Idea philosophiæ moralis sive Compendiosa institutio, auctore Francone Burgersdicio

발행: 1644년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Nobilissimis, amplissimo, Prudentissmisique Vιris,

cet, Considiario Status, & ad Galliarum Regem Legato; D. NICOLA O CROM HOLTIO, Domino in Vrylioven , Curiae Hollandiae & Zelandiae Praesidi ;D. AE GI DIO DE GLARGES, Domino in Elesimes, Reip. Har-- lemensis Syndico ;

Curatoribus Academiae, & Consulib. Reipub. Leydensis,

3쪽

N N v s jam labitur Oct viis ex illo die,quo vobis, Nobilissimi, Amplissimi, Prudentissimique Viri, visum fuit, cum professo ne Logices,

quam haud multos ante menses in- lςhoaveram, Ethicam quoque mihi publice docendam injungere. Et

quanquam sola Logica me totum ita occuparet, ut gemino labori vix me parem fore confiderem, novum tamen illud munus lubenti admodum animo ac pene cupido suscepi. Priamum, quiaLogicae studium non magis arduum est & discite discentiabus, quam taediosum docentibus; gaudebam Ethicam fore, quae fasti

dium, si quod forte disciplina famula

pareret in orbem semper rediens, praeclara quadam suavitate dilueret;& utilitate compensaret. Putabam,

4쪽

id quod res est, rem jucundissimam

pariter & utilissimam esse, in ea parte Philosophiae versari, quae optimum

humanae vitae finem describit. ac via indicat, qua ad eum eatur compendiosissime: qtue non solum mentem

instituit, sed animum quoq; format,& efferos affestus rationis imperio subjicit,totumq; hominem sic estingit , ut ex bellua Pythagoricorum more philosophabor hominem, ex homine Deum efficiat quodammodo, quatenus scilicet fieri potest , ut homo divinς sortis particeps efficiatur. Nam quamdiu homines abjecta ratione affectibus suis serviunt, quid habent hominis praeter vultum N

exteriorem figuram Θ cetera, leones,

lupi, vulpes, porci, asini. Belluinam istam feritatem homo virtutis studio cujus naturam,uim,atq; um Ethbca describit) exuere solet, & ad humanitatem redire. Si deinde ad vi tutis studium accedit Pietas, quam haec quoq; Philosophiae pars eatenus

5쪽

docere debet, quatenus humanae mentis ope doceri potest)homo di Vinae naturae particeps essicitur, δι quantum fieri potest, BGεουο.Nam pietas in cognitione & amore Dei consistit. Cum autem homo Deum cognoscit, similitudinem Dei induit quodammodo, quatenus nimirum anima intellige do omnia fieri a Philosophis recte dicitur. Per amorem

deinde tam arcte cum Deo conjungitur atque unitur, ut non tam in se, quam in Deo vivere videatur: quoniam anima non tam est ubi animat, quam ubi amat. Itaq; Socrates inter

humanae sapientiae consultos facile princeps, hanc Philosophiae moralis D estantiam atque utilitatem deprehendens, perpendensq; quam multa sint in altera parte Philosophiae, quae posita est inquisitione verita tis , abstrusa & humano intellectui

ακα λη εα,&quam exigua inde redeat utilitas ad bene beateque Vivendum,Philosophiam dicitur, a rebus

6쪽

occultis & ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum Philosophi fuerant occupati, ad vitam communem traduxisse,ut de virtutibus &. vitiis,omninoque de bonis rebus vel malis quaereret. Haec me ratio quoq; permovit, ut libenter admodum paterer,laborem mihi Ethicae docendae ad Logices Professionem adjungi. Accedebat, quod novu hoc munus argumentum esse judicabam, quo vestram erga me benevolentiam, &honorificum de meis laboribus jusdicium colligebam.Didiceram enim exAristotele,honorem hactenus expeti posse, etiam a cordatis viris, ut persuadeantur ipsi se viros esse bo nos, in eaq; opinione ex honore sibi a peritis virtutis aestimatoribus det to confirmentur, tanquam si illi, qui honore deferunt,id conceptis verbis testarentur. Et ut ista honoris accesesione me non indignum mea soco dia essicerem, statim ita me comparraVi, ut, quanta maxima possem dilia

7쪽

gentia, pr clarissimam & utilissimam Philosophiae partem sic docerem,

ut emolumenti inde plurimum tr . herent studiosi, si sibi non deessent. Quod si non sim consecutus, ita tamen me meum officium implevisse confido, ut defectus omnis ad ingenii mei tenuitatem potius, quam ad

studiu atque industriam referri debeat. Autorem mihi sequendum &interpretandum sum si Aristotelem, Principem atq; Dictatorem Deum non ausim dicere) humanae lapientiae. Nam certe in hunc unum hominem videtur Deus contulisse, quicquid numana natura, παλιγμε- ας

beneficio destituta, capere potest.Et quanquam nihil ab Aristotele scriptum sit, quod cordatum & candi, dum Lectorem nam minutulos Philosophastros omitto, qui viva ac virente lapientis stirpe deferta, nihil praeter infelices & agrestes Ramulos Iectantur ) non rapiat in admirationem: attamen haud scio, an quisquam

8쪽

quam sit ab illo tanta elucubratum, quam decem Ethicorum

libri , Nicomacho filio dedicati. Quanta enim ibi est in definitionibus & divisionibus ἀκούειαὶ quanta in dictione perspicuitasὸ quam aper ta in toto opere MethodusΘIam prς- cepta quam sunt ad vitam humanam accommodata quam appositis exemplis illustrata Judices ubiq; qui dem Aristotelem omnes mortales ingenio superare, hic semet ipsiim. Quae cu ita sint, satis mirari nequeo,

quae ratio Ciceronem moverit, ut

lib. s. de finibus hosce l1bros non ab Aristotele, sed a Nicomacho filio scriptos esse diceret. Libri de moribus accurate scripti, inquit, dicuntur quidem esse aristat. seed non video cur non potuerit

patri similis esse filiu/. Sed quae est haec

sequelai Cur non potius noc modo Libri de moribus non siunt a Nicomacho

9쪽

certare liceat,ossiciorum libri Ciceroni filio vindicari possent, si id p

ter in prooemio non praecavisset.

Hoste Aristotelis libros,dedi operam, ut studiosa juventus intellige ret: quod putabam haud commodius neri posse, quam si Aristotelica

praecepta, Platonis, Xenophontis, Plutarchi, Ciceronis, Senecae, aliorumque Veterum humante sapientiae

consultorum, locis parallelis illustrarem, & si quid forte praeteritum foret, ex hisce fontibus supplerem, controversias Scholasticas , si quae

occurrerent, neque omnino omitterem, neq; nimis Operose tractare.

Et quanquam nihil praeterea judic rem esse necessarium ad plenam Ethicae cognitionem; ne tamen ulla in parte discipulis meis deesse, universam hanc disciplinam in pauca contraxi, eam que lic disposui,ut quae essent ab Aristotele de eadem re dive sis in locis disputata, ad eundem titulum revocarem, in paucissimis ab Ari-

10쪽

Aristotelis sententia recedere, ubi id Christiana veritas omnino postula- bat. Adjeci etiam ex alioru Philoso

phorum, quos antea commemoravi,

monumentis,sicubi judicare Aristotelis doctrina augeri posse.Non nihil etiam ex Thoma Aquinate, aliisve novis scriptoribus, vel etiam ex ingenio, depromst. Doctrinam Veterum, imprimis autem Aristotelis, sic pro posui, ut eorum Verba quantum fieri potuit,ubique servaverim,adscriptis etiam librorum & capitum numeris,

ut, cum Philosophiae studiosi hasce

institutiunculas memoriae commen

dant, ipsum Aristotele videri po ssint

memoris mandasse.Et quanqua latis accurata diligentia hoc egissem; ait men, cu assiduo mihi in hoc stud iarum genere versandum esset, multa quotidie occurrebant, quae magis placebant cur enim ingenue non si rearquod res est Z quam essent a me proposita: multa eluini in me tem veniebant, quae dolebam titisse

SEARCH

MENU NAVIGATION