Idea philosophiæ moralis sive Compendiosa institutio, auctore Francone Burgersdicio

발행: 1644년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

xxII. Interim virtus est, res adversas sorti animo perpeti. Verum hinc non est colligendum, res adversas non esse mala, sed po- ius, esse m ala :siquidem fortitudo, & patie tia, non nisi in malis est occupata. x x Iii. Quin ipsi Stoici fatentur, sanitatem, indolentiam , libertatem, divitias, honores, ejusmodi res esse, quas etiam 1apiens, prae mol bo, dolore, ser vitute, paupertate, infamia debeat eligere. Atqui electio boni est. Sequitur ergo,bona externa, & bona corporis recte ab Aristotele numerari interea, quae απλως bona sunt. lib. . Eth. cap. I.& vere mala esse, quae his sunt contraria. xxIv. Ex quo porro sequitur, minus esse malum, hisce bonis excidere, quam semper caruisse: nec esse infelicissimum genus in ortunii, ut Boethius existimat, lib. 2 de consphil. fuisse felicem. Minus enim malum est, quod postrema tantum vitae parte malum est, quam quod tota vita malum est. Quod

autem laetiores fortuna relinquat, quos num

quam respexit, ut Senecae verbis utar quain quos deseruit, id non arguit , mutatae vitae conditionem esse graviorem sed homines secunda fortuna male usos, aegrius tolerare adversam c AR

32쪽

Varia flenuntia de selicitate.

f. I.

Onum vel est finis, vel med umfinis appetitur propter se,m edium non nisi propter finem. lib. I. ManMor. cap. 2. - Medium enim non

sua, sed finis bonitate, bonum est. Unde licet medium in se malum sit, appetitur tamen tanquam bonum, quando finis alicujus gratia appetitur. H. Fines alii aliis subordinantur, hoc est, alii propter alios appetuntur. In qua suis. ordinatione non proceditur in infinitum, sed datur ultimus aliquis finis ; ad quem omnia sic reseruntur, ut ipse ad nullum finem ulteriorem reseratur. III. Etenim natura nihil faeit frustra, aut prudenter ; cum nihil aliud sit, quam ordinatia Dei potentia, quam in universi gubernatione exeriti. Atqui appetitus boni, quem nobis indidit natura , frustra esset, si nullum, bonum esset, quod sui solius gratia appeteretur, quodque posset appetitum satiare. lib. I. Eth. cap. I. Datur ergo ultimnst

liqui finis, in quo homo potest, ct debet

acquiescere. . . . -ο .

', Finis, quo ulterior, eo melior est, ac B s Per

33쪽

3 ID EA. persectior: quia propter quod unumquodque appetitur, id magis appeti, ac proinde melius esse, necesse est. Ultimus ergo finis

hominis erit optimus, atque adeo summum bonum. lib.I. Eth. cap. 2. 97. in vo Summi boni cognitio μ εγκλί- ωi ρε- mia a s τ βίον. Id est, magnum habet momenitim ad degendam vitam. lib. I. Eth. c I. Summo enim bono, ac fine constituto , Omnia constituta sunt. Iuventa via vitae est, confirmatioque omnium ossiciorum. Cic.

VI. Omnes homines unanimi consensu. summum bonum vocant ἀπήμυνώ-,μ -- ωρον, ατ σαν, felicitatem, ae beatitudinem. Eυδο- νία vox est composita ex αδcλωμών, id est, damon, genius. Eam Aristoteles Aζωίαι E in πταξίρω interpretatur. lib. I. Eth. cap. 4. Θ8, quia scilicet , sc τω id est, bene viυendo, is bene agendo , homines daemonibus assimilantur, κώ a ν ίδω , οι- νανζονται. Id est, quanium fieripotest, immortalitatem consequun-rur. Μαω vos dicitur γλl χαρέν. Id est, maxime gaudere. quia felicitas cum gaudio conjuncta est. lib. I. Ethic. cap. II. EN tα videtur ηοι ταυτονών τῆ αδωνία, ἡ ἐ9νς. Id est aut idem esse, quod elicitus, aut parum ab ea discrepare, las. a.Ph .cap. εἰ

idque, vel quia vulgus in fortunae bonis feli

citatem

34쪽

PHIL s. MORA L. 33 eitatem ponit, vel quia felicitas sine fortunae bonis nemini obtingit. vir. Quid rei felicitas sit , in eo valde semper dissensium est; non solum inter Philosophos, sed etiam inter vulgus, ut nulla in re magis. Atque hoc liquet e κτιδίων, id est, ex vita eonditione ac sudiis, quae certe sunt diversissima. lib. i. Eth. cap. s. In eo enim unusquisque ponere felicitatem judicandus est, quod maxime affectat, ac consequi annititur;&ad quod reliqua omnia refert,qua cunque praeter illud expetit. Atqui plerique in eo omne studium ponunt, ut eam rem consequantur, quam vitα suae judicant esse eonvenientissimam. Vnde etiam mutata conditione vitae, cum studiis mutant de felicitate sententiam: &qui fani, felicitatem collocabant in divitiis , iidem aegri, sanitatem praeferunt divitiis. lib.I. Eth. eap. . Ex quo plane sequitur non posse ex alia re cer- tilis innotescere, quam quisq; habet desummo bono sententiam, quam ex studiis &conditione Vitae. VIII. Omnes de felicitate sententias enumerare, non fuerit operae pretium: susse-cerit recenniisse ἐπιπινλαζου-ς, hoc est, qua ceteris vulgatiores sunt, aut aliqua rationis similitudine niti videntur. Atque hae sunt duorum generum: alii enim felicitatem ponunt in bonis obviis, ac mani

festisi

35쪽

3s I A festis I alii, in obscuris, & a communivit

remotis. lib. I. Eth. Α,

et x. ini in bonis obviis felicitatem ponunt , quadripartiti sunt: tot enim sunt vita genera μειλι- id est, qua maxime excellunt. Atque horum οἱ γρῖοι, id est, homines abiecti ae viles, quales sunt ii qui ferendis oneribus victum quaerunt felicit rem ponunt in divitiis, ut ais ημαῖς; C. vel

in voluptate corporea: ut ει λα/Mυί. ΟΤγχανεντες, id est,homines elegantiores atque ingenuarum artiumstudio politi, felici tatem inhonore, aut virtute consistere existimant, ut οἰ-σποι-2iosi aut in contemplaritione rerum, ut οἱ-lib. I. Eth. cap

x, In divitiis non consistit felicitas. Pri- . mo, quia ο βήν χρη-2-ους, βίαιος φ εM. . Id est, vita, qua in pecunia quarenta studia consumitur, violenta est, is latrocinium sapit. lib. I. Eth. cap. s. Divitiae enim, tapeiniuste, semper arate quaeruntur, &, Cum maiore metuque servantur. Deinde, quia divitiae sunt in numero bonorum utilium, quae non sui sed aliorum gratia expetuntur. lib. I. Eth. cap. I. r xi. Qui in corporea voluptate felicitatem ponunt,vitam eligunt pecude quam homine digniorem. Animum enim qua sola parte homines sumus corpori emancipant, mentemq; nunquam supra sensus attollunt.

Atqui

36쪽

PHIL os. MORA L. 37 Atqui selicitas est homini peculiaris, ac propria : non est ergo in corporeis voluptatibus quaerenda. lib. I. Eth. cap. s. XII. Eudoxus etiam in voluptate feliciatatem collocavit, lib. IO. Eth. eap. 2. Eumque secutus Epicurus: sed alia plane mente. Non enim eas voluptates intelligunt, quae sunt sitae λι- id est, in gustu atque

ingluvie, sed quas ο-o τάς --τας--, id est,

ratio sobria , qua causas perscrutatur, cur quaque eligenda, aut fugien sunt, suppeditat, quaeque sunt ab honesta vita inseparabiles. Sic ipse sese interpretatur Epicurus s. ad Menecaum apud Diogen. Laert. invita Epicuri. Quanquam alii aliter Epicuri

sententiam interpretantur. Μ

Xm. Haae sententia non est quidem intolerabilis, v t est illa vulgi; non tam en f tis accurate felicitatem exprimit. Nam voluptas boni affectio potios est, aut comes boni fruitionem necessirid consequens, quain ipsum bonum. Neque enim bonum expect-xur pyopter voluptatem, std voluptas ex boni expetiti fruitione nascitur, ως τελο-επz- νοεο νον. Id est, ut finis ae perfectio extrins cm adveniens. lib. IO. Ethici cap. . QVPcj-

ea, cum felicitas sit bonum propter se, se quitur, non esse sitam in voluptate , sed Voluptatem ea ea uasci.

37쪽

38 I D E Ax rv. Politicorum sententia in honore, aut virtute felicitatem ponentium, sic refellitur. Honor est am τηλωοτερόν m, id est, in. frmius quid, minusque Rabile, quam ut homines possit efficere felices. Honor enim in honorante potius est, quam in honorato. at felicitas οἰκει lima ι -φωρε ν, id est, proprium quid est, ct eiusmodi, quod non Deila

potest eripi. lib.I. Eth. cap. s. Deinde felicitatem omnes expetunt propter se ; hon rem , vel ut signum ρ-, id est, benevolentia aliorum erga se, lib.8. Eth. p. g. vel ut argumentum suae virtutis; scilicet, ἴναπις mν ἱρωτὴς αγα Gς εἰν . Id est, ut eredant ipsi se bonos esse. lib. I. Eth. cap. s. Κρο

opinione quam ipsi habent de se ipsis, consim mentur honore sibi delato, veluti si illi, qui

honorem deferunt, id conceptis verbis testarentur. Iib. 8. Eth. cap. 8.

stantiorembonore, etiam politicorum judicio , siquidem sibi consentiunt,) eamque videri potius ultimum esse finem civilis vitae. Sed ne virtus quidem ad felicitatem sinficit. Potest enim is, qui virtute praeditus est,

maximis in malis, ac calamitatibus versari: quae l

38쪽

PHILOς. MORA L. Is quae sane Uta longe abest a felicitate. lib. I. Eth. cap. s. His adde, habitus, non sui, sed actionum suarum gratia, parari. lib.Ι. Eth. cap.8. Non potest ergo virtutis habitus esse summum bonum. XVI. Haec sententia vulgo tribuitur Stoiacis, sed non scio, an satis considerate. Non enim si fuisse videntur Stoici, qui putarint virtutis habitum ad felicitatem sufficere; Mctionem non requiri. Beatam enim vitam illi ορ λογιω vocant; Cicero lib. 3. de finibus Convenientiam vertit.)ζῆν, id est,convenienter vivere, interpretantur-ὲνα λοπν Gν id est, vitam vivere Riper omnia consentientem: quod certe nia hil est aliud, quam secundum virtutem vivere. Vita enim virtute sibi potest consentire, non in vitiis; quia virtus , e ρυμ Aς, id est,ressi lex atque uniformis: vitium,m, id est, res infinita, ast multiformis. lib. I. Eth. cap 6. ct lib.2. Mag. Mor.c. 2s. Alii beate vivere definiunt ομολογουμνως, η -υλουθως τῆ φυσή. Id est, vivere convenienter natura. quod ipsi interpretantur, ἄν, id est, secundum

virtutem vivere, φυπως nomine, vel humanam naturam intelligentes , quae recta ratio est; vel τ εις ήειν α ζε-ς ρMῶνΟ-κώΓον-ς. Id est,Dei nomen in nomen natura

decore transmutanter. Nam certe, quid est aliud

39쪽

o I D E Raliud, vivere seeundum rectar rationis dictaamen, aut secundum Dei legem, quam Deus in hominum animis exprestit, quam vivere secundum virtutem Ex quibus liquet; Stoiacos non in nudo virtutis habitu, sed in virtutis exercitio felicitatem collocasse. Vi hac

de re DIU. Laert. in vii. Zenon. Clem. A lex. l. 2. Strom. Stob. in eclog. Eth. De expet.

xvri. Cum ergo Stoici in sola virtute licitatem constituunt, non actionem Virtutist , sed corporis, & fortunae bona, quae ipsi inter bona non numerant, a felicitate secludunt; &in eo a Peripateticis dissentiunt. quam recte , ex sequentibus rationibus liquebit. x v Ii I. Sumamus primo, quod cap. 2. demonstravimus, bona corporis,& fortunae,

vere bona esse. Quod si haec bona selicitate

non continentur, selicitas erit bonum Grais Osμου Φον. Cum bonis enim corporis ac forintunae numerari, eorumque accessione a

geri poterit; siquidem bonum boni e---

σεραπιδννου, quamvis minimi, accessione au- getur. At felicitas, cum sit summum quid,&Optimum, augeri non potest. Nullum ergo datur bonum, quod felicitate non contine tur. lib. I. Eth. eap. 7. lib. I. Mag. Mor. p. Σ.xIx. Deinde felicitas, non tum homia

nis animum , sed homicem beare debet Omni

40쪽

Ρ H I x o s. M o R A L. 4x omni ex parte: quia felicem esse, idem est quod AI id est, bene vivere. At vita humana non in solius animi sed in totius hominis vigore posita est. Is ergo beate vivet, qui non secundum animum tantum: sed & secundum corpus bene vivit; quod certe sine corporisci fortunae bonis fieri non potest. xx. Sed demus, corpus ad hominis subastantiam non Pertinere; sed, ut Plato voluit,

hominem esse animam corpore utentem:

nihilominus erunt bona corporis, disertu nae, cum felicitate conjungenda. Nam fetiacitas esse nequit sine animi eαξία. sed animus Jων non potest in vitioso eo pore; nisi forte, & fatuis, & phreneticis non minus via pateat ad selicitatem, quam iis, quibus est mens sana in corpore sano. Ea quidem mala quae animi usum non tollunt, qualia sunt paupertas, morbus, dolor, &id genus alia, constanti animo Perferre, pulchrum est, si ea non voluntas accersit, sed necessitas imponit; meli tamen est, animum ab hac necessitate liberum , sibi. &suis vacare.

xxx. Qui felicitatem in contemplatione ponunt, quales sint ii, qui vitam vivunt speculativam, a veritate quidem non aberrant: sed non omnem veritatem efferunt. Est enim contemplatio ad felicitatem necessaria, sed non sufficit. Oportet enim virum

beatums

SEARCH

MENU NAVIGATION