Idea philosophiæ moralis sive Compendiosa institutio, auctore Francone Burgersdicio

발행: 1644년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

praeterita. Atque haec omnia diligen

tissime notabam, ad novam editionem adornandam. Itaque cum Ty

pographus, distractis exemplaribus,

cestinarat iterato libellum hunc excudere,meq; consilii sui fecisset participem, coepi chartas meas, & memoriae notas expedire,opusq; meum refingere atq; reformare, &, partim mutaris iis , quae minus placebant, partim adjectis, quae putabam non debuisse praeteriri, sensim rem eo de- duxi, ut alius plane libellus a priore videri possit. Primam editionem iis dedicavi, quibus tunc eratAcademie commissa cura. . quissimum enim esse judicabam, ut, quod noVi muneris obeundi occasione in gratiam meorum Auditorum eram meditatus,tis offerretur, a quibus mihi munus illud erat injunctum:idque pamtim,ut iis ratio constaret mei instituti;partim etiam,ut hac publica testia sicatione, ingrati animi suspicionem a me amolirer. Eaedem causis me

12쪽

compellunt, Nobilis . Ampliss Prudentissimique Viri, & aliae luaedam

urgentiores, ut novum hunc aut potius renovatum industriae meae foetum in quo tamen haud multo mi nus laborandum mihi fuit, quam in Irim confectione) vestris nominius inscr1berem, atq; nuncuparem.

Nam primum, cum pro Logica Professione Physica mihi a vobis delata sit, quid convenientius fieri potuit, quam ut illud vobis offerrem,in quo ratio industriae diligentiaeque meae quodammodo continetur, quam in obeunda ista professione adhibui 3 Deinde, cum nihil tantopere ab ingenio meo alienum sit, quam crimen ingrati hominis, gaudebam hanc occasionem mihi dari scum nihil paratum jam esset novarum lucubrationum ut gratias vobis agerem publice, ob nous professionis beneficium. Etsi enim Moralis Philosophiae studium praeclarissimum simul & utilis. simum esse intelligerem, eoq; Vehς

menter

13쪽

menter caperer , cum tamen morte

clarissisti viri Gilberti Iacchaei, Med. Doctoris & Philosophi eximii, Philosophiae Naturalis professio vacaret , coepit illa animo meo ita allubescere, ut magnum beneficium in terpretatus sim, quod vestroDecreto

pro Ethica Physicam publice praelegere, in eoque studio toto animo versari, mihi liceat. Nescio enim qua

ratione factum sit, ut animus meus semper amore hujus scientiae vehe-mcnter flagraverit, & infinita naturae varietas, atque admiranda facies me traxerit ad occultarum causarum

investigationem. Semper enim mihi obversabatur tritum illud Felix qui potuit rerum cognosiceri causaου. Nam quemadmodum ignorantia admirationem parit & admirationis comitem tristitiam; ita fit,ut ex causarum notitia, quae vera est scientia, oriatur incredibilis quaedam voluptas, quq omnibus pene rebus potior

haberi solet ab iis, qui sapientiam

14쪽

pro dignitate venerantur.Movit me praeterea nonnihil, quod maxima pars studiosorum existimet,aut hanc Philosophi partem non esse sibi necessariam; aut tam facilem,ut ad eam cognoscenda non indigeant interprete , aut, si discendam eam sibi putent,comodius hauriri posse, quantum satis est, siTheologi futuri sunt, a Theologiae Professoribus; si Jurisconsulti , ab legum interpretibus. Non jam decretum est errore illum disputando refellere: sed hoc tamen dicam, hinc fieri, ut studium istud Vix, ac ne Vix quide ita uti par est, in Academia florere possit. Quo fit ut . ardor quoque docentis remitti de beat: sicut ex adverso, discipulorum 'assiduitas & φιλομά x, docentium studium atque industriam excitare

solet atque intendere. Haec ratio me commovit, ut Physicam maluerim

qua Ethicam docere. Quo quidem

munere promittcre possiim, me non

majore fide atque diligentia, fuit

enim

15쪽

enim summa)sed majore tamen at critate & animo lubentiore persi in-eturum. Sed quid causas narro quae me impulerunt, ut libellum hunc vobis offerrem, cum causa dicenda

fuerit, si vobis non obtulissem,quod jure successionis vobis debebatun Accipite igitur Nobilissimi, Amplisi simi , Prudentissimique viri, hoc quicquid est muneris,& non spectate, quam sit illud exiguum atque tenue, sed quam sit animus donantis lVest. NN.AA. studiosus, & cupidus

de Academia, quae Vestrae curae t tellaque commissa est , pro viribus suis bene merendi. Quod reliquum est, Deum Opt. Max. supplex Vene .ror, ut vos diutissime, Reipub. Academiaequo bono, incolumes in terri*esse patiatur. Lugd. Bat. Prid. ΚαFebruar. CID IDC XXIX. Vestr. NN. A A. Observantissimus

16쪽

PHILO SOPHIAE

MORALIS.

De Philassobia Moralis Definitione, Cedilitudine, Auditore, o Diri ci

stri perfectio , quanta quidem

naturali mentis nostrae conatu, ea potest obtineri. Itaque, cum animus noster, non solum cognoscendi, sed etiana appetendi, & agendi Pacultate sit instructus; necesse fuit, Philosophiam non in sola veritatis heculatione, sed etiam in vitae, dc humanarum actionum directione consistere. 11. Hinc Philosophia divisa fuit a Peripateticis in Theoreticam sive speculativam,& Practicam. lib. I. Metaph. cap. I. Quarum illa res sempiternas, & a naturalibus, ae necessariis cause fluente , selius veritatis desiderio contemplatur ; hoc enim sonat vox:) haec occupata est in iis, quae nostrqarbitrio subjecta sunt:quorum cognitionem

17쪽

dum eam, vitam nostram, & actiones componamus, & mores formemus.

Ii I. Philosophia theoretica residet in intellectu speculativo ; cujus munus est res absolute simpliciterq; cognoscere, ut reS sunt, hoc est, quatenus habent essentiam, quae de-- finitione potest explicari: bonitate aut malitia nullo modo considerata. Philosophia practica est in intellectu practico: cujus munus est res cognoscere, ut bonae, vel malae sunt; easque dijudicare, & voluntati appetendas, aut repudiandas proponere. Iv. Intellectus ergo practici judicium, est fons & norma nostrarum appetitionum, &actionum. Ea enim agimus,& volumuS agere, quae intellectus practico suo judicio dictat agenda esse, aut non esse agenda. V. Actiones, quae ex practici intellectus dictamine, ac judicio proficiscuntur, ad duo

genera possunt revocari. Vel elaim et έσεις sunt, vel μαξεις. vI. Haec duo vocabula, etsi a multas confundi solent, Peripatetici' tamen, cum de moribus agunt, significationibus ea distinguunt, lib. 6. Ethic. eap. 4. Nec tamen Omnes eodem modo. Qiydam enim eas solum actiones et ησεις esse volunt, quae opus aliquod post se relinquunt; quae nullum post se relinquunt opus. Sed hoc discrimen

18쪽

men non est ex usu sumptum, quem habent hae voces apud Aristotelem. Is enim --, arte, prudentia dirigi, docet lib. r.

Mun. Moral. cap. 3s. At multae actiones, quae post se non relinquunt opus, ut, cant re, saltare, equitare, arte potius, quam prudentia diriguntur; quae proinde non ας sed ται, iris appellandae sunt. VII. Verum discrimenta eo positum est, quod ποιησο a sola pendeant arte , non etiam a cupiditate,' aut alio aliquo impetu facultatis appetentis, contra sequantur condition em, & impetum appetitus. It que semin, sicuti caetera omnia , quae ab

arte proficiscuntur, habent o AI, id est, perfectionem ob quam laudantur, in se ipsis inclusum. Ideoq; sufficit, eas ipsas, cum fiunt, α ς ων , id est, ut certo modo se habeant. At σκιαξο, quoniam a prudentia prodeunt, . ideoque cum virtute conjunctae sunt, o Est

non habent in se ipsis; neque satis est ut ipsae,

cum fiunt, certo modo se habeant; sed hoc insuper requiritur, ut o id est, is qui autor est τ-certo modo sit affectus. Ac primo quidem, ut sciens; deinde , ut deliberato consilio; tertid, ut firma & immutabili voluntate agad. lib. a. Eth cap. . Hinc fit, ut ab eventu ; ἐς ab animo atque essectu autoris aestimari soleant. Nihil enim refert, quo animo aut affectu, laetus an

iratus

19쪽

ficitiatur animo.

v m. Philosophia practica non est ars, sed prudentia: ideoque non circa --s,sed circa σπα ἐς versatur. Unde & practica dicta est,&ἡ.λκη, hoc est, moralis Philosophia. Mores enim animi, quos Graeci ου η appellant, τύ ari, id est, consuetudine format, de appetitum ad honestatem, atque Virtutem incitat, & dirigit. lib. a. Eth. cap. I. o lib. I.

Mag. Mor. cap. o.

IX. Cum seraelu, sive actiones morales, ut dictum est, ab animo aestimandae sint, Phialosophia moralis tota in eo debet esse, ut animum nostrum fingat ac formet. x. Ad hanc rem duo requiruntur: primo ut intellectusjudicet, ac dictet esse bonum, quod revera bonum est, & malum, quod revera malum est: secundo, ut feratur in id,

quod intellectus dictat esse bonum ; & declinet ab eo, quod dictat esse malum. xl. Ut intellectus bonum,&malum in tarse possit sine errore discernere,doctrina imbuendus est: ut appetitus rectum sequatur judicium intellectusa igendi sunt,&mo dinem cogendi affectus, & perturbationes; ne vel subito, & vehementi impetu intellectus Iudicium praevertant; vel offusa Cali- . gine

20쪽

PHILO s. MORA L. 2Igine pervertant, & in partes suas pertrahant. x II. Cum intellectus recte monet,& intellectui recte monenti appetitus non refragatur, etiam nostrae, sive actiones morales, eo se, quo decet, habebunt modo,

nihilque a nobis proficiscetur, quod sit co tra viri boni ossicium. x m. Finis Philosephiae moralis est selicitas humana, hoc est, ejusmodi status,quo persectior nullus in hominem cadit, secundum prassicriptum rectae naturalisque rationis in terris,inter homines, viventem.

XIV. Ex iis quae dicta sunt, Philosophia moralis non incommode definietur hoc modo: Philosophia moralis, est prudentia dirigens hominis actiones, ut, quantum in hac vita fieri potest naturae viribus, bene beatεque vivat. Quibus verbis tum objeinctum, tum finis Philosophiae continetur;que in sequen tibus plenius explicabuntur. xv. Dogmata Philosephiae moralis non tanta possunt ακωβεια tradi, quanta tradi se lent dogmata Philosephiae theoreticae,praesertim ea, quae ad Mathesin spectant. Tα μ

τη-- i η φοων-κα πια , zo δε- κειν νόμω μυ- ῶνα , φυmi 3 μή. Id est, Ea quo honesta sunt is justa , in quorum consider rione versatur eivilis scientia ,sive Philoso Ihia moralis , tantam habent varietatem

. tantum

SEARCH

MENU NAVIGATION