, quanquam si priora observaverim, eo remedio liactenus uti,
Tertio, si cognoscatur absque externorum messicamentorum applicatione H-bil obtiner spe, ea quidem adhibenda; at talia, quae rationi valde consentanea
esse rideantur, aut simila quaepiam excogitari facile non possint; saltem ea, quae ins 6 ensibile non obscurum, non quod tardius advertituo auxilium ferant, qua simpluissima non ex multis ingredientibus composita sint: postquam horum semel quid electum fuerit, huic unice ad persectae cura Ierminum usque fletur, non hoc cum alio commutetur per vices alternando, prout communiter inconstantissime hac in re, & ex rationibus interdum Dculneis procedituo ns si fores ratio aliud quippiam clare docuerit.
Compertum sic erit,si in aliquo corporis membro magna inflammatio orta fuerit,uel ex ultione, vel ex vehementi externa compressione &c. per adipis saltem applicationem cujuscunq; demum generis sit, sive canini, sive leporini &c.dummodo bene fluidus) notabilem dolorum mitigationem procurari,sique ab omnibus externis bene munita conservetur,brevi omnia salva fore. Propterea probe notandum, quod, licet, observatis ut in secundo loeo jam dietium quinque illis requisitis,maxima saepe mala facillimo negotio curentur, repererim tamen, curationem citius & melius expeditam dari,si loeus amictus linteo pinguedine calefacta macerato bene contegatur,caeteroquin, si postmodum tenacius adhaeserit, ita quidem, prout superimpositum est,immotum relinquatur; nec quotidie detrachium, ut Chirurgi vulgares
emplastra sua solent, removeatur, dc cum novo aliquo commutetuo attamen recenti, ejusdem pinguedine calida, indies perfusum rigetur. Porro si quae membra admodum calefacta fuerint, repentino stigore afficiantur, tubera inde prorubra & fervescentia quae ex aliis quoque multis possunt causis oririis generantur, successive magis magisque crescentia, vehementesque excitantia dolores: quod nemo miretur. Tunc enim natura,quod operationibus suis impeditnento est, conatur expellere,idque per solidam, ut fas est, pellis substantiam: priusquam vero id effectum detur, pellis utique pet malignam isthanc materiam satis corrodatur oportet quod absque magno dolore & fervore fieri sane non potest: quapropter Chirurgi ut materia haec liberiorem sortiatur egressum,promptissimi sunt ad dissecandas partes inflammatas , & ad turundas ingerendas, ne scissura, dum naturae aliquid materiae malignioris expellendae superest,concrescat quae certe acerbissima dccruciaria cura est.Contra in diversis ejusmodi casibus notavi, si simplicissima quoque applicentur, cujuscunque tandem generis fuerint dummodo sub for-
395쪽
MEDICINAE CORPORIS PARS TERTIA. in sit mata cujusdam densioris & humidioris, praesertim vero satis calidae: cum primum veri, induruisse compertum fuerit, rursus ejusdem massae satisque calefactae, quantum opus sit, superimponatur, loco afflicto n sufficienti
alias calore conservato hinc, inquam,notavi,naturam non tantum sat cito,& sine lingulari dolore sua sponte aperturam sibi procurare . quia hoc ipso
pellis extrinsecus satis emollescit sed etiam continuato hoc processii ultra egressae totius materiae tempus,tam feliciter omnia consanescere,ut qua parte materia aperturam si nact.i, dignosci vix queat. Tandem si quis hominum vipera, aspide, aut alia quapiam bestia venenata ictus fuerit usque ad intumescentiam subinde increscςntem,multi tum oleo utuntur, in quo scorpii, scarabaei nigri, aliaque ejusmodi insecta venenata si uocata sunt. Equidemin tali aliquando tumore, manum prius, mox brachii 'm quoque occupante atque ita quotidie ulterius progresso,vehementem etiam calorem excitante reperi, simul ac simplici tantum & communi olivarum oleo quod nullas plane scorpius intraverat, tumor hic ungeretur, haud aliter, ac si H-gidissimam stiperfudisses aquam aegrotum affectum fuisse, calorem sensibiliter remisisse, tumoremque indies decrevisse: in multis itidem altis si bjeetis eundem esseetiani secutum esse observavi. Quin imo si pmguedines aὸ minimum bene fluidae, quae, ut applicantur, illico per gidae videantur, suerint
adhibitae,iam servido crescenti tumori mox quoque arceretu Id igitur demum est,quod cum ingeniis veritatem amantibus & inquirentibus impraesentiarum communicare volui: ubi praecipuus intentionis meae
scopus fuit,ut iis prospicia qui scenae,ut dicitur, servire tenentur,& qui ME. de rebus suis duponere vix quicquam ex sententia licer. Quae enim regulae a multis praescriptae fuerunt illis, qui omnia ad proprium gerere nutum pos sunt eae,mea quidem sententia,inventu sat faciles fuerint: cum vero exiguus horum inmundo sit numerus, parum utilitatis habent. Contra vero ubi aliis, quibus admodum inordinate vivendum est, ponendae veniunt regulae, quae notabilem valetudini opem praestent, longe diversae requiruntur meditationes. Et quia istorum infinitus repetitur numerus, longe ideo majoris quam priores utilitatis sunt. Quanquam,ut a principio mox di i, ingenuenteor, non Omma in materia adhuc tam obscura maximeque dis scili) modo irrefutabili demonstrata esse ; haud tamen diffido, quin veritati tam sint analoga, ut multi aliis rebus, licet valde consuetis, nullo tamen nixis fundamento, Ionge sint praeferenda. Ueruntamen heic loci non acquiescendum arbitreris ; sed haec nobis tantisper modo inserviant, quoad praeclara ingenia, quorum praesens hoc seculum fertilissimuni est, horum veritatem perfecte detexerint, id quod animitus exopto, eique tunc, ut maxime asse iis hisce meis plane adversaretur, me ipsum lubens subnuticie non recusabo.